Page images
PDF
EPUB

bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatusconsulto utile erit legatum, heredi vero familiae erciscundae judicis officio praestabitur: quodsi nullo jure fuerit testatoris, tam heredi, quam extraneo ex senatusconsulto utile erit. 223. Sive tamen heredibus, secundum nostrorum opinionem, sive etiam extraneis secundum illorum opinionem duobus pluribusve eadem res conjunctim, aut disjunctim legata fuerit, singuli partes habere debent.

(Ad legem Falcidiam). 224. Set olim quidem licebat totum patrimonium legatis atque libertatibus erogare, nec quidquam heredi relinquere praeterquam inane nomen heredis: idque lex XII tabularum permittere videbatur, qua cavetur, ut quod quisque de re sua testatus esset, id ratum haberetur, his verbis: UTI LEGASSIT SUAE REI, ITA JUS ESTO: quare qui scripti haredes erant, ab hereditate se abstinebant, et idcirco plerique intestati moriebantur. 225. Itaque lata est lex Furia, qua, exceptis personis quibusdam, ceteris plus mile assibus legatorum nomine mortisve causa capere permissum non est: sed et haec lex non perfecit, quod voluit: qui enim verbi gratia quinque milium aeris patrimonium habebat, poterat quinque hominibus singulis milenos asses legando totum patrimonium erogare. 226. Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine mortisve causa capere liceret, quam heredes caperent: ex qua lege plane quidem aliquid utile heredes habere videbantur: set tamen fere vitium simile nascebatur: nam in multas legatariorum personas distributo patrimonio, poterat adeo heredi minimum relinquere (testator), ut non expediret heredi hujus lucri gratia totius hereditatis onera sustinere. 227. Lata est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat, quam dodrantem: itaque necesse est ut heres quartam partem hereditatis habeat, et hoc nunc jure utimur. 228. In libertatibus quoque dandis nimiam licentiam compescuit lex Furia Caninia: sicut in primo commentario rettulimus.

9

(— De inutiliter relictis legatis). 229. Ante heredis institutionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredis accipiunt, et ob id velut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. 230. Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest. 231. Nostri praeceptores nec tutorem eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus existimant tutorem posse dari, quod

nihil ex hereditate erogatur tutoris datione: 232. Post mortem quoque heredis inutiliter legatur; id est hoc modo: CUM HERES MEUS MORTUUS erit, do, LEGO; aut: DATO. Ita autem recte legatur: CUM HERES MORIATUR, quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo vitae ejus tempore. Rursum ita non potest legari; PRIDIE QUAM HERES MEUS MORIETUR: quod non pretiosa ratione receptum videtur. 233. Eadem et de libertatibus dicta intellegemus. 234. Tutor vero, an post mortem heredis dari possit quaerentibus, eadem forsitan poterit esse quaestio, quae de (eo) agitatur, qui ante heredum institutionem datur.

(De poenae causa relictis legatis.) 235. Poenae quoque nomine inutiliter legatur: poenae autem nomine legari videtur, quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat, aut non faciat; velut quod ita legatur: SI HERES

MEUS FILIAM SUAM TITIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVERIT, X SEIO DATO; vel ita: SI FILIAM TITIO IN MATRIMONIUM NON COLLOCAVERIT, X MILIA TITIO DATO: sed et (cum quis), si heres verbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, x Titio dari jusserit, poenae nomine legatum videtur: denique ex ipsa definitione multas similes species varias fingere possumus. 236. Sed nec libertas quidem poenae nomine dari potest; quamvis de ea re fuerit quaesitum. 237. De tutore vero nihil possumus querere, quia non potest datione tutoris heres compelli quidquam facere, aut non facere: ideoque nec datur poenae nomine tutor; (et si) datus fuerit, magis sub condicione, quam poenae nomine datus videbitur. 238. Incertae personae legatum inutiliter relinquitur incerta autem videtur persona, quam per incertam opinionem animo suo testator subjicit: verbi gratia si ita legatum sit: QUI PRIMUS AD FUNUS MEUM VEN(er) IT (ei heres) MEUS X DATO; idem juris est si generaliter omnibus legaverit, quicumque ad funus meum venerint: in eadem causa est, quod ita relinquitur: QUICUMQUE FILIO MEO IN MATRIMONIUM FILIAM SUAM COLLOCAVERIT, EI HERES MEUS X MILIA DATO; illud quoque in eadem causa est, quod ita relinquitur: QUI post testaMENTUM CONSULES DESIGNATI ERUNT: (lum) aeque incertis personis legari videtur, et denique aliae multae hujusmodi species sunt. Sub certa vero demonstratione incertae personae recte legatur, velut: EX COGNATIS MEIS, QUI NUNC SUNT, QUI PRIMUS AD FUNUS MEUM VENERIT, EI X MILIA HERES MEUS DATO. 239. Libertas quoque non videtur incertae personae dari posse, quia lex

Furia Caninia jubet nominatim servos liberari. 240. Tutor quoque certus dari debet. 241. Postremo quoque alieno inutiliter legatur. Est autem alienus postumus, qui natus inter suos heredes testatori futurus non est, ideoque ex emancipato quoque filio conceptus nepos extraneus est ejus uxor extraneus postumus patri contingit. 242. Ac ne heres quidem potest institui postumus alienus, est enim incerta persona. 243. Cetera vero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent: quamquam non immerito quibusdam placeat, penae nomine heredem institui non posse: nihil enim intererit, utrum legatum dare jubeatur heres, si fecerit aliquid, aut non fecerit, an coheres ei adjiciatur, quia tam heredis adjectione, quam legati datione compellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat.

244. An ei, qui in potestate sit ejus, quem heredem instituimus, recte legemus, quaeritur. Servius recte legari probat, sed evanescere legatum, si. quo tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit: ideoque sive pure legatum sit et vivo testatore in potestate heredis esse desierit, sive sub condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte putant: licet enim vivo testore possit desinere in potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum intellegi opportere, quia quod nullas vires habiturum foret, si statim post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo valere quia vitam longius traxerit, absurdum esset; diversae scholae auctores nec sub condicione recte legari: quia quos in potestate habemus, eis non magis sub condicione, quam pure debere possumus. 245. Ex diverso constat, ab eo, qui in potestate (tua) est, herede instituto recte tibi legari: sed si tu per eum heres extiteris, evanescere legatum, quia ipse tibi legatum, debere non possis; si vero filius emancipatus, aut servus manumissus erit, vel in alium translatus; et ipse heres extiterit, aut alium fecerit, deberi legatum.

246. Hinc transeamus ad fideicommissa. 247. Et prius de hereditatibus videamus. 248. Inprimis igitur sciendum est, opus esse, ut aliquis heres recto jure instituatur ejusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat: alioquin inutile est testamentum, in quo nemo recto jure heres instituitur. 249. Verba autem utilia fideicommissorum haec recte maxime in usu esse videntur: PETO, ROGO, VOLO, FIDEICOMMITTO, quae proinde firma singula sunt, atque si omnia in unum congesta sint. 250.

Cum igitur scripserimus: TITIUS HERES ESTO, possumus adjice

re: ROGO TE LUCI TITI, PETOQUE A TE, UT, CUM PRIMUM POSSIS HEREDITATEM MEAM ADIRE, GAIO SEIO reddas, RESTITUAS: possumus autem et de parte restituenda rogare; et liberum est, vel sub condicione, vel pure relinquere fideicommissa, vel ex die certa. 251. Restituta autem hereditate is, qui restituit, nihilominus heres manet, is vero, qui recipit hereditatem, aliquando heredis loco est, aliquando legatarii. 252. Olim autem nec heredis loco erat, nec legatarii, sed potius emptoris: tunc enim in usu erat ei, cui restituebatur hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa venire; et quae stipulationes (inter venditorem hereditatis et emptorem interponi solent eaedem interponebantur) inter heredem et eum, cui restituebatur hereditas, id est, hoc modo: heres quidem stipulabatur ab eo, cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario nomine condemnatus fuisset, sive quid alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis esset, et omnino siquis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur: ille vero, qui recipiebat hereditatem, invicem stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem pervenisset, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur, eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi. 253. Sed posterioribus temporibus, Trebellio Maximo et Annaeo Seneca Consulibus, senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae jure civili heredi et in heredem competerent, (ei) et in eum darentur, cui ex fideicommisso restituta esset hereditas: post quod senatusconsultum desierunt illae cautiones in usu haberi. Praetor enim utiles actiones ei et in eum, qui recepit haereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit: eaeque in edicto proponuntur. 254. Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem, aut paene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur fideicommissa, Pegaso et Pusione (Consulibus) senatus censuit, ut ei, qui rogatus esse haereditatem restituere, perinde liceret, quartam partem retinere: atque e lege Falcidia in legatis retinendis conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum relinquuntur, eadem retentio permissa est: per quod senatusconsultum ipse (heres) onera hereditaria sustinet: ille autem, qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco est, id est,

ejus legatarii, cui pars bonorum legatur, quae species legati partitio vocatur, quia cum herede legatarius partitur hereditatem: unde effectum est, ut quae solent stipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem interponantur inter eum, qui ex fideicommissi causa recipit hereditatem, et heredem, id est, ut et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit. 255. Ergo siquidem non plus, quam dodrantem hereditatem scriptus heres rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatusconsulto restituitur hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dantur: in heredem quidem jure civili, in eum vero, qui recepit hereditatem, ex senatusconsulto Trebelliano; quamquam heres etiam pro ea parte, quam restituit, heres permaneat, eique et in eum solidae actiones competunt: sed non ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actiones quam apud eum commodum hereditatis remanet. 256. At si quis plus quam dodrantrem, vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus est Pegasiano senatusconsulto. 257. Set is, qui semel adierit hereditatem, si modo sua voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem, sive noluerit retinere, ipse universa onera hereditaria sustinet: set quarta quidem retenta, quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent, tanquam inter partiarium legatarium et heredem; si vero totam hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et venditae hereditatis stipulationes interponendae sunt. 258. Set si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat, eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cavetur Pegasiano senatusconsulto, ut desiderante eo, qui restituere rogatus est, jussu Praetoris adeat et restituat, perindeque ei et in eum, qui receperit, actiones dentur, ac juris est ex senatusconsulto Trebelliano: quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur, qui receperit hereditatem. 259. Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatam, aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem, aut partis partem restituere rogetur: nam et hoc casu de quarta parte ejus partis ratio ex Pegasiano senatusconsulto haberi solet.

260. Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum relinquere, velut fundum, hominem, vestem, argentum, pecuniam, et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel

« PreviousContinue »