Page images
PDF
EPUB

eatenus cum eo habeo mandati actionem, quatenus mea interest, implesse eum mandatum, si modo implere potuerit: at ille mecum agere non potest: itaque si mandaverim tibi ut verbi gratia fundum mihi sestertiis c emeres, tu sestertiis CL emeris, non habebis mecum mandati actionem, etiamsi tanti velis mihi dare fundum, quanti emendum tibi mandassem: idque maxime Sabino et Cassio placuit: quodsi minoris emeris, habebis mecum scilicet actionem, quia qui mandat ut c milibus emeretur, is utique mandare intellegitur, uti minoris si posset emeretur. 162. In summa sciendum (est, quoties faciendum) aliquid gratis dederim, quo nomine si mercedem statuissem locatio et conductio contraheretur, mandati esse actionem: veluti si fulloni polienda curandave vestimenta, aut sarcinatori sarcienda da ta sint).

163. Expositis generibus obligationum quae ex contractu nascuntur, admonendi sumus, adquiri nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas personas, quae in nostra potestate, manu, mancipiove sunt. 164. Per liberos quoque homines et alienos servos, quos bona fide possidemus, adquiritur nobis, sed tantum ex duabus causis, id est, si quid ex operis suis, vel ex re nostra adquirant. 165. Per eum quoque servum, in quo usumfructum habemus, similiter ex duabus istis causis nobis adquiritur. 166. Sed qui nudum jus Quiritium in servo habet, licet dominus sit, minus tamen juris in ea re habere intellegitur, quam usufructuarius et bonae fidei possessor: nam placet ex nulla causa [alia] ei adquiri posse, adeo ut, etsi nominatim ei dari stipulatus fuerit servus, mancipiove nomine ejus acceperit, quidam existiment, nihil ei adquiri. 167. Communem servum pro dominica parte dominis adquirere certum est, excepto eo, quod uni nominatim stipulando, vel mancipando, aut mancipio accipiendo illi soli adquirit, velut cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARI SPONDES? aut cum ita mancipio accipiat: HANG REM EX JURE QUIRITIUM LUCII TITI DOMINI MEI ESSE AIO, EAQUE EI EMPTA ESTO

HOC AERE AENEAQUE LIBRA: illud quaeritur an quod domini nomen adjectum efficit, idem faciat unius ex dominis jussum intercedens nostri praeceptores perinde ei, qui jusserit, soli adquiri existimant, atque si nominatim et soli stipulatus esset servus, mancipiove accepisset: diversae scholae auctores proinde utrisque adquiri putant, ac si nullius jussum intervenisset.

168. Tollitur autem obligatio praecipue solutione ejus, quod debeatur: unde quaeritur, si quis consentiente creditore aliud

pro alio solverit, utrum ipso jure liberetur, quod nostris praeceptoribus placet, an ipso jure maneat obligatus, set adversus petentem exceptione doli mali defendi debeat, quod diversae scholae auctoribus visum est.

169. Item per acceptilationem tollitur obligatio: acceptilatio autem est veluti imaginaria solutio: quod enim ex verborum obligatione tibi debeam, id si velis mihi remittere, poterit sic fieri, ut patiaris haec verba me dicere: QUOD EGO tibi promisi, HABESNE ACCEPTUM? et tu respondeas HABEO. 170. Quo genere, ut diximus, (tantum eae solvuntur obligationes, quae ex verbis consistunt), non etiam ceterae: consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi: set et id, quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem deduci et per acceptilationem imaginaria solutione (dissolvi). 171. Tamen mulier sine tutore auctore acceptum facere non potest; cum alioquin solvi ei sine tutore possit. 172. Item quod debetur, pro parte recte solvit: an autem in partem acceptum fieri possit quaesitum est.

MINE

[ocr errors]

Est etiam alia species imaginariae solutionis per aes et libram: quod et ipsum genus certis in causis receptum est, veluti si quid eo nomine debeatur, quod per aes et libram gestum est, sive quod ex judicati causa debetur. 174. Adhibentur autem non minus quam quinque testes et libripens: deinde is, qui liberatur, ita oportet loquatur: QUOD EGO TIBI TOT MILIBUS EO NO·ASSE SOLVO LIBEROQUE HOC AERE AENEAQUE LIBRA: HANC TIBI LIBRAM PRIMAM POSTREMAM → DE Lege et jure deinde asse percutit libram eumque dat ei a quo liberatur veluti solvendi causa. 175. Similiter legatarius heredem eodum modo liberat de legato, quod per damnationem relictum est, ut tamen -esse significatesse dicat: de eo tamen tantum potest hoc modo liberari quod pondere, numero constet, et ita, si certum sit: quidam et de eo, quod mensura constat, idem existimant.

176. Praeterea novatione tollitur obligatio; veluti si quod tu mihi debeas, a Titio dari stipulatus sim: nam interventu novae personae nova nascitur obligatio, et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis jure tollatur, veluti si quod mihi debes a Titio post mortem ejus, vel a mulieri pupillove sine tutore auctore stipulatus fuero: quo casu rem amitto: nam et prior debitor liberatur, et posterior obligatio nulla est: non idem ju

ris est si a servo stipulatus fuero: nam tunc proinde adhuc obligatus tenetur, ac si postea a nullo stipulatus fuissem. 177. Set si eadem persona sit, a qua postea stipuler, ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit; forte si condicio, vel sponsor, aut dies adjiciatur, aut detrahatur. 178. Sed quod de sponsore dixi, non constat : nam diversae scholae auctoribus placuit, nihil ad novationem proficere sponsoris adjectionem aut detract(at)ionem. 179. Quod autem diximus si condicio adjiciatur novationem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam novationem, si condicio extiterit: alioquin si defecerit durat prior obligatio: sed videamus, num is, qui eo nomine agat, doli mali, aut pacti conventi exceptione possit summoveri: et videtur inter eos id actum, ut ita ea res peteretur, si posterioris stipulationis extiterit condicio. Servius tamen Sulpicius existimavit, statim, et pendente condicione, novationem fieri, et si defecerit. condicio, ex neutra causa agi posse: eo modo rem perire: qui consequenter et illud respondit: si quis id, quod sibi Lucius Titius deberet, a servo fuerit stipulatus, novationem fieri et rem perire; quia cum servo agi non potest: sed in utroque casu alio jure utimur: non magis his casibus novatio fit, quam si id, quod tu mihi debeas, a peregrino, cum quo sponsionis communio non est, SPONDES verbo stipulatus sim.

180. Tollitur adhuc obligatio litis contestatione, si modo legitimo judicio fuerit actum : nam tunc obligatio quidem principalis dissolvitur, incipit autem teneri reus litis contestatione: set si condemnatus sit, sublata litis contestatione, incipit ex causa judicati teneri: et hoc (est), quod apud veteres scriptum est: ante litem contestatam dare debitorem oportere: post litem contestatam condemnari oportere; post condemnationem judicatum facere oportere. 181. Unde fit, ut si legitimo judicio debitum petiero, postea de eo ipso jure agere non possim, quia inutiliter intendo DARI MIHI OPORTERE, quia litis contesta tione dari oportere desiit: aliter atque si imperio continenti judicio egerim: tunc enim nihilominus obligatio durat, et ideo ipso jure postca agere possum; sed debeo per exceptionem rei judicatae vel in judicium deductae summoveri: quae autem (sint) legitima judicia, et quae imperio contineantur, sequenti commentario referemus. 182. Transeamus nunc ad obligationes, quae ex delicto oriuntur, veluti si quis furtum fecerit, bona rapuerit, damnum dederit, injuriam commiserit: quarum omnium rerum uno genere

consistit obligatio, cum ex contractu obligationes in Iv genera deducantur, sicut supra exposuimus.

183. Furtorum autem genera Servius Sulpicius et Masurius Sabinus IV esse dixerunt, munifestum et nec manifestum, conceptum et oblatum: Labeo duo, manifestum, nec manifestum; nam conceptum et oblatum species potius actionis esse furto cohaerentes, quam genera furtorum; quod sane verius videtur, sicut ut inferius apparebit. 184. Manifestum furtum quidam id esse dixerunt, quod dum fit deprehenditur: alii vero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit: velut si in oliveto olivarum, in vineto uvarum furtum factum est, quamdiu in eo oliveto, aut vineto fur sit; aut si in domo furtum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit: alii adhuc ulterius manifestum furtum esse dixerunt, donec perferret eo, quo perferre fur destinasse: alii adhuc ulterius, quandoque eam rem fur tenens visus fuerit; quae sententia non optinuit: set et illorum sententia, qui existimaverunt, donec perferret eo, quo fur destinasset, deprehensum furtum - bat aliquam dubitatione vitiosa dicta est, cum* etiam plurium dierum spatio id terminandum sit: quod eo pertinet, quia saepe in aliis civitatibus subreptas res in alias civitates vel in alias provincias destinat fur perferre: ex duabus itaque superioribus opinionibus alterutra approbatur: magis tamen plerique posteriorem probant. 185. Nec manifestum furtum quod sit, ex iis quae diximus intellegitur: nam quod manifestum non est, id nec manifestum est. 186. Conceptum furtum dicitur, cum aput aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita et inventa est: nam in eum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae appellatur concepti. 187. Oblatum furtum dicitur, cum res furtiva tibi ab aliquo oblata sit, eaque aput te concepta sit, utique si ea mente data tibi fuerit, ut aput te potius, quam aput eum, qui dederit, conciperetur: nam tibi, aput quem concepta est, propria adversus eum qui optulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, (quae) appellatur oblati. 188. Et est prohibiti furti adversus eum, qui furtum quaerere volentem prohibuerit.

[ocr errors]

189. Poena manifesti furti ex lege XII tabularum capitalis erat: nam liber verberatus addicebatur ei, cui furtum fecerat: utrum autem servus efficeretur ex addictione, an adjudicati loco constitueretur, veteres quaerebant; in eum autem, qui verberatus postea improbata est asperitas poenae, et tam ex servi

persona, quam ex liberi, quadrupli actio Praetoris edicto constituta est. 190. Nec manifesti furti poena per legem (x11) tabularum dupli inrogatur, quam etiam Praetor conservat. 191. Concepti et oblati poena ex lege XII tabularum tripli est; quac similiter a Praetore servatur. 192. Prohibiti actio quadrupli ex edicto Praetoris introducta; lex autem eo nomine nullam poenam constituit: hoc solum praecepit, ut qui quaerere velit nudus quaerat, linteo cinctus, lancem habens; qui si quit invenerit, jubet id lex furtum manifestum esse. 193. Quid sit autem linteum, quaesitum est: set verius est, consuti genus esse, quo necessariae partes tegerentur: quare lex tota ridicula est: nam qui vestitum quaerere prohibet, is et nudum quaerere prohibiturus est eo magis, quod ita quaesita re inventa majore poenae subjiciatur: deinde quod lancem sive ideo haberi jubeat, ut manibus occupantis nihil subjiciatur, sive ideo, ut quod invenerit ibi imponat, neutrum eorum procedit, si id quod quaeratur ejus magnitudinis aut naturae sit, ut neque subjici, neque ibi imponi possit: certe non dubitatur, cujuscumque materiae sit ca lanx, satis legi fieri. 194. Propter hoc tamen, quod lex ex ea causa manifestum furtum esse jubet, sunt qui scribunt, furtum manifestum aut lege, aut natura (intellegi): lege id ipsum, de quo loquimur, natura illud, de quo superius exposuimus: sed verius est, natura tantum manifestum furtum intellegi: neque enim lex facere potest, ut qui manifestus fur non sit, manifestus sit; non magis, quam (ut) qui omnino fur non sit, fur sit, et qui adulter aut homicida non sit, adulter vel homicida sit: at illud sane lex facere potest, ut perinde aliquis poena teneatur atque si furtum, vel adulterium, vel homicidium admisisset, quamvis nihil eorum admiserit.

195. Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi causa rem alienam amovet, set generaliter cum quis rem alienam invito domino contrectat. 196. Itaque si quis re, quae aput eum deposita sit, utatur, furtum committit: et si quis utendam rem acceperit, eamque in alium usum transtulerit, furti obligatur: veluti si quis argentum utendum acceperit, (quod) quasi amicos ad coenam invitaturus rogaverit, et id peregre secum tulerit aut si quis equum gestandi gratia commodatum longius secum aliquo duxerit, quod veteres scripserunt de eo, qui in aciem perduxisset. 197. Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur quam utendas accepissent, ita furtum committere,

« PreviousContinue »