Page images
PDF
EPUB

185. Sicut autem liberi homines, ita et servi tam nostri, quam alieni heredes scribi possunt. 186. Set noster servus simul et liber et heres esse juberi debet, id est hoc modo: STICHUS Servus meus liber heresque esto, vel: heres liberque eSTO. 187. Nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona ejus non constitit: ideoque licet alienatus sit, non potest jussu domini cernere hereditatem. 188. Cum libertate vero heres institutus siquidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber atque necessarius heres: si vero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest: quodsi alienatus sit, jussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque heres, neque liber esse potest. 189. Alienus quoque servus heres intitutus si in eadem causa duraverit, jussu domini hereditatem adire debet; si vero alienatus fuerit ab eo, aut vivo testatore, aut post mortem ejus antequam adeat, debet jussu novi domini cernere: si manumissus est antequam adeat, suo arbitrio adire hereditatem potest. 190. Si autem servus alienus heres institutus est, vulgari cretione data, ita igitur dies cretionis cedent, si ipse servus scierit se heredem institutum esse, nec ullum impedimentum sit, quominus certiorem dominum faceret, ut illius jussu cernere possit.

191. Post haec videamus de legatis, quae pars juris extra propositam quidem materiam videtur, nam loquimur de his juris figuris, quibus per universitatem res nobis adquiruntur: sed cum omnimodo de testamentis, deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti sumus, non sine causa sequenti loco poterat haec juris materia tractari.

192. Legatorum utique genera sunt quattuor: aut enim per vindicationem legamus, aut per damnationem, aut sinendi modo, aut per praeceptionem.

[ocr errors]

193. Per vindicationem legatum relinquitur hoc modo: verbi gratia: HOMINEM STICHUM DO, LEGO: sed (et) si alterutrum verbum positum sit, velut HOMINEM STICHUM CO, per vindicationem legatum est: sive ita legatum fuerit: SUMITO―ita, CAPITO; aeque per vindicationem legatum est. 194. Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam heredilatem statim ex jure Quiritium res legatarii fit: et si eam rem legatarius vel ab herede, vel ab alio quocumque, qui eam pos

[ocr errors]

sidet, petat, vindicare debet, id est, intendere rem suam ex jure Quiritium esse. 195. In eo vero dissentiunt prudentes: *nam Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret, sibi legatum esse dimissum; et posteaquam scierit et tum perinde esse atque si legatum non esset. Nerva vero et Proculus, ceterique illius scholae auctores non aliter putant rem legatarii fieri, quam si voluerit eam ad se pertinere. Sed hodie ex divi Pii Antonii constitutione hoc magis jure uti videbimur, quod Proculo placuit: nam cum legatus fuisset Latinus per vindicationem coloniae: deliberent, inquit, Decuriones, an ad se velint pertinere, proinde ac si uni legatus esset. 196. Tales autem solae res per vindicationem legantur recte, quae ex jure Quiritium ipsius testatoris sunt, sed eas quidem, quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere, si mortis tempore sint ex jure Quiritium testatoris, veluti vineum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam: ceteras res vero, placuit utroque tempore testatoris ex jure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret testamentum, et quo moreretur: alioquin inutile est legatum. 197. Sed sane hoc ita est jure civili postea vero auctore Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut, si eam rem quisque legaverit, quae ejus numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo jure relictum esset: optumum autem jus est per damnationem legatum, quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit. 198. Sed si quis rem suam legaverit, deinde post testamentum factum eam alienaverit, plerique putant, non solum jure civili inutile esse legatum, sed nec ex senatusconsulto confirmari: quod ideo dictum est, quia, etsi per damnationem aliquis rem suam legaverit eamque postea alienaverit, plerique putant, licet ipso jure debeatur legatum, tamen legatarium petentem per exceptionem doli mali repelli, quasi contra voluntatem defuncti petat. 199. Illud constat, si duobus pluribusve per vindicationem eadem res legata sit, sive conjunctim, sive disjunctim, si omnes veniant ad legatum, partes ad singulos pertinere, et deficientis portionem collegatario aderescere: conjunctim autem ita legatur: TITIO Eet seio hominem STICHUM DO, LEGO; disjunctim ita: LUCIO TITIO HOMINEM STIChum do, lego: SEIO EUNDEM HOMINEM DO, LEGO. 200. Illud quaeritur, quod sub condicione per vindicationem legatum est, pendente condi

cione cujus esset: nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est, ejus servi, qui testamento sub aliqua condicione liber esse jussus est, quem constat interea heredis servum esse: sed diversae scholae auctores putant, nullius interim eam rem esse: quod multo magis dicunt de eo, quod sine condicione pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum. 201. Per damnationem hoc modo legamus: HERES MEUS STIÇHUM SERVUM MEUM DARE DAMNAS ESTO: sed et si DATO scriptum sit, per damnationem legatum est. 202. Quo genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres redimere et praestare, aut aestimationem ejus dare debeat. 203. Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, velut fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. 204. Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non ut per vindicationem legatum continuo legatario adquiritur, sed nihilominus heredis est: ideo legatarius in personam agere debet, id est, intendere heredem sibi dare oportere: et tum heres (rem), si mancipi sit, mancipio dare, aut in jure cedere, possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit si tradiderit: nam si mancipi rem tantum tradiderit, nec mancipaverit, usucapione demum pleno jure fit legatarii: finiri usucapio⋆nem jam supra diximus nobilium quidem rerum anno, earum vero, quae solo teneantur biennio. 205. Est et - si eadem res duobus pluribusve per damnationem legata sit, si quidem conjunctim, plane singulis partes debentur si vero disjunctim, singulis solida res debebitur, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem ejus praestare debeat: et in conjunclis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.

[ocr errors]
[ocr errors]

*

* autem

206. Quod autem diximus, deficientis portionem (in) per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per vindicationem vero collegatario accrescere, admonendi sumus, ante legem Papiam jure civili ita fuisse: post legem vero Papiam deficientis portio caduca fit, et ad eos pertinet, qui in eo testamento liberos habent. 207. Et quamvis prima causa sit in caducis vindicandis heredum liberos habentium, deinde si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium: tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius conjunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt.

208. Set plerisque placuit, quantum ad hoc jus, quod lege Papia conjunctis constituitur, nihil interesse, utrum per vindicationem, an per damnationem legatum sit.

209. Sinendi modo ita legamus: HERES MEUS DAMNAS ESTO SINERE LUCIUM TITIUM HOMINEM STICHUM SUMERE SIBIQUE HA

BERE. 210. Quod genus legati plus quidem habet, (quam) per vindicationem legatum; minus autem, quam per damnationem: nam eo modo non solum suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam heredis sui: cum alioquin per vindicationem nisi suam rem legare non potest; per damnationem autem cujuslibet extranei rem legare potest. 211. Sed siquidem mortis testatoris tempore rerum ipsius testatoris sit, vel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciundi tempore neutrius fuerit. 212. Quodsi post mortem testatoris ea res beredis esse coeperit, quaeritur, an utile sit legatum: et plerique putant inutile esse quid ergo est? licet aliquis eam rem legaverit, quae neque ejus umquam fuerit, neque postea heredis ejus umquam esse coeperit, ex senatusconsulto Neroniano proinde videtur, ac si per damnationem relicta esset. 213. Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eousque, donec is heres tradendo, vel mancipando, vel in jure cedendo legatarii eam fecerit; ita et in sinendi modo legato juris est; et ideo hujus quoque legati nomine in personam actio est, QUIDQUID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE facere oporteT. 214. Sunt tamen, qui putant, ex hoc legato non videri obligatum heredem, ut mancipet, aut in jure cedat, aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur, quia nihil ultra ei testator imperavit, quam ut sinat, id est, patiatur legatarium rem sibi habere. 215. Major illa dissensio in hoc legato intervenit, si eandem rem duobus pluribusve disjunctim legasti: quidam putant, utrisque solidum deberi, sicut per damnationem: nonnulli occupantis esse meliorem conditionem aestimant, quia, cum in eo genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut, si priori patientiam praestiterit, et is rem sumpserit, securus sit adversus eum, qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quominus eam rem haberet.

216. Per praeceptionem hoc modo legata damus: LUCIUS TITIUS HOMINEM STICHUM PRAECIPITO. 217. Sed nostri quidem

praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant, nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset: praecipere enim esse, praecipuum sumere; quod tantum in ejus persona procedit, qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipiat legatum, (quod) habiturus sit. 218. Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabinus existimaverit, ne quidem ex senatusconsulto Neroniano posse convalescere: nam eo, inquit, senatusconsulto ea tantum confirmantur, quae verborum vitio jure civili non valent, non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur: sed Juliano ex Sexto placuit, etiam hoc casu ex senatusconsulto confirmari legatum: nam ex verbis etiam hoc casu accidere, ut jure civili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem aliis verbis recte legatur, velut per vindicationem (et) per damnationem, sinendi modo: tunc autem vitio personae legatum non valere, cum ei legatum sit, cui nullo modo legari possit, velut peregrino, cum quo testamentifactio non sit; quo plane casu senatuscónsulto locus non est. 219. Item nostri praeceptores quod ita legatum est nulla ratione putant posse consequi eum, cui ita fuerit legatum, quam judicio familiae erciscundae, quod inter heredes de hereditate erciscunda, id est dividunda accipi solet: officio enim judicis id contineri, ut et quod per praeceptionem legatum est, adjudicetur. 220. Unde intellegimus, nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit : nulla enim alia res, quam hereditaria, deducitur in hoc judicium: itaque si non suam rem eo modo testator legaverit, jure quidem civili inutile erit legatum, sed ex senatusconsulto confirmabitur: aliquo tamen casu etiam alienam rem (per) praeceptionem legari posse fatentur: veluti si quis eam rem legaverit, quam creditori fiduciae causa mancipio dederit, nam officio judicis coheredes cogi posse existimant, soluta pecunia solvere eam rem, ut possit praecipere is, cui ita legatum sit. 221. Sed diversae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse, proinde ac si ita scribatur: TITIUS HOMINEM STICHUM CAPITO; supervacuo adjecta PRAE syllaba: ideoque per vindicationem eam rem legatam videri: quae sententia dicitur divi Hadriani constitutione confirmata esse. 222. Secundum hanc igitur opinionem, si ea res jure Quiritium defuncti fuerit, posset a legatario vindicari, sive is unus ex heredibus sit, sive extraneus: set si in

« PreviousContinue »