Page images
PDF
EPUB

interveniat, rursus liberi libertae excludunt patronam, quia legitimo jure capitis deminutione perempto evenit, ut liberi libertae cognationis jure potiores habeantur. 52. Cum autem testamento facto moritur liberta, ea quidem patrona, quae liberis honorata non est, nihil juris habet contra libertae testamentum: ei vero, quae liberis honorata sit, hoc jus tribuitur per legem Papiam, quod habet ex edicto patronus contra tabulas liberti.

53. Eadem lex patronae filiae liberis honoratae patroni jura dedit: sed in hujus persona etiam unius filii filiaeve jus sufficit. 54. Hactenus omnia jura quasi per indicem tetigisse satis est: alioquin diligentior interpretatio propriis commentariis exposita

est.

--

55. Sequitur, ut de bonis Latinorum libertinorum dispiciamus. 56. Quae par juris ut manifestior fiat, admonendi sumus, de quo alio loco diximus, eos, qui nunc Latini Juniani dicuntur, olim ex jure Quiritium servos fuisse, sed auxilio Praetoris in libertatis forma servari solitos, unde etiam res eorum peculii jure ad patronos pertinere solita est: postea vero per legem Juniam eos omnes, quos Praetor in libertatem tuebatur, liberos esse coepisse, et appellatos esse Latinos Junianos: Latinos ideo, quia lex eos liberos perinde esse voluit, atque si essent cives Romani ingenui, qui ex urbe Roma in Latinas colonias deducti Latini coloniarii esse coeperunt; Junianos ideo, quia per legem Juniam liberi facti sunt, etiamsi non cives Romani: nam - legis Juniae lator cum intellegeret futurum, ut ea fictione res Latinorum defunctorum ad patronos pertinere desinerent, — ul servi decederent, ut possent eorum ad patronos pertinere, neque liberti Latini hominis bona possent manumissionis jure ad patronos pertinere: necessarium existimavit, ne beneficium istis datum in injuriam patronorum converteretur, cavere libertorum proinde ad manumissores pertinerent, ac si lex lata non esset: itaque jure quodammodo peculii bona Latinorum ad manumissores eorum pertinent. 57.-differant ea jura, quae in bonis Latinorum ex lege Junia constituta sunt, ab his, quae in hereditate civium Romanorum libertorum observantur. 58. Nam civis Romani liberti hereditas ad extraneos heredes patroni nullo modo pertinet ad filium autem patroni nepotesque ex filio, et pronepotes ex nepote nato omnimodo pertinet, etiamsi (a) parente fuerint exheredati. Latinorum autem bona tanquam peculia servorum etiam ad extraneos heredes pertinent, et ad li

[ocr errors]

[ocr errors]

beros manumissoris exheredatos non pertinent. 59. Item civis Romani liberti hereditas ad duos pluresve patronos aequaliter pertinet, licet dispar in eo servo dominium habuerint: bona vero Latinorum pro ea parte pertinent, pro qua parte quisque eorum dominus fuerit. 60. Item in hereditate civis Romani liberti pa ́tronus, alterius patroni filium excludit, et filius patroni alterius patroni nepotem repellit: bona autem Latinorum et ad ipsum patronum et alterius patroni heredem simul pertinent, pro qua parte ad ipsum manumissorum pertinerent. 61. Item si unius patroni tres forte liberi sunt et alterius unus, hereditas civis Romani liberti in capita dividitur, id est, tres fratres tres portiones ferunt, et unus quartam: bona vero Latinorum pro ea parte ad successores pertinent, pro qua parte ad ipsum manumissorem pertinerent. 62. Item si alter ex his patronis suam partem in hereditate civis Romani liberti spernat, vel ante moriatur quam cernat, tota hereditas ad alterum pertinet: bona autem Latini pro parte decedentis patroni caduca fiunt, et ad populum pertinent.

[ocr errors]

63. Postea Lupo et Largo consulibus Senatus censuit, ut bona Latinorum primum ad eos pertinerent, qui eos liberassent; deinde ad liberos eorum non nominatim exheredatos, uti quisque proximus esset: tunc antiquo jure ad heredes eorum, qui liberassent, pertinerent. 64. Quo senatusconsulto quidam (id) actum esse putant, ut in bonis Latinorum eodem jure utamur, quo utimur in hereditate civium Romanorum libertinorum: idemque maxime Pegaso placuit: quae sententia aperte falsa est: nam civis Romani liberti hereditas numquam ad extraneos patroni heredes pertinet: bona autem Latinorum etiam ex hoc ipso senatusconsulto, non obstantibus liberis manumissoris, etiam ad extraneos heredes pertinent: item in hereditate civis Romani liberti liberis manumissoris nulla exheredatio nocet: in bonis Latinorum autem nocere nominatim factam exheredationem ipso senatusconsulto significatur.-hoc solum eo senatusconsulto actum esse, ut manumissoris liberi, qui nominatim exheredati non sint, praeferantur extraneis heredibus. 65. Itaque Itaque et emancipatus filius patroni praeteritus, quamvis contra tabulas testamenti parentis sui bonorum possessionem non petierit, tamen extraneis heredibus in bonis Latinorum potior habetur. 66. Item filia ceterique, quos exheredes licet jure civili ✩ facere inter ceteros, quamvis id sufficiat, ut ab omni hereditate patris sui summoveantur, tamen in bonis Latini, nisi nominat im a pa

*

*

[ocr errors]

rente fuerint exheredati, potiores erunt extraneis heredibus. 67. Item ad liberos, qui hereditate parentis se abstinuerunt non solum-silentio a hereditate exheredati nullo modo dici possunt, non magis quam qui testamento silentio praeteriti sunt. 68. Ex his omnibus satis illud apparet, si is, qui Latinum fecerit v. 1-21. cerit―v.

69. Item dispar e-putant ad eos pertinere, quia nullo interveniente extraneo herede senatusconsulto locus non est. 70. Set si cum liberis suis etiam extraneum heredem patronus reliquerit, Caelius Sabinus ait, tota bona pro virilibus partibus ad liberos defuncti pertinere, quia cum extraneus heres intervenit, non habet lex Junia locum, sed senatusconsultum. Javolenus autem ait, tantum eam partem ex senatusconsulto liberos patroni pro virilibus partibus habituros esse, quam extranei heredes ante senatusconsultum lege Junia habituri essent, reliquas vero partes pro hereditariis partibus ad eos pertinere. -71. Item quaeritur, an hoc senatusconsultum ad eos patroni liberos pertineat, qui ex filia nepteve procreantur, id est, ut nepos meus ex filia potior sit in bonis Latini mei, quam extraneus heres: item, ad maternos Latinos hoc senatusconsultum pertineat, quaeritur; id est, ut in bonis Latini materni potior sit patronae filius, quam heres extraneus matris. Cassio placuit, utroque casu locum esse senatusconsulto: set hujus sententiam plerique inprobant, quia senatus de his liberis patronarum nihil sentiat, qui aliam familiam sequerentur: idque ex eo apparet, quod nominatim exheredatos summoveat: nam videtur de his sentire, qui exheredari a parente solent, si heredes non instituantur; neque autem matri filium filiamve, neque avo materno nepotem neptemve, si eum eamve heredem non instituat, exheredare necesse est, sive de jure civili quaeramus, sive de edicto Praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas testamenti bonorum possessio promittitur.

72. Aliquando tamen civis Romanus libertus tanquam Latinus moritur, veluti si Latinus salvo jure patroni ab Imperatore jus Quiritium consecutus fuerit: nam ita divus Trajanus constituit, si Latinus invito vel ignorante patrono jus Quiritium ab Imperatore consecutus sit: quibus casibus, dum vivit iste libertus, ceteris civibus Romanis libertis similis est, et justos liberos procreat; moritur autem Latini jure: nec ei liberi ejus heredes esse possunt; et in hoc tantum habet testamenti factionem uti,

patronum heredem instituat, eique si heres esse noluerit, alium substituere possit. 73. Et quia hac constitutione videbatur effectum, ut numquam isti homines tanquam cives Romani morerentur, quamvis eo jure postea usi essent, quo vel ex lege Aelia Sentia, vel ex senatusconsulto cives Romani essent: divus Hadrianus, iniquitate rei motus, auctor fuit senatusconsulti faciundi, ut qui ignorante vel recusante patrono ab Imperatore jus Quiritium consecuti essent, si eo jure postea usi essent, quo ex lege Aelia Sentia, vel ex senatusconsulto, si Latini mansissent, civitatem Romanam consequerentur, proinde ipsi haberentur, ac si lege Aelia Sentia vel senatusconsulto ad civitatem Romanam pervenissent.

74. Eorum autem, quos lex Aelia Sentia dediticiorum numero facit, bona modo quasi civium Romanorum libertorum, modo quasi Latinorum ad patronos pertinent. 75. Nam eorum bona, qui, si in aliquo vitio non essent, manumissi cives Romani futuri essent, quasi civium Romanorum patronis eadem lege tribuuntur: non tamen hi habent etiam testamenti factionem; nam id plerisque placuit, nec inmerito: nam incredibile. videbatur, pessimae condicionis hominibus voluisse legis latorem testamenti faciundi jus concedere. 76. Eorum vero bona, qui si non in aliquo vitio essent, manumissi futuri Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini decessissent: nec me praeterit, non satis in ea re legis latorem voluntatem suam verbis expressisse.

77. Videamus autem et de ea successione, quae nobis ex emptione bonorum competit. 78. Bona autem veneunt aut vivorum, aut mortuorum: vivorum velut eorum, qui fraudationis causa latitant, nec absentes defenduntur; item eorum, qui ex lege Julia bonis cedunt; item judicatorum post tempus, quod eis partim lege xu tabularum, partim edicto Praetoris ad expediendam pecuniam tribuitur: mortuorum bona veneunt velut eorum, quibus certum est neque heredes, neque bonorum possessores, neque ullum alium justum successorem existere. 79. Siquidem vivi bona veneant, jubet ea Praetor per dies continuos xxx possideri, tum proscribi; si vero mortui, post dies xv; postea jubet convenire creditores, et ex eo numero magistrum creari, id est, eum, per quem bona veneant; itaque si vivi bona veneant, in diebusri jubet, si mortui in die-ibus; nam vivi bona xxx, mortui vero xx emptori addici jubet: quare autem tardius vi

ventium bonorum venditionem complere jubeat illa ratio est, quia de vivis curandum erat, ne facile bonorum venditiones paterentur. 80. Neque autem bonorum possessione res emplorum pleno jure fiunt, sed in bonis efficiuntur, ex jure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usuceperunt: interdum quidem bonorum emptoribus ipsum jus Quiritium mancipio conjungitur, si per eos bonorum emptor-qu. 81. Item quae debita aut ipse debuit, neque bonorum possessor, neque bonorum emptor ipso jure debent de omnibus rebus-pro

ponemus.

[ocr errors]

[ocr errors]

--

82. Sunt autem etiam alterius generis successiones, quae neque lege XII tabularum, neque Praetoris edicto, sed eo jure, (quod) consensu receptum est, introductae sunt, velut cum paterfamilias se in adoptionem dedit, mulierque in manum convenit. 83. Etenim eo casu res incorporales et corporales, quaeque ei debitae sunt, patri adoptivo coemptionatorive adquiruntur, exceptis iis, quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt ususfructus, operarum obligatio libertorum, quae per jusjurandum contracta est, et legitimo judicio. 84. Sed e diverso quod adoptionem dedit ipsum coemptionatorem, aut ad patrem adoptivum hereditarium aes alienum ipse pater adoptivus succed heres fit, directo tenetur jure se adoptandum dedit, desinunt esse heredes: de eo vero, quod proprio nomine eae* personae debuerint, licet neque pater adoptivus teneatur, neque coemptionatur, neque ipse quidem, qui se in adoptionem dedit, vel quae in manum convenit, maneat obligatus obligatave, quia scilicet per capitis deminutionem liberantur, tamen in eum eamve civilis actio datur, rescissa capitis deminutione: et si adversus hanc actionem non defendantur, quae bona eorum futura fuissent, si se alieno juri non subjecissent, universa vendere creditoribus Praetor permittit.

[ocr errors]

85. Item si is, ad quem ab intestato legitimo jure pertinet hereditas, eam hereditatem, antequam cernat, aut pro herede gerat, alii in jure cedat, pleno jure heres fit is, cui eam cesserit, perinde ac si ipse per legem ad hereditatem vocaretur: quodsi postea quam heres extiterit, cesserit, adhuc heres manet et ob id [a] creditoribus ipse tenebitur: sed res corporales transferet, proinde ac si singulas in jure cessisset; debita vero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt. 86. Idem juris est si testamento scriptus heres, posteaquam heres extiterit, in

« PreviousContinue »