Page images
PDF
EPUB

legatarium quamvis a legatario legari non possit. 261. Item potest non solum propria testatoris res per fideicommissum relinqui, sed etiam heredis, aut legatarii, aut cujuslibet alterius: itaque et legatarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam de alia, sive ipsius legatarii, sive aliena sit: sed hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restituere, quam ipse ex testamento ceperit: nam quod amplius est, inutiliter relinquitur. 262. Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et praestare, aut aestimationem ejus solvere; sicut juris est, si per damnationem aliena res legata sit: sunt tamen, qui putant, si rem per fideicommissum relictam dominus non vendat, extingui fideicommissum, nam aliam esse causam per damnationem legati.

*

263. Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut vel heres rogetur manumittere, vel legatarius. 264. Nec interest, utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii, vel etiam extranei sit. 265. Itaque et alienus servus redimi et manumitti debet: quodsi dominus eum non vendat, sane + cxtinguitur libertas, quia pro libertate pretii computatio nulla intervenit. 266. Qui autem ex fidei-. commisso manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servas sit, sed ejus, qui manumittit. 267. At qui directo testamento liber esse jubetur, velut hoc modo: STICHUS SERVUS MEUS LIBER ESTO, vel STICHUM SERVUM MEUM LIBERUM ESSE JUBEO, is ipsius testatoris fit libertus. Nec alius directo ex testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex jure Quiritium fuerit, et quo faceret ⋆ testamen– tum, et quo moreretur.

268. Multum autem differunt quae per fideicommissum relinquuntur, ab his, quae directo jure legantur. 269. Nam ecce per fideicommissum heredis relinqui potest, cum alioquin legatum nisi testamento facto, inutile sit. 270. Item testatus moriturus potest ab eo ad quem bona ejus pertinent, fideicommissum alicui relinquere: cum alioquin ⋆ legatum nisi testamento ⋆ non relinquatur: ideoque codicillis relictum non aliter valet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est, nisi in testamento caverit testator, ut quidquid in codicillis scripserit, id ratum sit: fideicommissum vero etiam non confirmatis codicillis, relinqui potest. 271. Item a legatario legari non potest: sed fideicom

missum relinqui potest: quin etiam ab eo quoque, cui per fideicommissum relinquimus, rursus alii per fideicommissum relinquere possumus. 272. Item servo alieno directo libertas dari non potest: sed per fideicommissum potest. 273. Item codicillis nemo heres institui potest, neque exheredari, quamvis testamento confirmati sint: at hic, qui testamento heres institutus est, potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii totam, vel ex parte restituat, quamvis testamento codicilli confirmati non sint. 274. Item mulier, quae ab eo, qui centum milia aeris census est per legem Voconiam heres institui non potest, tamen fideicommisso relictam sibi hereditatem capere potest. 275. Latini quoque, qui hereditates legataque directo jure lege Junia capere prohibentur, ex fideicommisso capere possunt. 276. Item cum senatusconsulto prohibitum sit, proprium servum minorem annis. xxx liberum et heredem instituere, plerisque placet, posse nos jubere liberum esse cum annorum xxx erit, et rogare, ut tunc illi restituatur bereditas. 277. Item quamvis non possimus post mortem ejus, qui nobis heres extiterit, alium in locum ejus heredem instituere, tamen possumus eum rogare, ut, cum morietur, alii eam hereditatem totam, vel ex parte restituat: et quia post mortem quoque heredis fideicommissum dari potest, idem efficere possumus et si ita scripserimus: CUM titius heres

MEUS MORTUUS ERIT, VOLO HEREDITATEM MEAM AD PUBLIUM

MAEVIUM PERTINERE: utroque autem modo, tam hoc, quam illo, Titium heredem nostrum obligatum relinquimus de fideicommisso restituendo. 278. Praeterea legata (per) formulam petimus: fideicommissa vero Romae quidem aput Consulem, vel aput eum Praetorem, qui praecipue de fideicommissis jus dicit, persequimur; in provinciis vero aput Praesidem provinciae. 279. Item de fideicomissis semper in urbe jus dicitur: de legatis vero, cum res aguntur. 280. Fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram solutionis fecerit, qui fideicommissum debebit: legatorum vero usurae non debentur; idque rescripto divi Hadriani significatur: scio tamen Juliano placuisse in eo legato, quod sinendi modo relinquitur, idem juris esse, quod in fideicommissis: quam sententiam et his temporibus magis optinere video. 281. Item legata graece scripta non valent: fideicommissa vero valent. 282. Item si legatum per damnationem relictum heres inficietur, in duplum cum eo agitur: fideicommissi vero nomine semper in simplum persecutio est. 283. Item

(quod) quisque ex fideicommisso plus debito per errorem solverit, repetere potest: at id, quod ex causa falsa per damnationem legati plus debito solutum sit, repeti non potest: idem scilicet juris est de eo (legato), quod non debitum vel ex hac, vel ex illa causa per errorem solutum fuerit.

284. Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. 285. Ut ecce peregrini poterant fideicommissa facere et ferre: haec fuit origo fideicommissorum: sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione divi Hadriani senatusconsultum factum est, ut ea fideicommissa fisco vindicarentur. 286. Caelibes quoque, qui per legem Juliam hereditates legataque capere prohibentur, olim fideicommissa videbantur capere posse. Item orbi, qui per legem Papiam ob id, quod liberos non habebant, dimidias partes hereditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicommissa videbantur capere posse. Sed postea senatusconsulto Pegasiano perinde fideicommissa quoque, ac legatum hereditatesque capere posse prohibiti sunt: eaque translata sunt ad eos, qui testamento liberos habent, aut si nullos liberos habebunt, ad populum, sicuti juris est in legatis et in hereditatibus. 287. Eadem aut simili ex causa autem olim incertae personae, vel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat, quamvis neque heres institui, neque legari ei possit: sed senatusconsulto, quod auctore divo Hadriano factum est, idem in fideicommissis, quod in legatis hereditatibusque, constitutum est. 288. Item poenae nomine jam non dubitatur, nec per fideicommissum quidem relinqui posse.

289. Set quamvis in multis juris partibus longe latior causa sit fideicommissorum, quam eorum, quae directo relinquuntur; in quibusdam tantumdem valeant: tamen tutor non aliter testamento dari potest, quam directo, veluti hoc modo: LIBERIS MEIS TITIUS TUTOR ESTO, vel ita: LIBERIS MEIS TITIUM TUTOREM DO : per fideicommissum vero dari non potest.

COMMENTARIUS TERTIUS

$1.-Intestatorum hereditates lege XII tabularum primum ad suos heredes pertinent. 2. Sui autem heredes existimantur, (ut supra diximus) liberi, qui in potestate morientis fuerint, veluti filius filiave, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote, ex filio nato, prognatus prognatave: nec interest, utrum naturales sint liberi, an adoptivi: ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit, sive alia ratione, veluti emancipatione: nam si per idem tempus, quo quisque morietur, filius in potestate ejus sit, nepos ex eo suus heres esse non potest: idem et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. 3. Uxor quoque, quae in manu (ejus) est, sua heres est, quia filiae loco est: item nurus, quae in filii manu est: nam et haec neptis loco est: sed ita demum erit sua heres, si filius, cujus in manu erit, cum pater moritur, in potestate ejus non sit: idemque dicimus et de ea, quae in nepotis manu matrimonii causa sit, quia proneptis loco est. 4. Postumi quoque, qui si vivo parente nati essent, in potestate ejus futuri forent, sui heredes sunt. 5. Idem juris est de his, quorum nomine ex lege Aelia Sentia, vel ex senatusconsulto post mortem patris causa probatur: nam et hi, vivo patre causa probata, in potestate ejus futuri essent. 6. Quod etiam de eo filio, qui ex prima secundave mancipatione - post mortem patris manumittitur, intellegemus. 7. Igitur cum filius filiave et ex altero filio nepotes neptesve extant, pariter ad hereditatem vocantur; nec qui gradu proximior est, ulteriorem excludit: aequum enim videbatur, nepotes neptesve in patris sui locum portionemque succedere: pari ratione et si nepos

*

neptisve sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisve, simul omnes vocantur ad hereditatem. 8. Et quia placebat, nepotes neptesve, item pronepotes proneptesve in parentis sui locum succedere, conveniens esse visum est, non in capita, sed in stirpes hereditates dividi, ita ut filius partem dimidiam hereditatis. ferat, et ex altero filio duo pluresve nepotes alteram dimidiam : item si ex duobus filiis nepotes extent, et ex altero filio unus forte vel duo, ex altero tres aut quatuor, ad unum aut ad duos dimidia pars pertineat, et ad tres aut quatuor altera dimidia.

[ocr errors]
[ocr errors]

9. Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem lege XII tabularum ad agnatos. 10. Vocantur autem agnati, qui legitima cognatione juncti sunt: legitima autem cognatio est ea, quae per virilis sexus personas conjungitur: ita qui eodem patre nati sunt fratres, agnati tibi sunt, qui etiam consanguinei vocantur; nec requiritur, an etiam matrem eandem habuerint: item patruus fratris filio, et invicem is illi agnatus est: eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id est, qui ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique etiam consobrinos vocant: qua ratione scilicet etiam ad plures gradus agnationis pervenire poterimus. 11. Non tamen omnibus simul agnatis dat lex XII tabularum hereditatem, sed his, qui tunc, cum certum est aliquem intestato decessisse, proximo gradu sunt. 12. Nec in eo jure successio est: ideoque si agnatus proximus hereditatem omiserit, vel antequam adierit decesserit, sequentibus nihil juris ex lege competit. 13. Ideo autem non mortis tempore quis proximus sit requirimus, sed eo tempore, quo certum fuerit, aliquem intestatum decessisse, quia si quis testamento facto decesserit, melius esse visum est, tunc ex iis requiri proximum, cum certum esse coeperit, neminem ex eo testamento fore heredem. 14. Quod ad feminas tamen attinet, in hoc jure aliud in ipsarum hereditatibus capiendis placuit, aliud in ceterorum bonis ab his capiendis: nam feminarum hereditates perinde ad nos agnationis jure redeunt, atque masculorum : nostrae vero hereditates ad feminas ultra consanguineorum gradum non pertinent: itaque soror fratri sororive legitima heres est; amita vero et fratris filia legitima heres esse non potest, sororis autem nobis loco est etiam mater aut noverca, quae per in manum conventionem aput patrem nostrum jura filiae consecuta est. 15. Si ei, qui defunctus erit, sit frater et alterius fratris filius, sicut ex superioribus intellegitur, frater prior est,

« PreviousContinue »