Page images
PDF
EPUB

judicati, aut depensi, aut damni injuriae, aut legatorum per damnationem relictorum nomine agitur: ex quibusdamcausis sponsionem facere permittit, velut de pecunia certa credita et pecunia constituta: sed certae quidem creditae pecuniae tertiae partis, constitutae vero pecuniae partis dimidiae. 172. Quodsi neque sponsionis neque forte dupli-periculum ei, cum quo agitur conjungatur, ac ne statim quidem ab initio pluris quam simpli sit actio, permittit Praetor jusjurandum exigere, non calumniae causa se infitias ire: unde quamvis heredes vel qui heredem loco habentur, dupli non amplius obligati sunt; item feminis pupillisque remitti solet poena sponsionis; jubet tamen eos jurare. 173. Statim autem ab initio pluris quam simpli actio est: velut furti manifesti, quadrupli; nec manifesti, dupli; concepti et oblati, tripli: nam ex his causis et aliis quibusdam, sive quis neget sive fateatur, pluris quam simpli est actio.

174. Actoris quoque calumnia coercetur modo calumniae judicio, modo contrario, modo jurejurando, modo restipulatione. 175. Et quidem calumniae judicium adversus omnes actiones locum habet, et est decimae partis causae; adversus interdicta vero, quartae partis causae. 176. Liberum est illi, cum quo agitur, aut calumniae judicium opponere, aut jusjurandum exigere, non calumniae causa agere. 177. Contrarium autem judicium ex certis causis constituitur, velut si injuriarum agatur; et si cum muliere eo nomine agatur, quod dicatur ventris nomine in possessionem missa dolo malo ad alium possessionem transtulisse; et si quis eo nomine agat, quòd dicat se a Praetore in possessionem missum ab alio quo admissum non esse. Sed adversus injuriarum quidem actionem decimae partis datur; adversus vero duas istas quintae. 178. Severior autem coercţicio est per contrarium judicium: nam calumniae judicio x partis nemo damnetur, nisi qui intellegit non recte se agere, sed vexandi adversarii gratia actionem instituit, potiusque ex judicis errore vel iniquitate victoriam sperat, quam ex causa veritatis; calumnia enim in adfectu est, sicut furti crimen. Contrario vero judicio omnimodo damnatur actor, si causam non tenuerit, licet alia opinione inductus crediderit se recte agere. 179. Utique autem ex quibus causis contrario judicio agere potest, etiam calumniae judicium locum habet: sed alterutero tantum judicio agere permittitur. Qua ratione si jusjurandum de calumnia exactum fuerit, quemadmodum calumniae judicium non datur, ita

et contrarium non dari debet. 180. Restipulationis quoque poena ex certis causis fieri solet: et quemadmodum contrario judicio omnimodo condemnatur actor, si causam non tenuerit, nec requiritur, an scierit non recte se agere: ita etiam restipulationis poena omnimodo damnatur actor. 181. Sane si ab actore ea restipulationis poena petatur, ei neque calumniae judicium opponitur, neque jurisjurandi religio conjungitur: nam contrarium judicium in his causis locum non habere palam est.

182. Quibusdam judiciis damnati ignominiosi fiunt: velut furti, vi bonorum raptorum, injuriarum; item pro socio, tutelae mandati, depositi. Sed furti aut vi bonorum raptorum aut injuuriarum non solum damnati notantur ignominia, sed etiam pacti: ita enim in edicto scriptum est, et recte; plurimum enim interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit et Praetor illa parte edicti id ipsum notat: nam - v. 12. — tor -liber fidejussorio nomine judicio convenitur: etenim

[ocr errors]

183. In summa sciendum est, eum, qui in jus aliquem vocat et cum eo vult agere, et eum, qui vocatus est, naturali ratione ac lege-personam-re-qua-sine permissu ✩ Praetoris⭑

tuetur actio nec patrono et liberto, si non impetrabitur venia edicti, et in eum, qui adversus ea egerit, poena pecuniaria statuitur. 184. Qui autern in jus vocatus fuerit (ab) adversario, ni eo die finiverit negotium, vadimonium ei faciendum est, id est, ut promittat se certo die sisti. 185. Fiunt autem vadimonia quibusdam ex causis pura, id est, sine satisdatione; quibusdam cum satisdatione; quibusdam jurejurando; quibusdam recuperatoribus suppositis, id est, ut qui non steterit, is protinus a recuperatoribus in summam vadimonii condemnetur: eaque singula diligenter Praetoris edicto significantur. 186. Et siquidem judicati depensive agetur, tanti fiet vadimonium, quanti ea res erit; si vero ex ceteris causis, quanti actor juraverit non calumniae causa postulare sibi vadimonium promitti: nec tamen pluribus quam sestertium C milibus fit vadimonium. Itaque si centum millium res erit, nec judicati depensive agetur non plus quam sestertium quinquaginta milium fit vadimonium. 187. Quas autem personas sine permissu Praetoris inpune in jus vocare non possumus, easdem nec vadimonio invitas obligare possumus, praeterquam si Praetor aditus permittit

FINIS.

Vende-se en Coimbra, na loja da Imprensa da Universidade;-Porto, o Sr. Jacintho Antonio Pinto da Silva, rua das Hortas; - Vizeu, o Sr. Francisco Gomes Pinto;-Pezo da Regoa, Manuel Mendes Osorio; Evora, o Sr. Vicente Joaquim da Gama; - Lisboa, Livraria Universal, Praça de D. Pedro.

Nas mesmas lojas se vendem as seguintes obras:

Em brochura

Grammatica Grega, por Moraes. ...

Arte Franceza, por D. Diogo da Piedade.

Lições elementares de Geographia e Chronologia, por
Sacra-Familia ....

Elementos de Euclides...

Resumo da Historia da Egreja do Antigo Testamento Breves noções de Geographia, para uso das escolas de Instrucção Primaria, pelo dr. Bernardino Joaquim da Silva Carneiro

....

Breve Selecta Classica, para as mesmas escolas, por
Antonio Cardoso Borges de Figueiredo ·
Cathecismo da Escola Popular.

Traslados varios, cada um

...

....

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

O Amigo dos Meninos, parte 2.' por A. Forjaz .. 360
Cathecismo da Diocese de Coimbra, pelo mesmo A. 120
Pequeno Cathecismo da doutrina christan, pelo re-
ferido author (Livrinhos do Povo, n.° 1)

Cathecismo de Historia Sagrada

Grammatica Franceza da Infancia..

Arithmetica da dicta

Abcedario da dicta....

.....

20

120

120

80

60

Taboada com o Systema metrico, por J. S. Bandeira 50 >>

[blocks in formation]
« PreviousContinue »