Page images
PDF
EPUB

capiuntur, naturali ratione nostra fiunt. 70. Sed et id, quod per alluvionem nobis adjicitur, eodem jure nostrum fit: per alluvionem autem ita videtur adjici, quod ita paulatim flumen agro nostro adjicit, ut aestimare non possimus, quantum quoque momento temporis adjiciatur: hoc est, quod vulgo dicitur, per alluvionem id adjici videri, quod ita paulatim adjicitur, ut oculos nostros fallat. 71. Quodsi flumen partem aliquam ex tuo praedio de traxe)rit et ad meum praedium attulerit, haec, pars tua manet. 72. At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident: si vero non sit in medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae proxima est, juxta ripam praedia habent. 73. Praeterea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis ille suo nomine aedificaverit, jure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit. 74. Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit. 75. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. 76. Sed si ab eo petamus fructum, vel aedificium, et inpensas in. aedificium, vel in seminaria, vel in sementem factas ei solvere nolimus, poterit nos per exceptionem doli mali repellere; utique si bonae fidei possessor fuerit. 77. Eadem ratione probatum est, quod in chartulis sive membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litterae chartulis sive membranis cedunt: itaque si ego eos libros easque membranas petam, nec inpensam scripturae solvam, per exceptionem doli mali summoveri potero. 78. Sed si in tabula mea aliquis pinxerit velut imaginem, contra probatur: magis enim dicitur, tabulam picturae cedere: cujus diversitatis vix idonea ratio redditur: certe secundum hanc regulam, si me possidente petas imaginem tuam esse, nec solvas pretium tabulae, poteris per exceptionem doli mali summoveri: at si tu possideas, consequens est, ut utilis mihi actio adversum te dari debeat: quo casu, nisi solvam impensam picturae, poteris me per exceptionem doli mali repelJere, utique si bona fide possessor fueris: illud palam est, quod sive tu subripuisses tabulam, sive alius, competit mihi furti actio.

79. In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur: proinde si ex uvis, (aut olivis, aut spicis) meis vinum, aut oleum, aut frumentum feceris, quaeritur, utrum meum sit id vinum aut

oleum aut frumentum, an tuum? item si ex auro aut argento meo vas aliquod feceris, aut ex meis tabulis navem aut armarium aut subsellium fabricaveris; item si ex lana mea vestimentum feceris, vel si ex vino et melle meo mulsum feceris, sive ex medicamentis meis emplastrum aut collyrium feceris: an meum? quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id est, ut, cujus materia sit, illius et res, quae facta sit, videatur esse; idque maxime placuit Sabino et Cassio: alii vero ejus rem esse putant, qui fecerit; idque maxime diversae scholae auctoribus visum est: sed eum quoque, cujus materia et substantia fuit, furti adversus eum, qui subripuerit, habere actionem; nec minus adversus eumdem condictionem ei competere, quia exstinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt.

(IV. De pupillis, an aliquid a se alienare possunt). 80. Nunc admonendi sumus, neque feminam neque pupillum sine tutore auctore rem mancipi alienare posse; nec mancipi vero feminam quidem posse, pupillum non posse. 81. Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutore auctore dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet ea pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem. 82. At si pupillus idem fecerit, quia pecuniam non facit accipientis, nullam contrahit obligationem: unde pupillus vindicare quidem nummos suos potest, sicubi exstent, id est,- ab eo- repetere potest:-leret: unde de pupillo quidem quaeritur, an nummos, quos mutuos dedit, ab eo, qui accepita se non possit, quoniam -83.- nec mancipi mulieribus et pupillis sine tutore auctore solvi possunt, quoniam meliorem condicionem suam facere iis etiam sine tutore auctore concessum est. 84. Itaque si debitor pecuniam pupillo solvat, facit quidem pecuniam pupulli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutore auctore dissolvere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutore auctore concessa est; set tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit, et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoveri potest. 85. Mulieri vero etiam sine tutore auctore recte solvi potest: nam qui solvit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxime diximus, a se dimittere mulier et sine tutore auctore potest: quamquam hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, set (acceptam) habere se dicat, et per acceptilationem velit debitorem sine tutore auctore liberare, non potest.

86. Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate, manu, mancipiove habemus: item per eos servos, in quibus usumfructum habemus: item per homines liberos et servos alienos. quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligenter dispiciamus. 87. Igitur liberi nostri, quos in potestate habemus, item quod servi (nostr)i mancipio accipiunt, vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex alia qualibet causa adquirant, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest: et ideo si heres institutus sit, nisi nostro jussu, hereditatem adire nen potest; et si jubentibus nobis adierit, hereditatem nobis adquirit proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus: et convenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur. 88. Dum tamen sciamus, si alterius in bonis sit servus, alterius ex jure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiri, cujus in bonis est. 89. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio: cujus enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere videmur: unde etiam per eos usucapio procedit. 90. Per eas vero personas, quas in manu mancipiove habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus causis, sicut per eos, qui in potestate nostra sunt: an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus. 91. De his autem servis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra, vel ex operis suis adquirunt, id nobis adquiratur; quod vero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque si iste servus heres institutus sit, legatumve quod ei datum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. 92. Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur, sive liber sit, sive alienus servus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore: itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum. pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est. 93. Sed si bonae fidei possessor usuceperit servum *, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest. Usufructuarius vero usucapere non potest: primum quia non possidet, set habet jus utendi et fruendi; deinde quia scit, alienum servum, esse. 94. De illo quaeritur, an per eum servum, in quo usumfructum habemus, possidere aliquem rem et usucapere possimus, quia ipsum non possidemus. Per eum vero,

*

quem bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usucapere possumus. Loquimur autem in utriusque persona secundum distinctionem, quam proxime exposuimus; id est: si quid ex re nostra vel ex operis suis adquirant, id nobis adquiritur. 95. Ex his apparet, per liberos homines, quos neque juri nostro subjectos habemus, neque bona fide possidemus, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habemus, neque justam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse: et hoc est, quod dicitur, per extraneam personam nihil adquiri — quaeritur, anne pnobis adquiratur. 96. In summa sciendum est, his, qui in potestate, manu, mancipiove sunt, nihil in jure cedi posse: cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, conveniens est scilicet, ut nihil in jure vindicare possint.

97. Hactenus tantisper admonuisse sufficit, quemadmodum singulae res nobis adquirantur: nam legatorum jus, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius alio loco referemus. Videamus itaque nunc, quibus modis per universitatem res nobis adquirantur. 98. Si cui heredes facti sumus, sive cujus bonorum possessionem petierimus, sive cujus bona emerimus, sive quem adrogaverimus, sive quam in manum ut uxorem receperimus, ejus res ad nos transeunt. 99. Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex conditio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad nos pertinent. 100. Et prius est, ut de his dispiciamus, quae nobis ex testamento obveniunt.

101. Testamentorum autem genera initio duo fuerunt; nam aut calatis comitiis faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est, cum belli causa ad pugnam ibant; procinctus est enim expeditus et armatus exercitus: alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. 102. Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur: qui neque calatis comitiis, neque in procinctu testamentum fecerat, is, si subita morte urgebatur, amico familiam suam, id est, patrimonium suum mancipio dabat, eumque rogabat, quid cuique post mortem suam dari vellet: quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. 103. Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc vero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est: sane nunc aliter ordinatur, atque olim solebat: namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipie

bat mancipio, heredis locum obtinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet: nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter veteris juris imitationem familiae emptor adhibetur. 104. Eaque res ita agitur: qui facit, adhibitis sicut in ceteris mancipationibus V testibus civibus Romanis pube-. ribus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam: in qua re his verbis familiae emptor utitur: FAMILIAM PECUNIAMQUE TUAM ENDO MANDATA TUTELA CUSTODELAQUE MEA (REcipio, eaque) QUO TU JURE TESTAMENTUM FACERE POSsis secundum legem pUBLICAM HOC AERE,

et ut quidam adjiciunt, AENEAQUE LIBRA ESTO MIHI EMPTA: deinde aere percutit libram, idque aes dat testatori, velut pretii loco; deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit: HAEC ITA, ut IN HIS TABULIS CERISQUE SCRIPTA SUNT, ITA DO, ITA LEGO, ITA TESTOR, ITAQUE VOS, QUIRITES, TESTIMONIUM MIHI PERHIBETOTE:

et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare; et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea videtur generali sermone nominare atque confirmare. 105. In testibus autem non debet is esse, qui in potestate est aut familiae emptoris, aut ipsius testatoris, qui propter veteris juris imitationem totum hoc negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur inter familiae emptorem agi et testatorem quippe olim, ut proxime diximus, is, qui familiam testatoris mancipio accipiebat, loco heredis erat: itaque reprobatum est in ea re domesticum testimonium. 106. Unde et si is, qui in potestate patris est, familiae emptor adhibitus sit, pater ejus testis esse non potest: at ne is quidem, qui in eadem potestate est, velut frater ejus. Sed si filiusfamilias ex castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater ejus recte testis adhibetur, nec is, qui in potestate patris est. 107. De libripende eadem, quae et de testibus, dicta esse intellegemus: nam et his testium numero est. 108. Is vero, qui in potestate heredis, aut in legatarii est, cujusve heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in ejusdem potestate est, ab eo, (qui testamentum facit), testis et libripens adhiberi potest, ut ipse quoque heres et legatarius jure adhibeantur: sed tamen, quod ad heredem pertinet, quique in ejus potestate est, cujusve is in potestate erit, minime hoc jure uti debemus. (De testamentis militum). 109. Set haec diligens observatio in ordinandis testa

« PreviousContinue »