Page images
PDF
EPUB

jure cesserit hereditatem: ante aditam vero hereditatem cedendo nihil agit. 87. Suus autem et necessarius heres an aliquid agat in jure cedendo, quaeritur: nostri praeceptores nihil eos agere existimant diversae scholae auctores idem eos agere putant, quod ceteri post aditam hereditatem; nihil enim interest, utrum aliquis cernendo aut pro herede gerendo heres fiat, an juris necessitate hereditati adstringatur.

*

88. Nunc transeamus ad obligationes, quarum summa divisio in duas species deducitur: omnis enim obligatio vel ex contractu nascitur, vel ex delicto. 89. Et prius videamus de his, quae ex contractu nascuntur: harum quattuor genera sunt: aut ènim re contrahitur obligatio, aut verbis, aut litteris, aut con

sensu.

90. Re contrahitur obligatio velut mutui datione, et proprie in bis fere rebus contingit, quae [res] pondere, numero, mensura constat : qualis est pecunia numerata, vinum, oleum, frumentum, aes, argentum, aurum: quas res aut numerando, aut metiendo, aut pendendo in hoc damus, ut accipientium fiant, et quandoque nobis non eaedem, sed aliae ejusdem naturae reddantur: unde etiam mutuum appellatum est, quia quod ita tibi a me datum est, ex meo tuum fiat. 91. Is quoque, qui non debitum accepit ab eo, qui per errorem solvit, re obligatur: nam proinde ei condici potest SI PARET EUM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset: unde quidam putant, pupillum aut mulierem, cui sine tutoris auctoritate non debitum per errorem datum est, non teneri condictione, non magis quam mutui datione: sed haec species obligationis non videtur ex contractu consistere quia is, qui solvendi animo dat, magis distrahere vult negotium, quam contrahere.

92. Verbis obligatio fit ex interrogatione et responsione velut: DARI SPONDES? SPONDEO; DABIS? DABO; PROMITTIS? PROMITTO; FIDEIPROMITTIS? FIDEIPROMITTO; FIDEJUBES? FIDEJUBEO; FACIES? FACIAM. 93. Sed haec quidem verborum obligatio: DARI SPONDES? SPONDEO, propria civium Romanorum est: caeterae vero juris gentium sunt: itaque inter omnes homines, sive cives Romanos, sive peregrinos, valent: et quamvis ad graecam vocem expressae fuerint, velut hoc modo: δωσεις; δώσο ̇ ὁμολογεῖς; ὁμο λογῶ· πιστει κελεύεις; πιστει κελεύω ποιήσεις; ποιήσω. etiam haec tamen inter cives Romaoos valent, si modo Graeci sermonis intellectum habeant: et e contrario quamvis Latine enuntientur,

tamen etiam inter peregrinos valent, si modo Latini sermonis intellectum habeant: at illa verborum obligatio: DARI SPONDES? SPONDEO, adeo propria civium Romanorum est, ut ne quidem in Graecum sermonem per interpretationem proprie transferri possit; quamvis dicatur a Graeca voce figurata esse. 94. Unde dicitur uno casu hoc verbo peregrinum, quoque obligari posse, velut si Imperator noster Principem alicujus peregrini populi de pace ita interroget: PACEM FUTURUM SPONDES? vel ipse éodem modo interrogetur: quod nimium subtiliter dictum est; quia si quid adversus pactionem fiat, non ex stipulatu agitur, sed jure belli res vindicatur. 95. Illud dubitari potest, si quis

(Haec pagina legi non potuit. An locus Epitomes II, 9, § 3-4: de dotis dictione et operarum obligatione jurata huc pertineat, quaeri potest.)

*

*

96.obligentur, utique cum quaeritur de jure Romanorum: nam aput peregrinos quid juris sit, singularum civitatum jura requirentes, aliud lege 97. Si id, quod dari stipulamur, tale sit, ut dari non possit, inutilis est stipulatio: velut si quis hominem liberum, quem servum esse credebat, aut mortuum, quem vivum esse credebat, aut locum sacrum vel religiosum, quem putabat esse humani juris, sibi dari stipuletur, aeque inutilis est stipulatio. 98. Item si quis sub ea condicione stipuletur, quae existere non potest, uti si digito caelum tetigerit, inutilis est stipulatio: sed legatum sub inpossibili condicione relictum nostri praeceptores proinde valere putant, ac si ea condicio adjecta non esset: diversae scholae auctores non minus legatum inutile existimant, quam stipulationem : et sane vix ideonea diversitatis ratio reddi potest. 99. Praeterea inutilis — remid quod alicujus est, id ei dari non potest. 100. Denique inutilis est talis stipulatio, si quis ita dari stipuletur: POST MORTEM MEAM DARI SPONDES? vel ita: CUM MORIERIS, DARI SPONDES? id est, ut in novissimum vitae tempus stipulatoris, aut promissoris obligatio, conferatur: nam inelegans esse visum est, ex heredis persona incipere obligationem: rursus ita stipulari non possumus: PRIDIE QUAM MORIAR, aut: PRIDIE QUAM MORIERIS, DARI SPONDES? quia non potest aliter intellegi pridie quam aliquis morietur, quam si mors secuta sit: rursus morte secuta, in praeteritum redducitur stipulatio et quodammodo talis

--

[ocr errors]

est: HEREDI MEO DARI SPONDES? quae sane inutilis est. 101. Quaecumque de morte diximus, eadem et de capitis deminutione dicta intellegimus. 102. Adhuc inutilis est stipulatio, si quis ad id, quod interrogatus erit, non responderit: velut si sestertia x a te dari stipuler, et tu sestertia v mihi promittas; aut si ego pure stipuler, tu sub condicione promittas. 103. Praeterea inutilis est stipulatio, si ei dari stipulemur, cujus juri subjecti non sumus: unde illud quaesitum est, si quis sibi et ei, cujus juri subjectus non est, dari stipuletur, in quantum valeat stipulatio: nostri praeceptores putant, in universum valere, at proinde ei soli, qui stipulatus sit, solidum deberi, atque si extranei nomen non adjecisset: sed diversae scholae auctores n-existimant pro ali actionem: ea causa respendet - v. 4.- etiam — 104. *inutilis est* stipulatio si ab *eo stipuler, qni juri meo* subjectus est, aut si is a me stipuletur-in mancipio-*sed servi* non solum ipsi domino-sunt, obligari non possunt, sed ne alii quidem ulli. 105. Mutum neque stipulari, neque promittere posse, palam est: quod et in surdo receptum est: quia et is, qui stipulatur, verba promittentis, et qui promittit, verba stipulantis, exaudire debet. 106. Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intellegit, quid agat. 107. Pupillus omne negotium recte gerit, ita tamen ut, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit. adhibeatur, velut si ipse obligetur: nam alium sibi obligare etiam sine tutoris auctoritate potest. 108. Idem juris est in feminis, quae in tutela sunt. 109. Set quod diximus de pupillis, utique de eo verum est, qui jam aliquem intellectum habet: nam infans et qui infanti proximus est, non multum a furioso differt, quia hujus aetatis pupilli nullum intellectum habent: sed in his pupillis per utilitatem benignior juris interpretatio facta est.

110. Possumus tamen ad id, quod stipulamur, alium adhihere, qui idem stipulatur: quem vulgo adstipulatorem vocamus. 111. Sed huic proinde actio competit, proindeque ei recte solvitur ac nobis: sed quidquid consecutus erit, mandati judicio nobis restituere cogetur. 112. Ceterum potest etiam aliis verbis uti adstipulator, quam quibus nos usi sumus: itaque si verbi gratia ego ita stipulatus sim: DARI SPONDES? ille sic adstipulari potest: IDEM FIDE TUA PROMITTIS? VEL: IDEM FIDEJUBES? vel contra. 113. Idem minus adstipulari potest, plus non potest: itaque si ego sestertia x stipulatus sim, ille sestertia v stipulari potest; contra vero plus non potest: item si ego pure

stipulatus sim, ille sub condicione stipulari potest; contra vero non potest: non solum autem in quantitate, sed etiam in tempore minus et plus intellegitur; plus est enim statim aliquid dare, minus est post tempus. 114. In hoc autem jure quaedam singulari jure observantur: nam adstipulatoris heres non habet actionem item servus adstipulando nihil agit, quamvis ex ceteris omnibus causis stipulatione domino adquirit: idem de eo, qui in mancipio est, magis praevaluit; nam et is servi loco est: is autem, qui in potestate patris est, agit aliquid; sed parenti non adquirit, quamvis ex omnibus ceteris causis stipulando ei adquirat: ac ne ipsi quidem aliter actio competit, quam si sine capitis diminutione exierit de potestate parentis, veluti morte ejus, aut quod ipse Flamen Dialis inauguratus est: eadem de filia familias et quae in manu est, dicta intellegemus.

115. Pro eo quoque, qui promittit, solent alii obligari: quorum alios sponsores, alios fidepromissores, alios fidejussores appellamus. 116. Sponsor ita interrogatur: IDEM DARI SPONDES? fidepromissor: IDEM FIDEPROMITTIS? fidejussor ita: IDEM FIDE TUA ESSE JUBES? videbimus de his autem, quo nomine possint proprie appellari, qui ita interrogantur: IDEM DABIS? IDEM PROMITTIS? IDEM FACIES? 117. Sponsores quidem et fidepromissores et fidejussores saepe solemus accipere, dum curamus, ut diligentius nobis cautum sit: adstipulatorem vero fere tunc solum adhibemus, cum ita stipulamur, ut aliquid post mortem nostram detur; quod stipulando nihil agimus: adhibetur autem adstipulator, ut is post mortem nostram agat: qui si quid fuerit consecutus, de restituendo eo mandati judicio heredi-tenetur.

118. Sponsoris vero et fidepromissoris similis condicio, fidejussoris valde dissimilis. 119. Nam illi quidem nullis obligationibus accedere possunt nisi verborum, quamvis interdum ipse, qui quid promiserit, non fuerit obligatus; veluti si aut pupillus sine tutoris auctoritate, aut quilibet post mortem suam dari promiserit: at illud quaeritur, si servus, aut peregrinus spoponderit, an pro eo sponsor aut fidepromissor obligetur. Fidejussor vero omnibus obligationibus, id est, sive re, sive verbis, sive litteris, sive consensu contractae fuerint obligationes, adjici potest: at ne illud quidem interest, utrum civilis, an naturalis obligatio sit, cui adjiciatur; adeo quidem, ut pro servo quoque obligetur, sive extraneus sit qui a servo fidejussorem accipiat, sive dominus in id quod sibi debeatur. 120. Praeterea sponsoris et fide

promissoris heres non tenetur, nisi si de peregrino fidepromissore quaeramus, et alio jure civitas ejus utatur: fidejussoris autem etiam heres tenetur. 121. Item sponsor et fidepromissor (per) legem Furiam biennio liberantur, et quotquot erunt numero eo tempore, quo pecunia peti potest, in tot partes deducitur inter eos obligatio, et singuli viriles partes. Fidejussores vero perpetuo tenentur; et quotquot erunt numero, singuli in solidum obligantur: itaque liberum est creditori, a quo velit soJidum petere: sed ex epistola divi Hadriani compellitur creditor a singulis qui modo solvendo sunt, partes petere. Eo igitur distat haec epistola a lege Furia, quod si quis ex sponsoribus aut fidepromissoribus solvendo non sit litis contestatae tempore, celerorum quoque *partes non oneret. Cum vero lex Furia tantum in Italia locum habeat, consequens est, ut in provinciis sponsores quoque et fidepromissores proinde ac fidejussores in perpetuo teneantur, et singuli in solidum obligentur, nisi ex epistola divi Hadriani hi quoque adjuvari videantur. 122. Praeterea inter sponsores et fidepromissores lex Apuleia quandam societatem introduxit: nam si quis horum plus sua portione solverit, de eo, quod amplius dederit, adversus ceteros actionem habet: *lex autem Apuleia ante *legem Furiam lata est, quo tempore in solidum obligabantur: unde quaeritur, an post legem Furiam adhuc legis Apuleiae beneficium supersit: et utique extra Italiam superest: nam lex quidem Furia tantum in Italia valet, Apuleia vero etiam in ceteris - lex Apuleia non pertinet: itaque si creditor, ab uno totum consecutus fuerit, hujus solius detrimentum erit, scilicet si is, pro quo fidejussit, solvendo non sit: *sed, ut ex supradictis apparebit, is, a quo creditor totum petit, poterit ex epistola divi Hadriani desiderare, ut pro parte in se detur actio. 123. Praeterea lege -cautum est, ut is, qui sponsores aut fidepromissores accipiat, praedicat palam et declaret, et de qua re satis accipiat, et quod sponsores aut fidepromissores in eam obligationem accepturus sit, et nisi praedixerit permittitur sponsoribus et fidepromissoribus, intra diem xxx praejudicium postulare, quo quaeratur, an ex ea lege praedictum sit; et si judicatum fuerit, praedictum non esse, liberantur. Qua lege fidejussorum mentio nulla fit, sed in usu est, etiam si fidejusssores accipiamus, praedicere.

124. Sed beneficium legis Corneliae omnibus commune est: qua lege idem pro eodem, aput eundem, eodem anno, vetatur in

« PreviousContinue »