Page images
PDF
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

GAII

lNSTlTUTIONUM

COMMENTARIUS PRIMUS

(I De jure*gent!um et civili.*) 1. *Omnes populi, qui Iegibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominuiTi jure utuntur: nam quod quis*que populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium est vocaturque jus civile, quasi jus proprium ip*sius civitatis; quod vero naturalis * ratio inter omnes homines constituit, id aput omnes populos peraeque custoditur, vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur. Populus itaque Bomanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utitur: quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

2. Constant autem jura ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus Principum, edictis eorum, -qui jus edicendi habent, responsis prudentium. 3. Lex est, quod populus jubet atque constituit: plebiscitum est, quod plebs jubet atque constituit: plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur. Unde olim patricii dicebant, plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent: sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt. 4. Senatusconsultum est, quod senatus jubet atque constituit: idque legis vicem obtinet; quamvis fuit qunesitum. 5. Constitutio Principis est, quod Imperator decreto, vel edicto, vel epistola constituit, nec unquam dubitatum est quin id Iegis vicem obtincat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat. 6. Jus autem edicendi habent magistratus populi Romani: sed amplissimum jus est in edictis duorum Praetorum, urbani ct peregrini: quorum in provinciis jurisdictionem Praesides earum babent: ilem in edictis Aedilium curulium: quorum jurisdictionem in provinciis populi Romani Quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino Quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur. 7. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est jura condere: quorum omnium si in unum sententiae concurrant, id quod ita sentiunt legis vicem obtinct; si vero dissentiunt, judici licet, quam velit, sententiam sequi: idque rescripto divi Iladriani significatur.

(II De juris divisione.) 8. Omne autem jus, quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones; sed prius videamus de personis.

(III De condicione hominum.) 9. Et quidem summa divisio de jure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aul servi. 10. Itursus liberorum hominum alii ingenii sunt, alii libcrtini. 11. Ingenii sunt, qui liberi nati sunt; libertini sunt, qui ex justa servitute manumissi sunt. 12. Rursus libertinorum (iria sunt genera: nam aut cives Romani, aut Latini, aut dedi(iciorum) numero sunt, de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis. 13. (IV De dediticiis vel lcge Aelia Sentia), Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut qui servi a dominis poenae nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quique ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve conlecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi cjusdem condicionis liberi fiant, cujus condicionis sunt peregrini dediticii, 14. (V De peregrinis dediticiis.) Dediticii vocantur autem, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, et deinde victi se dediderunt. 15. Hujus ergo turpitudinis servos quocumque modo et cujuscumque aetatis manumissos, et si pleno jure dominorum fuerint, nunquam aut cives Romanos, aut Latinos fleri dicemus, sed omni modo dediticioruiu numero constitui intellegemus. 16. Si vero in nulla tali

« PreviousContinue »