Page images
PDF
EPUB

1

quia gradu praecedit: sed alia facta est juris interpretatio inter suos heredes. 16. Quodsi defuncti nullus frater extet, sed sint liberi fratrum, ad omnes quidem hereditas pertinet: sed quaesitum est, si dispari forte numero sint nati, ut ex uno unus vel duo, ex altero tres vel quattuor, utrum in stirpes dividenda sit hereditas, sicut inter suos heredes juris est, an potius in capita: jam dudum tamen placuit, in capita dividendam esse heretitatem: itaque quotquot erunt ab utraque parte personac, in tot portiones hereditas dividetur, ita ut singuli singulas portiones ferant.

17. Si nullus agnatus sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat: qui sint autem gentiles, primo commentario rettulimus: et cum illic admonuerimus, totum gentilicium. jus in desuetudinem abiisse, supervacuum est hoc quoque loco, de eadem curiosius tractare.

18. Hactenus lege x11 tabularum finitae sunt intestatorum hereditates: quod jus quemadmodum strictum fuerit, palam est intellegere. 19. Statim enim emancipati liberi nullum jus in hereditatem parentis ex ea lege habent, cum desierint sui heredes esse. 20. Idem juris est si ideo liberi non sint in potestate. patris, quia sint cum eo civitate Romana donati, nec ab Imperatore in potestatem redacti fuerint. 21. Item agnati capite deminuti non admittuntur ex ea lege ad hereditatem, quia nomen agnationis capitis deminutione perimitur. 22. Item proximo agnato non adeunte, (ad) hereditatem nihilo magis sequens jure legitimo admittitur. 23. Item feminae agnatae, quaecumque consanguineorum gradum excedunt, nihil juris ex lege habent. 24. Similiter non admittuntur cognati, qui per feminini sexus personas necessitudine junguntur, adeo quidem, ut nec inter matrem et filium filiamve ultro citroque hereditatis capiendae jus competat, praeterquam si per in manum conventionem consanguinitatis jura inter eos constiterint.

25. Sed hae juris iniquitates edicto Praetoris emendatae sunt. 26. Nam eos omnes, qui legitimo jure deficiuntur, vocat ad hereditatem proinde ac si in potestate parentum mortis tempore fuissent, sive soli sint, sive etiam sui heredes, id est, qui in potestate patris fuerunt, concurrant. 27. Agnatos autem capite deminutos non secundo gradu post suos heredes vocat, id est, non eo gradu vocat, quo per legem vocarentur, si capite minuti non essent; set tertio proximitatis nomine: licet enim capitis deminutione jus legitimum perdiderint, certe cognationis jura

retinent: itaque si quis alius sit, qui integrum jus agnationis habebit, is potior erit, etiamsi longiore gradu fuerit. 28. Idem juris est, ut quidam putant, in ejus agnati persona, qui, proximo agnato omittente hereditatem, nihilo magis jure legitimo admittitur: sed sunt, qui putant, hunc eodem gradu a Praetore vocari, quo etiam per legem agnatis hereditas datur. 29. Feminae certe agnatae, quae consanguineorum gradum excedunt, tertio gradu vocantur, id est, si neque suus heres, neque agnatus ullus erit. 30. Eodem gradu vocantur etiam eae personae, quae per feminini sexus personas copulatae sunt. 31. Liberi quoque, qui in adoptiva familia sunt, ad naturalium parentum hereditatem hoe eodem gradu vocantur. 32. Quos autem Praetor vocat ad hereditatem, hi heredes ipso quidem jure non fiunt, nam Praetor heredes facere non potest: per legem enim tantum, vel similem juris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et constitutionem principalem: sed cum eis quidem Praetor dat bonorum possessionem, loco heredum constituuntur *.

33. Adhuc autem alios ac complures gradus Praetor facit in bonorum possessione danda, dum id agit, ne quis sine successore moriatur de quibus in his commentariis consilio hoc jus totum propriis commentariis-solum admonuisse sufficit-v. 11. -tabulis hereditatem―lata — in manum conventionem jura consang - variam posv. 19-21.

post eam vocat

legem v. 16-17.

uxorem

(Tota haec pagina praeter ductus quosdam inanes nihil omnino lectoribus exhibuit. Verum huc pertinere aliqua ex parte putamus, quae in § 11 et 12: I de gradib. cogn. leguntur. Scilicet:)

Repetitis itaque omnibus, quae jam tradidimus, apparet, non semper eos, qui parem gradum cognationis obtinent, pariter vocari, eoque ne amplius ne eum quidem, qui proximior sit cognatus, semper poliorem esse: cum enim prima causa sit suorum heredum et eorum, quos inter suos heredes jam enumeravimus, apparet pronepotem vel abnepotem defuncti, potiorem esse quam fratrem aut patrem matremque defuncti, cum alioquin pater quidem et maler, ut supra quoque tradidimus, primum gradum cognationis obtineat, frater vero secundum; pronepos autem tertio gradu sit cognatus, et abnepos quarto; nec interest, in po

testate morientis fuerit an non, quod vel emancipatus, vel ex emancipato, aut feminino sexu propagatus est. Amotis itaque suis heredibus, quosque inter suos heredes vocari diximus, agnatus, qui integrum jus agnationis habet, etiamsi longissimo gradu sit, potior habetur, quam proximior cognatus; nam patrui nepos vel pronepos avunculo vel materterae praefertur: lotiens igitur dicimus aut potiorem habere eum, qui proximiorem gradum cognationis obtinet, aut pariter vocari eos, qui cognati sunt, quotiens neque suorum heredum jure, quique inter suos heredes sunt, neque agnationis jure aliquis praeferri debeat, secundum ea quae tradidimus.

(Deinceps jungenda S 1: I. de B. P.)

34. Aliquando neque emendandi neque impugnandi veteris juris, sed magis confirmandi gratia Praetor pollicetur bonorum possessionem. Nam illis quoque, qui recte facto testamento instituli sunt, dat secundum tabulas bonorum possessionem: item ab intestato heredes suos et agnatos ad bonorum possessionem vocat: quibus casibus beneficium ejus in eo solo videtur aliquam utilitatem habere, quod is, qui ita bonorum possessionem petit, interdicto, cujus principium est quorum bonorum, uti possit: cujus interdicti quae sit utilitas, suo loco proponemus: alioquin remota quoque bonorum possessione ad eos hereditas pertinet jure civili.

35. Ceterum saepe quibusdam ita datur bonorum possessio, ut is, cui data sit, (non) optineat hereditatem: quae bonorum possessio dicitur sine re. 36. Nam si verbi gratia, jure facto testamento, heres institutus creverit hereditatem, sed bonorum possessionem secundum tabulas testamenti petere noluerit, contentus eo, quod jure civili heres sit, nihilominus ii, qui nullo facto testamento ad intestati bona vocantur, possunt petere bonorum possessionem: sed sine re ad eos hereditas pertinet, cum testamento scriptus heres evincere hereditatem possit. 37. Idem juris est si, intestato aliquo mortuo, suus heres nolerit ⋆ petere bonorum possessionem, contentus legitimo jure: nam et agnato competit quidem bonorum possessio, sed sine re, cum evinci hereditas a filio herede possit: et illud convenien(ter dice)tur: si ad agnatum jure civili pertinet hereditas, et hic adierit hereditatem, sed bonorum possessionem petere noluerit, etsi quis ex

proximis cognatis petierit, sine re habebit bonorum possessionem propter eandem rationem. 38. Sunt et alii quidem similes. casus, quorum aliquos superiore commentario tradidimus.

39. Nunc de libertorum bonis videamus. 40. Olim itaque licebat liberto patronum suum in testamento praeterire: nam ita demum lex XII tabularum ad hereditatem liberti vocabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus, nullo suo herede relicto: itaque intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem reliquerat, nihil in bonis ejus patrono juris erat: et siquidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquisset, nulla videbatur esse querela: si vero vel adoptivus filius filiave, vel uxor, quae in manu esset, sua heres esset, aperte iniquum erat, nihil juris patrono superesse. 41. Qua de causa postea Praetoris edicto haec juris iniquitas emendata est: sive enim faciat testamentum libertus, jubetur ita testari, ut patrono suo partem dimidiam bonorum suorum relinquat: et si aut nihil aut minus quam partem dimidiam reliquerit, datur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio: si vero intestatus moriatur, suo herede relicto adoptivo filio, (vel) uxore, quae in manu ipsius esset, vel nuru, quae in manu filii ejus fuerit, datur aeque patrono adversus hos suos heredes partis dimidiae bonorum possessio: prosunt autem liberto ad excludendum patronum naturales liberi, non solum quos in potestate mortis tempore habet, set etiam emancipati et in adoptionem dati, si modo aliqua ex parte hercdes scripti sint, aut praeteriti contra tabulas testamenti bonorum possessionem ex edicto petierint: nam exhereditati nullo modo repellunt patronum. 42. Postea lege Papia aucta sunt jura patronorum, quod ad locupletiores libertos pertinet, cautum est enim ea lege, ut ex bonis ejus, qui sestertiorum militia f-s patrimonium-rit, et pauciores quam tres liberos habebit, sive is testamento facto, sive intestato mortuus erit, virilis pars patrono debeatur: itaque cum unum filium unamve filiam heredem reliquerit libertus, perinde pars dimidia patrono debetur, ac si sine ullo filio filiave moreretur: cum vero duos duasve heredes reliquerit, tertia pars debetur: si tres relinquat, repellitur patronus.

43. In bonis libertinarum nullam injuriam antiquo jure patiebantur patroni: cum enim hae in patronorum legitima tutela essent, non aliter scilicet testamentum facere poterant, quam patrono auctore: itaque sive auctor ad testamentum faciendum

[ocr errors]

factus v. 2. auctor non erat nullius - morte V. 5 tinebat possit patronum a bonis - repellere. 44. Sed postea lex Papia cum quattuor liberorum jure libertinas tutela patronorum liberaret, et eo modo-tutoris aucturitate v. 12 - habuerit, virilis pars patrono debeatur, et ex bonis ejus, quae omnia copioso juris-v. 15-16-hereditas ad patronum pertinet.

--

manu

45. Quae autem diximus de patrono, eadem intellegemus et de-patroni-ionem-ato. 46. Filia vero patroni nepote filio quidem lege XII tabularum patronis datum est. patronorum liberos testamenti liberti- adoptivum missi bonorum possessionem petat, trium liberorum jure lege Papia consequitur: aliter hoc jus non habet. 47. Sed ut ex bonis libertae suae quatuor liberos habentis virilis pars ei debeatur, liberorum quidem jure — ut quidam putant: set tamen intestata liberta mortua, verba legis Papiae faciunt, ut ei virilis pars debeatur; si vero testamento facto mortua sit liberta, tale jus ei datur, quale datum estv. 11. liberique contra tabulas testamenti liberti habent: quamvis parum diligenter ea pars legis scripta sit. 48. Ex his apparet, extraneos heredes patronorum longe remotiores bo-jure-quod in intestatorum bonis vel contra tabulas testamenti patrono competit.

[ocr errors]
[ocr errors]

*

49. Patronae olim ante legem Papiam hoc solum jus habebant in bonis libertorum, quod etiam patronis ex lege x11 tabularum datum est: nec enim ut contra tabulas testamenti, in quo praeteritae erant, vel ab intestato contra filium adoptivum vel uxorem nurumve bonorum possessionem partis dimidiae peterent, Praetor similiter. 50. Sed postea lex Papia duobus ✩ liberis ⋆ honoratae ingenuae patronae, libertinae tribus, eadem fere jura dedit, quae ex edicto Praetoris patroni habent: trium vero liberorum jure honoratae ingenuae patronae ea jura dedit, quae per eandem legem patrono data sunt: libertinae autem patronae non idem juris praestitit. 51. Quod autem ad libertinarum bona pertinet, siquidem intestatae decesserint, nihil novi patronae liberis honoratae lex Papia praestat: itaque si neque ipsa patrona, neque liberta capite deminuta sit, ex lege x11 tabularum ad eam hereditas pertinet, et excluduntur libertae liberi: quod juris est etiamsi liberis honorata non sit patrona; numquam enim, sicut supra diximus, feminae suum heredem habere possunt: si vero vel hujus, vel illius capitis deminutio

« PreviousContinue »