Page images
PDF
EPUB

ampliorem summam obligari creditae pecuniae, quam in xx milibus: et quamvis sponsor vel fidepromissor in ampliorem pecuniam, velut (si) in sestertium c millia se obligaverit, non tamen tenebitur. Pecuniam autem creditam dicimus non solum eam, quam credendi causa damus, set omnem, quam tunc, cum contrahitur obligatio, certum est debitum iri, id est, (quae) sine ulla condicione deducitur in obligationem: itaque et ea pecunia, quam in diem certum dari stipulamur, eodem numero est, quia certum est, eam debitum iri, licet post tempus petatur. Appellatione autem pecuniae omnes res in ea lege significantur: itaque si vinum, vel frumentum, et si fundum vel hominem stipulemur, haec lex observanda est. 125. Ex quibusdam tamen causis permittit ea lex in infinitum satis accipere, veluti si dotis nomine, vel ejus, quod ex testamento tibi debeatur, aut jussu judicis satis accipiatur : et adhuc lege vicesima hereditatium cavetur, ut ad eas satisdationes, quae ex ea lege proponuntur, lex Cornelia non pertineat. 126. In eo jure quoque juris par condicio est omnium sponsorum, fidepromissorum, fidejussorum, quod ita obligari non possint, ut verbi gratia plus debeant, quam deberet is, pro quo obligarentur: at ex diverso, ut minus debeant, obligari possunt, sicut in adstipulatoris persona diximus: nam ut adstipulatoris, ita et horum obligatio accessio est principalis obligationis: nec plus in accessione esse potest, quam in principali re. 127. In eo quoque par omnium causa est, quod, si quis pro reo solverit, ejus reciperandi causa habet cum eo mandati judicium: et hoc amplius sponsores ex lege Publilia propriam habent actionem in duplum, quae appellatur depensi.

128. Litteris obligatio fit veluti in nominibus transcripliciis: fit autem nomen transcripticium duplici modo: vel a re in personam, vel a persona in personam. 129. (A re in personam tran)scriptio fit, veluti si id, quod modo ex emptionis causa, aut conductionis aut societatis mihi debeas, id expensum tibi tulero, 130. A per sona in personam transcriptio fit, veluti si id, quod mihi Titius debet, tibi id expensum tulero, id est, si Titius te delegaverit mihi. 131. Alia causa est eorum nominum, quae arcaria vocantur: in his enim rerum, non litterarum obligatio consistit: quippe non aliter valet, quam si numerata sit pecunia; numeratio autem pecuniae facit obligationem: qua de causa recte dicemus, arcaria nomina nullam facere obligationem, sed obligationis factae testimonium praebere. 132. Unde proprie dici

tur, arcariis nominibus etiam peregrinos obligari, quia non ipso nomine, sed numeratione pecuniae obligantur: quod genus obligationis juris gentium est. 133. Transcripticiis vero nominibus an obligentur peregrini, merito quaeritur, quia quodammodo juris civilis est talis obligatio: quod Nervae placuit. Sabino autem et Cassio visum est, si a re in personam fiat nomen transcriplicium, etiam peregrinos obligari; si vero a persona in personam, non obligari. 134. Praeterea litterarum obligatio fieri videtur chirographis et syngraphis, id est, si quis debere se, aut daturum se scribat, ita scilicet, si eo nomine stipulatio non fiat: quod genus obligationis proprium peregrino

rum est.

135. Consensu fiunt obligationes in emptionibus et venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. 136. Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationes contrahi, quia neque verborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotium gerunt, consensisse: unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per epistolam aut per internuntium, cum alioquin verborum obligatio inter absentes fieri non possit. 137. Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet: cum alioquin in verborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat, et in nominibus alius expensum ferendo obliget, alius (referendo) obligetur. 138. Sed absenti expensum ferri potest, etsi verbis obligatio cum absente contrahi non possit.

[ocr errors]

139. Emptio et venditio contrahitur, cum de pretio convenerit, quam vis nondum pretium numeratum sit, ac ne arra quidem data fuerit; nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et venditionis contractae. 140. Pretium autem certum esse debet: alioquin si ita inter eos convenerit, ut quanti Titius rem aestimaverit, tanti sit empta, Labeo negavit, ullam vim hoc negotium habere, quam sententiam Cassius probat: at Ofilius et eam emptionem putat el venditionem, cujus opinionem Proculus secutus est. 141. Item pretium in numerata pecunia consistere debet: nam in ceteris rebus an pretium esse possit, veluti (hoc modo): an homo, aut toga, aut fundus alterius rei? valde quaeritur: nostri praeceptores putant, etiam in alia re posse consistere pretium: unde illud est, quod vulgo putant, per permutationem rerum emptionem et venditionem

contrahi, eamque speciem emptionis et venditionis vetustissimara esse: argumentoque utuntur Graeco poeta Homero, quo aliqua parte sic ait:

(ἔνθεν ἄβ οἰνίζοντο καρηκομόωντες Αχαιοί,
ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ' αἴθων: σιδήρῳ,
ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ' αὐτῇσι βόεσσιν,
ἄλλοι δ' ἀνδραπόδεσσι).

diversae scholae auctores dissentiunt, aliudque esse existimant permutationem rerum, aliud emptionem et venditionem: alioquin non posse rem expediri permutatis rebus quae videatur res venisse, et quae pretii nomine data esse; sed rursus utramque videri et venisse, et utramque pretii nomine datam esse, absurdum videri: set ait Caelius Sabinus, si rem a te venalem habente, veluti fundum, acceperim, et pretii nomine hominem forte dederim, fundum quidem videri venisse, hominem autem pretii nomine datum esse, ut fundus acciperetur.

142. Locatio autem et conductio similibus regulis constituuntur: nisi enim merces certa statuta sit, non videtur locatio et conductio contrahi. 143. Unde si alieno arbitrio merces promissa sit, velut quanti Titius aestimaverit, quaeritur, an locatio et conductio contrahatur: qua de causa si fullioni polienda curandave, et sarcinatori sarcienda vestimenta dederim, nulla statim mercede constituta, postea tantum daturus, quanti inter nos convenerit, quaeritur an locatio et conductio contrahatur. 144. Vel si rem tibi utendam dederim, et invicem aliam rem utendam acceperim, quaeritur an locatio et conductio contrahatur. 145. Adeo autem emptio et venditio et locatio et conductio familiaritatem aliquam inter se habere videntur, ut in quibusdam causis quaeris soleat, utrum emptio et venditio contrahatur, an locatio et conductio: veluti si qua res in perpetuum locata sit: quod evenit in praediis municipum, quae ea lege locantur, ut, quamdiu id vectigal praestetur, neque ipsi conductori, nequè heredi ejus predium auferatur: sed magis placuit locationem conductionemque esse. 146. Item (quaeritur) si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singulos, qui integri exierint, pro sudore denarii xx mihi darentur, in eos vero singulos, qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mile: quaeritur, utrum emptio et venditio, an locatio et conductio contrahatur, et magis

placuit, eorum, qui integri exierint, locationem et conductionem contractam videri; at eorum, qui occisi aut debilitati sunt, emptionem et venditionem esse; idque ex accidentibus apparet, tamquam sub condicione facta cujusque venditione aut locatione: jam enim non dubitatur, quin sub condicione res veniri. aut locari possint. 147. Item quaeritur, si cum aurifice mihi convenerit, ut is ex auro suo certi ponderis certaeque formae anulos mihi faceret, et acciperet verbi gratia denarios cc, utrum emptio et venditio, an locatio et conductio contrahatur. Cassius ait, materiae quidem emptionem et venditionem contrahi operarum autem locationem et conductionem: sed plerisque placuit, emptionem et venditionem contrahi: atque si meum aurum ei dedero, mercede pro opera constituta, convenit locationem conductionem contrahi.

148. Societatem coire solemus aut tutorum bonorum, aut unius alicujus negotii, veluti mancipiorum emendorum aut vendendorum. 149. Magna autem quaestio fuit, an ita coiri possit. societas, ut quis majorem partem lucretur, minorem damni praestet: quod Quintus Mucius etiam (contra naturam societatis esse censuit. Sed Servius Sulpicius, cujus) praevaluit sententia, adeo ita coiri posse societatem existimavit, ut dixerit, illo quoque modo coiri posse, ut quis nihil omnino damni praestet, set lucri partem capiat, si modo opera ejus tam pretiosa videatur, ut acquum sit, eum cum hac pactione in societatem admitti: nam et ita posse coiri societatem constat, ut unus pecuniam conferat, alter non conferat, et tamen lucrum inter eos commune sit: saepe enim opera alicujus pro pecunia valet. 150. Et illud certum est, si de partibus lucri et damni nihil inter eos convenerit, tamen aequis ex partibus commodum ut incommodum inter eos commune esse, sed si in altero partes expressae fuerint, velut in lucro, in altero vero omissae, in eo quoque, quod omissum est, similes partes erunt. 151. Manet autem societas eousque donec in eodem sensu perseverant: at cum aliquis renuntiaverit societati, societas solvitur: sed plane si quis in hoc renuntiaverit societati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si mihi totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiaverit societati, ut hereditatem soJus lucrifaciat, cogetur hoc lucrum communicare: si quid vero aliud lucrifecerit, quod non captaverit, ad ipsum solum pertinet: mihi vero quidquid omnino pòst renunciatam societatcm

1

[ocr errors]

[ocr errors]

adquiritur, soli conceditur. 152. Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit, certam personam sibi eligit. 153. Dicitur et capitis diminutione solvi societatem, quia civili ratione capitis diminutio morti dicitur: sed si adhuc consentiant in societatem, nova videtur incipere societas. 154. Item si cujus ex sociis bona publice, aut privatim venierint, solvitur societas: sed h-societas de consensu contrahitur nudo juris gentium omnes homines naturali ratione—nt. 155. Mandatum consistit sive nostra gratia mandemus, sive aliena negotia geras, sive ut alterius mandatu - obligatio, et invicem alter alteri tenebimur-mihi bona fide praestare oportere. 156. Nam si tua gratia tibi mandem, supervacuum est mandatum: quod enim tu tua gratia facturus sis, id ex tua sententia, non ex meo mandatu facere vide(be)ris: itaque si otiosam pecuniam domi te ha bere mihi dixeris et ego te hortatus fuerim, ut eam fenerares, quamvis eam ei mutuam dederis, a quo servare non potueris; non tamen habebis mecum mandati actionem itaque et si hortatus sim, ut rem aliquam emeres, quamvis non expedierit tibi, eam emisse, non tamen et adeo haec ita sunt, ut quaeratur, an mandati teneatur, qui mandavi tibi, ut Titio pecuniam fenerares. - v. 20. — aliter - paret — quia non aliter Titio credidisses, quam si tibi mandatum esset. 157. Illud mandet, quod contra bonos mores est, non contrahi obligationem: velut si tibi mandem, ut Titio furtum, aut injuriam facias. 158. Item si quis post mortem meam (aliquid mihi faciendum mandet, inutile mandatum est, quia generaliter placui, ab heredis persona obligationem incipere non posse.-159. Sed recte quoque consummatum mandatum, si dum adhuc integra res sit, revocatum fuerit, evanescit.

[ocr errors]

160. Item si adhuc integro mandato mors alterutrius interveniat, id est vel ejus, qui mandarit, vel ejus, qui mandatum susceperit, solvitur mandatum: sed utilitatis causa receptum est, [ut] si mortuo co, qui mihi mandaverit, ignorans eum decessisse, exsecutus fuero mandatum, posse me agere mandati actione: alioquin justa et probabilis ignorantia damnum mihi adferet: et huic simile est, quod plerisque placuit, si debitor meus manumisso dispensatori meo per ignorantiam solverit, liberari eum, cum alioquin stricta juris ratione non posset liberari eo, quod alii solvisset, quam cui solvere deberet. 161. Cum autem is, cui recte mandaverim, egressus fuerit mandatum, ego quidem

« PreviousContinue »