Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

FOR TX

GAII

INSTITUTIONUM

COMMENTARIUS PRIMUS

*

(I De jure gentium et civili.*) 1. Omnes populi, qui leġibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur: nam quod quis que populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium est vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis * ratio inter omnes homines constituit, id aput omnes populos peraeque custoditur, vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utitur: quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

2. Constant autem jura ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus Principum, edictis eorum, qui jus edicendi habent, responsis prudentium. 3. Lex est, quod populus jubet atque constituit: plebiscitum est, quod plebs jubet atque constituit: plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur. Unde olim patricii dicebant, plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent: sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt. 4. Senatusconsultum est, quod senatus jubet atque constituit: idque legis vicem ob

tinet; quamvis fuit quaesitum. 5. Constitutio Principis est, quod Imperator decreto, vel edicto, vel epistola constituit, nec unquam dubitatum est quin id legis vicem obtineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat. 6. Jus autem edicendi habent magistratus populi Romani: sed amplissimum jus est in edictis duorum Praetorum, urbani et peregrini: quorum in provinciis jurisdictionem Praesides earum habent: item in edictis Aedilium curulium: quorum jurisdictionem in provinciis populi Romani Quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino Quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur. 7. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est jura condere: quorum omnium si in unum sententiae concurrant, id quod ita sentiunt legis vicem obtinet; si vero dissentiunt, judici licet, quam velit, sententiam sequi: idque rescripto divi Hadriani significatur.

(II De juris divisione.) 8. Omne autem jus, quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones; sed prius videamus de personis.

(III De condicione hominum.) 9. Et quidem summa divisio de jure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. 10. Rursus liberorum hominum alii ingenii sunt, alii libertini. 11. Ingenii sunt, qui liberi nati sunt; libertini sunt, qui ex justa servitute manumissi sunt. 12. Rursus libertinorum (tria sunt genera: nam aut cives Romani, aut Latini, aut dediticiorum) numero sunt, de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis. 13. (IV De dediticiis vel lege Aelia Sentia), Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut qui servi a dominis poenae nomine vincti sint, quibusve stigmata inscripta sint, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sint, quique ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve conlecti fuerint, et postea vel ab eodem domino vel ab alio manumissi ejusdem condicionis liberi fiant, cujus condicionis sunt peregrini dediticii, 14. (V De peregrinis dediticiis.) Dediticii vocantur autem, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, et deinde victi se dediderunt. 15. Hujus ergo turpitudinis servos quocumque modo et cujuscumque aetatis manumissos, et si pleno jure dominorum fuerint, nunquam aut cives Romanos, aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus. 16. Si vero in nulla tali

« PreviousContinue »