Page images
PDF
EPUB

—ex xxx diebus — adjiceret, quo plurimi res fuit, vel alium quo minoris fuit: sed Sabino placuit perinde habendum, ac si etiam hac parte PLURIMI verbum adjectum esset, nam legis latorem contentum fuisse, (quod prima parte eo verbo usus esset), 219. Et placuit ita demum ex ista lege actionem esse, si quis corpore suo damnum dederit, quia alio modo damno dato utiles actiones dantur, velut si quis alienum hominem, aut pecudem incluserit et fame necaverit, aut jumentum tam vehementer egerit ut rumperetur; si quis alieno servo persuaserit ut in arborem ascenderet, vel in puteum descenderet, et si ascendendo aut descendendo ceciderit, aut mortuus fuerit, aut aliqua parte corporis laesus sit: item si quis alienum servum de ponte aut ripa in flumen projecerit et is suffocatus fuerit, hunc corpore suo damnum dedisse eo quod projecerit, non difficiliter intellegi potest.

220. Injuria autem committitur, non solum cum quis pugno pulsatus, aut fuste percussus, vel etiam verberatus erit, set et si cui convicium factum fuerit; sive quis bona alicujus quasi debitoris, sciens eum (ipsi) nihil debere sibi, proscripserit; sive quis ad infamiam alicujus libellum aut carmen scripserit; sive quis matrem familias aut praetextatum adsectatus fuerit; et denique aliis pluribus modis. 221. Pati autem injuriam videmur non solum per nosmet ipsos, sed et per liberos nostros, quos in potestate habemus; item per uxores nostras quae in manu nostra sunt: itaque si filiae meae, quae Titio nupta est, injuriam feceris, non solum filiae nomine tecum agi injuriarum potest, verum etiam meo quoque et Titii nomine. 222. Servo autem ipsi quidem nulla injuria intellegitur fieri, sed domino per eum fieri videtur: non tamen iisdem modis, quibus etiam per liberos nostros vel uxores injuriam pati videmur, sed ita cum quid atrocius commissum fuerit, quod aperte in contumeliam domini fieri videtur, veluti si quis alienum servum verberaverit et in hunc casum formula proponitur: at si quis servo convicium fecerit, vel pugno eum percusserit, non proponitur ulla formula, nec temere petenti datur.

223. Poena autem injuriarum ex lege x11 tabularum propter membrum quidem ruptum talio erat, propter os vero fractum aut collisum trecentorum assium poena erat, velut si libero os fractum erat; at si servo cL: propter ceteras vero injurias xxv assium poena erat constituta: et videbantur illis temporibus in

magna paupertate satis idoneae istae pecuniariae poenae. 224. Set nunc alio jure utimur: permittitur enim nobis a Praetore ipsis injuriam aestimare, et judex vel tanti condemnat, quanti nos aestimaverimus, vel minoris prout illi visum fuerit: set cum atrocem injuriam Praetor aestimare soleat, si simul constituerit quantae pecuniae nomine fieri debeat vadimonium, ac ipsa quantitate taxamus formulam, et judex, quamvis possit vel minoris damnare, plerumque tamen propter ipsius Praetoris auctoritatem non audet minuere condemnationem. 225. Atrox autem injuria aestimatur vel ex facto, velut si quis ab aliquo vulneratus aut verberatus fustibusve caesus fuerit; vel ex loco, velut si cui in theatro aut in foro injuria facta sit; vel ex persona, velut si magistratus injuriam passus fuerit, vel senatoribus ab humili persona facta sit injuria.

COMMENTARIUS QUARTUS

$ 1. *Superest ut de actionibus loquamur. Si quaeramus quot genera actionum sint, verius videtur duo esse, in rem, et in personam. Nam qui quatuor esse dixerunt, ex sponsionum. generibus, non animadverterunt, quasdam species actionum inter genera se rettulisse. 2. In personam actio est, quotiens cum aliquo agimus, qui nobis vel ex contractu, vel ex delicto obligatus est, id est, cum intendimus dare, facere, praestare oportere. 3. In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut jus aliquod nobis competere, velut utendi aut utendi fruendi, eundi, agendi, aquamve ducendi vel altius tollendi vel prospiciendi. Item actio ex diverso adversario est negativa. 4. Sic itaquè discretis actionibus certum est, non posse nos rem nostram ab alio ita petere, sI PARET EUM DARE OPORTERE: nec enim quod nostrum est, nobis dari potest; cum solum id dari nobis intellegatur, quod nostrum fiat; nec res, quac nostra (est, nostra) amplius fieri potest. Plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur, effectum est, ut extra poenom dupli aut quadrupli, rei recipiendae nomine fures ex hac actione etiam teneantur: SI PARET EOS DAre oportere; quamvis sit etiam adversus eos haec actio, qua rem nostram esse petimus. 5. Appellantur autem in rem quidem actiones vindicationes; in personam vero actiones, quibus dare fierive oportere intendimus, condictiones.

6. Agimus autem interdum, ut rem consequamur; interdum, ut poenam tantum: alias, ut rem et poenam. 7. Rem tantum persequimur, velut actionibus ex contractu agimus. 8. Poenam tantum consequimur, velut actione furti et injuriarum, et se

7

cundum quorundam opinionem actione vi bonorum raptorum: nam ipsius rei et vindicatio et condictio nobis competit. 9. Rem vere et poenam persequimur, velut ex his causis, ex quibus adversus infitiantem in duplum agimus: quod accidit per actionem judicati, depensi, damni injuriae legis Aquiliae aut legalorum nomine quae per damnationem certa relicta sunt.

10. Quaedam praeterea sunt actiones quae ad legis actionem exprimuntur: quaedam quae sua vi ac potestate constant. Quod ut manifestum fiat, opus est ut prius de legis actionibus loquamur.

11. Actiones quas in usu veteres habuerunt, legis actiones appellabantur, vel ideo quod legibus proditae erant, quia tunc edicta Praetoris quibus complures actiones introductae sunt, nondum in usu habebantur; vel ideo quia ipsarum legum verbis accommodatae erant, et ideo immutabiles proinde atque leges observabantur. Unde eum, qui de vitibus succisis ita egisset, ut in actione vites nominaret, responsum (eum) rem perdidisse est, quia debuisset arbores nominare, eo quod lex xii tabularum, ex qua de vitibus succisis actio competeret, generaliter de arboribus succisis loqueretur. 12. Lege autem agebatur modis quinque: sacramento, per judicis postulationem, per condictionem, per manus injectionem, per pignoris captionem.

13. Sacramenti actio generalis erat: de quibus enim rebus ut aliter ageretur lege cautum non erat, de his sacramento agebatur. Eaque actio perinde periculosa erat falsi - atque hoc tempore periculosa est actio certae creditae pecuniae propter sponsionem, qua periclitatur reus si temere neget, el propter restipulationem, qua periclitatur actor si non debitum petatur: nam qui victus erat summam sacramenti praestabat poenae nomine, *eaque in publicum cedebat, prae desque eo nomine Praetori dabantur, non ut nunc sponsionis et restipulationis poena lucro cedit adversario, qui vicerit. 14. Poena autem sacramenti aut quingenaria erat, aut quinquagenaria: nam de rebus mille aeris plurisve quingentis assibus, de minoris vero quinquaginta assibus sacramento contendebatur, nam ita lege x11 tabularum cautum erat, at si de libertate hominis controversia erat, etsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum est favoris causa, ne satisdatione onerarentur, adsertores.

-v. 1-11. §18.-istae omnes actiones-v. 13-16.-*QUAND*O

[ocr errors]

negas sacramento captus ad judicem accipiundum venisac`rAMENTO rent: postea vero reversis dabatur-xxx judex: idque per legem Pinariam factum est; ante eam autem legem-dabatur judex. Illud ex superioribus intellegimus, si de re minoris quam (M) aeris agebatur quinquagenario sacramento, non quingenario eos contendere solitos fuisse. Postea tamen quam judex datus esset, comperendinum diem, ut ad judicem venirent, denuntiabant. Deinde cum ad judicem venerant, antequam aput eum causam perorarent, solebant breviter ei et quasi per indicem rem exponere: quae dicebatur causae collectio, quasi causae suae in breve coactio. 16. Si in rem agebatur, mobilia quidem et moventia, quae modo in jus adferri adducive possent, in jure vindicabantur ad hunc modum; qui vindicabat, festucam tenebat; deinde ipsam rem apprehendebat, velut hominem, et ita dicebat; HUNC EGO HOMINEM EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO SECUNDUM SUAM CAUSAM, SICUT DIXI, ECCE TIBI VINDICTAM IN

POSUI; et simul homini festucam imponebat. Adversarius eadem similiter dicebat et faciebat. Cum uterque vindicasset, Praetor dicebat: MITTITE AMBO HOMINEM; illi mittebant; qui prior vindicabat: POSTULO, ANNE DICAS, QUA EX CAUSA VINDICAVERIS; illi respondebat: JUS PEREGI SICUT VINDICTAM INPOSUI; deinde qui prior vindicaverat, dicebat: QUANDO TU INJURIA VINDICAVISTI, D. AERIS SACRAMENTO TE PROVOCO: adversarius quoque dicebat, SIMITITER EGO TE; seu L asses sacramenti nominabant. Deinde adsequebantur, quaecumque in personam agerentur. Postea Praetor secundum alterum eorum vindicias dicebat, id est, interim aliquem possessorem constituebat, eumque jubebat praedes adversario dare litis et vindiciarum, id est, rei et fructuum: alios autem praedes ipse Praetor utroque accipiebat sacramenti, quod id in publicum cedebat. Festuca autem utebantur quasi hastae loco, signo quodam justi dominii; omnium enim maxime sua esse credebant, quae ex hostibus cepissent. Unde in centumviralibus judiciis hasta praeponitur. 17. Si qua res talis erat ut (non) sine incommodo posset in jus adferri vel adduci, velut si columna, aut grex alicujus pecoris esset, pars aliqua inde sumebatur: deinde in eam partem, quasi in totam rem praesentem, fiebat vindicatio. Itaque ex grege vel una ovis aut capra in jus adducebatur, vel etiam pilus inde sumebatur et in jus adferebatur: ex nave vero et columna aliqua pars defringebatur. Similiter si de fundo vel de aedibus, sive de hereditate contro

« PreviousContinue »