Page images
PDF
EPUB

mentis militibus propter nimiam imperitiam constitutionibus Principum remissa est: nam quamvis neque legitimum numerum testium adhibuerint, neque vendiderint familiam, neque nuncupaverint testamentum, recte nihilominus testantur. 110. Praeterea permissum est iis, et peregrinos et Latinos instituere heredes, vel iis legare; cum alioquin peregrini quidem ratione civili prohibeantur capere hereditatem legataque, Latini vero per legem Juniam. 111. Caelibes quoque, qui lege Julia hereditatem legataque capere vetantur, item orbi, id est, qui liberos non habent, quos lex...

(Deest integrum folium, ubi argumento de militari testamento ad finem perducto ad eas personas auctor processisse videtur, quibus non est permissum facere testamentum. Conf. § 2-6. I: de mil. test. et tit. ibi sequ. item Epit. II, 2, § 1-3).

112. Testamentum facere-anni XII tab., scilicet ut quae tutela liberatae non essent, ita testari deberent. 113. Videntur ergo melioris condicionis esse feminae, quam masculi: nam masculus minor annorum XIV testamentum facere non potest, etiamsi tutore auctore testamentum facere velit; femina vero post XII annum testamenti faciundi jus nanciscitur.

114. Igitur si quaeramus, an valeat testamentum, inprimis advertere debemus, an is, qui id fecerit, habuerint testamentifaccionem: deinde, si habuerit, requiremus, an secundum juris civilis regulam testatus sit; exceptis militibus, quibus propter nimiam imperitiam, ut diximus, quomodo velint, vel quomodo possint permittitur testamentum facere. 115. Non tamen, ut jure civili valeat testamentum, sufficit ea observatio, quam supra exposuimus de familiac venditione, et de testibus et de nuncupationibus. 116. Ante omnia requirendum est, an institutio heredis solemni more facta sit: nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris ita venire, testesque ita adhibere, aut nuncupare testamentum, ut supra diximus. 117. Solemnis autem institutio haec est: TITIUS HERES ESTO: sed et illa jam comprobata videtur: TITIUM HEREDEM ESSE JUBEO: at illa non est comprobata. TITIUM HEREDEM ESSE VOLO: set et illae a plerisque improbatae sunt: HEREDEM INSTITUO, item HEREDEM FACIO, 118. Observandum praeterea est, ut, si mulier, quae in tutella sit, faciat testamentum, (auctoribus iis, quos) tutores habet, fa

cere debeat: alioquin inutiliter jure civili testabitur. 119. Praetor tamen, si septem signis testium signatum sit testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas testamenti - pollicetur, si nemo sit, ad quem ab intestato jure legitimo pertineat hereditas, velut frater eodem patre natus, aut patruus, aut fratris filius; ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem: nam idem juris est, et si alia ex causa testamentum non valeat, velut quod familia non venierit, aut nuncupationis verba testator locutus non sit. 120. Sed videamus, an, etiamsi frater aut patruus extent, potiores scriptis heredibus habeantur: rescripto enim Imperatoris Antonini significatur, eos, qui secundum tabulas testamenti non jure factas bonorum possessionem petierint, posse adversus eos, qui ab intestato vindicant hereditatem, defendere se per exceptionem doli mali. 121. Quod sane quidem ad masculorum testamenta pertinere certum est, item ad feminarum, quae ideo non utiliter testatae sunt, quod verbi gratia familiam non vendiderint, aut nuncupationis verba locutae non sint: an autem et ad ea testamenta feminarum, quae sine tutoris auctoritate fecerint, haec constitutio pertineat, videbimus. 122. Loquimur autem de his scilicet feminis, quae non in legitima parentiam aut patronorum tutela sunt, sed de his, quae alterius generis. tutores habent, qui etiam inviti coguntur auctores fieri: alioquin parentem et patronum sine auctoritate ejus facto testamento non summoveri palam est. 123. Item, qui filium in potestate habet, curare debet, ut eum vel heredem instituat, vel nominatim exheredet: alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem ut nostri praeceptores existiment, etiamsi vivo patre filius defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento existere posse, scilicet quia statim ab initio non constituerit institutio: sed diversae scholae auctores, siquidem filius mortis patris tempore vivat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus, et illum ab intestato heredem fieri confitentur: si vero ante mortem patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo jam filio impedimento; quia scilicet existimant, non statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio praeterito. 124. Ceteras vero liberorum personas si praeterierit testator, valet testamentum; praeteritae istae personae scriptis heredibus in partem adcrescunt: si sui instituti sint, in virilem, si extranei in dimidiam; id est, si quis tres verbi gratia filios heredes instituerit, et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro

quarta parte fit heres p-tuen-intestato parte habitura esset: at si extraneos ille heredes instituerit, et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres: quae de filia diximus, eadem et de nepote deque omnibus liberorum personis, sive masculini, sive feminini sexus, dicta intellegemus. 125. Quid ergo est? licet hae (personae) secundum ea, quae diximus, scriptis heredibus dimidiam partem tantum detrahant, tamen Praetor eis contra tabulas bonorum possessionem promittit: qua ratione extranei heredes a tota hereditate repelluntur et efficeretur sine rebonorum possessionisi inter-as etiam masculus interesset. 126. Set nuper Imperator Antoninus significavit rescripto suo, non plus nancisci feminas per bonorum possessionem, quam quod jure adcrescendi consequerentur: quod in emancipatis* feminis similiter optinet, scilicet ut quod* adcrescendi jure habiturae essent, si suae fuissent, id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant. 127. Set si quidem filius a patre exheredetur, nominatim exheredari tantum potest; al inter ceteros non potest exheredari, nominatim autem exheredari videtur, sive ita exheredetur: TITIUS FILIUS MEUS EXHERES ESTO, sive ita: FILIUS MEUS EXHERES ESTO, non abjecto proprio nomine, 128. Masculorum ceterorum personae, vel feminini sexus - v. 4.— institutionem heredum adjici solent: sed-. 129. Nam Praetor omnes virilis sexus tam filios quam ceteros,* id est, nepotes quoque pronepotes-v. 9.- cedat-130. Postumi quoque liberi vel heredes institui debent, vel exheredari. 131. Et *in eo par omnium condicio est, quod et filio postumo et quolibet ex ceteris liberis, sive feminini sexus, sive masculini, praeterito, valet quidem testamentum, sed postea agnatione postumi sive postumae rumpitur, et ea ratione totum infirmatur: ideoque si mulier ex qua postumus aut postuma sperabatur, abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. 132. Sed feminini quidem sexus postumae vel nominatim, vel inter ceteros exheredari solent, dum tamen, si inter ceteros exheredentur aliquid eis legetur, ne videantur praeteritae esse per oblivionem: masculos vero postumos, id est, filium et deinceps, placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur hoc scilicet modo: QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS FUERIT EXHERES ESTO. 133.* Postumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi agnascendo fiunt parentibus sui heredes: ut ecce si filium et ex eo nepotum neptemve in pote

*

*

state habeam, quia filius gradu praecedit, is solus jura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem. potestate sint sed si filius meus me vivo moriatur, aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisve in ejus locum succedere; et eo modo jura suorum heredum quasi agnatione nanciscuntur. 134. Ne ergo eo modo rumpatur mihi testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere, vel exheredare nominatim debeo, ne non jure faciam testamentum, ita et nepotum neptemve ex eo necesse est mihi vel heredem instituere, vel exheredare, ne forte, me vivo filio mortuo, succedendo in locum ejus nepos neptisve* quasi agnatione rumpat test*amentum: idque lege Junia Velleia provisum est-virilis sexus nominatim, feminini vel nominatim, vel inter ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, *aliquid legetur. 135. Emancipatos liberos* jure civili neque heredes instituere, neque exheredare necesse est, quia* non sunt sui heredes: sed Praetor omnes tam feminini quam masculini sexus, si heredes non instituantur, exheredari jubet, virilis sexus minatim feminini* vero inter ceteros: qui si neque heredes instituti fuerint, neque ita, ut supra diximus, exeredati, Praetor promittit eis contra tabulas bonorum possessionem in pot patri si inde nati sint nec in accipienda bonorum possessione pater et filius familias a-in pot-habere-si petitur nec impetravit qui p— patris — edicentur nihil differunt - 136, quamdiu tenentur in adoptione, naturalium loco sunt, emancipati vero (a) patre adoptivo neque jure civili, neque quod ad edictum Praetoris pertinet, inter liberos numerantur. 137. Qua ratione accidit, ut ex diverso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiva familia, extraneorum numero habeantur: cum vero emancipati fuerint ab adoptivo patre tunc incipiant in ea causa esse qua futuri essent, si ab ipso naturali patre (emancipati) fuissent.

[ocr errors]

*

*

no

138. Si quis post factum testamentum adoptaverit sibi filium aut per populum eum, qui sui juris est, aut per Praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit, omnimodo testamentum ejus rumpitur quasi agnatione sui heredis. 139. Idem juris est si cui post factum testamentum uxor in manu conveniat, vel quae in manu fuit nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit, et qu asi sua est. 140. Nec prodest, sive haec, sive ille, qui adoptatus est, in eo testamento sit institutus institutave: nam de

exheredatione ejus supervacuum videtur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum heredum numero non fuerit. 141. Filius quoque, qui ex prima secundave mancipatione manumittitur, quia revertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum: nec prodest, si in eo testamento heres institutus, vel exheredatus fuerit. 142. Simile jus olim fuit in ejus persona, cujus nomine ex senatusconsulto erroris causa probatur, quia forte ex peregrina vel Latina, quae per errorem quasi civis Romana uxor ducta esset, natus esset: nam sive heres institutus esset a parente, sive exheredatus, sive vivo patre causa probata, sive post mortem ejus, omnimodo quasi agnatione rumpebat testamentum. 143. Nunc vero ex novo senatusconsulto, quod auctore divo Hadriano factum est, siquidem vivo patre causa probatur, aeque ut olim omnimodo rumpit testamentum: si vero post mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum, si vero heres in eo scriptus est, vel exheredatus, non rumpit testamentum, ne scilicet diligenter facta testamenta rescinderentur eo tempore, quo renovari non possunt. 144. Posteriore quoque testamento, quod jure factum est, superius rumpitur, nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres, an non extiterit: hoc enim solum spectatur, an existere potuerit: ideoque si quis ex posteriore testamento, quod jure factum est, aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem ejus, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut per cretionem exclusus fuerit, aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit, aut propter caelibatum ex lege Julia summotus fuerit ab hereditate: in his casibus paterfamilias intestatus moritur: nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore; et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit. 145. Alio quoque modo testamenta jure facta infirmantur: velut (cum) is, qui fecerit testamentum, capite deminutus sit; quod quibus modis accidat primo commentario relatum est. 146. Hoc autem casu irrita fieri festamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpuntur, irrita fiant, (et quae statim ab initio non jure fiunt, irrita sint: sed et ea, quae jure facta sunt, et postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possunt nihilominus rupta dici: sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non jure fieri dicuntur, quaedam jure facta rumpi, vel irrita fieri.

« PreviousContinue »