Page images
PDF
EPUB

EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE A10: deinde postquam hic vindicaverit, Praetor interrogat eum, qui cedit, an contra vindicet: quo negante aut tacente tunc ei, qui vindicaverit, eam rem addicit; idque legis actio vocatur, quae fieri potest etiam in provinciis apud Praesides earum. 25. Fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum majore difficultate aput Praetorem, aut aput Praesidem provinciae quaerere. 26. (At si) neque mancipata neque in jure cessa sit res mancipi.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

-

uni

cam est quod bonum v. 4-5.- praedium praedium - dem ulla libera. 27. admonendi sumusesse provincialis soli nexum nonsignificationem solum non aliter mancipi-provinciale nec mancipi enim vero provincia de mancipa 28. Incorporales (res) traditionem non recipere manifestum est. 29. Sed jura praediorum urbanorum in jure tantum cedi possunt; rusticorum vero etiam mancipari possunt. 30. Ususfructus in jure cessionem tantum recipit. Nam dominus proprietatis alii usumfructum in jure cedere potest, ut ille usumfructum habeat, et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in jure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et convertatur in proprictatem: alii vero in jure cedendo nihilominus jus suum retinet; creditur enim ea cessione nihil agi. 31. Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in jure cessionem recipiunt: alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum, sivc jus eundi, agendi, aquamve ducendi, vel altius tollendi aedes, aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur, ceterasimilia jura constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia ne ipsa quidem praedia mancipationem, aut (in) jure cessionem recipiunt. 32. Et cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intelligere debemus, horum usumfructum etiam in provinciis per in jure cessionem constitui posse. 33. Quod autem diximus usumfructum in jure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamvis etiam per mancipationem constitui possit eo, quod in mancipanda proprietate detrahi potest: non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut aput alium ususfructus, aput alium proprietas sit.

34. Hereditas quoque in jure cessionem tantum recipit. 35. Nam si is, ad quem ab intestato legitimo jure pertinet heredi

tas, in jure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres extiterit, perinde fit heres is, cui in jure cesserit, ac si ipsi per legem ad hereditatem vocatus esset: post aditionem vero si cesserit, nihilominus ipse heres permanet, et ob id (a) creditoribus tenebitur; debita vero pereunt: eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora vero ejus hereditatis perinde transeunt ad eum, cui cessa est hereditas, ac si ei singula in jure cessa fuissent. 36. Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in jure cedendo eam alii nihil agit; postea vero quam adierit si cedat, ea accidunt, quae proxime diximus de eo, ad quem ab intestato legitimo jure pertinet hereditas, si post aditionem (in) jure cedat. 37. Idem et de necessariis heredibus diversae scholae auctores existimant, quod nihil videtur interesse, utrum adeundo hereditatem fiat heres, an invitus existat, quod quale sit, suo loco apparebit: sed nostri praeceptores putant, nihil agere necessarium heredem, cum jure cedat hereditatem. 38. Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt: nam quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium transferuntur, id efficere possumus, sed opus est, ut jubente me tu ab eo stipuleris: quae res efficit, ut a me liberetur, et incipiat tibi teneri; quae dicitur novatio obligationis. 39. Sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere: sed debes ex persona mea, quasi cognitor, aut procurator meus, experiri.

40. Sequitur ut admoneamus, aput peregrinos quidem unum esse dominium, ita ut dominus quisque sit, aut dominus non intellegatur. Quo jure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex jure Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intellegebatur dominus: set postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex jure Quiritium dominus, alius in bonis habere. 41. Nam si tibi rem mancipi neque mancipavero, neque in jure cessero, set tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex jure Quiritium vero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias: semel enim impleta usucapione proinde pleno jure incipit, id est, et in bonis, et ex jure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata, vel in jure cessa (esset). 42. Mobilium quidem rerum anno completur (usucapio), fundi vero et aedium biennio: et ita lege XII tabularum cautum est.

43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit,

3

quae non a domino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res, sive nec mancipi, si modo eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum, qui tradiderit, dominum esse. 44. Quod ideo receptum videtur, ne rerum dominia diutius in incerto essent, cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni, aut biennii spatium, quod tempus ad usucapionem possessori tributum

est.

45. Set aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, numquam tamen illi usucapio procedit: velut si quis rem furtivam aut vi possessam possideat; nam furtivam lex XII tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Julia et Plautia. 46. Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt. 47. Mulieris, quae in agnatorum tutela erat, res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore (auctore) traditae essent: id ita lege XII tabularum cautum. 48. Liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est.

49. Quod ergo vulgo dicitur, furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut (ne ipse) fur, quive per vim possidet, usucapere possit, nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet: sed nec ullus alius, qnamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi jus habeat. 50. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia, qui alienam rem vendidit et tradidit, furtum committit; idemque accidit, etiam si ex alia causa tradatur. Set tamen hoc aliquando aliter se habet: nam si heres rem defuncto commodatam, aut locatam vel aput eum depositam, existimans eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum nom committit: item si is, ad quem ancilae ususfructus pertinet, partum, etiam suum esse credens, vendiderit aut donaverit, furtum non committit; furtum enim sine affectu furandi non committitur: alias quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti rem alienam ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatur. 51. Fundi quoque alieni potest aliquis sine vi possessionem nancisci, quae vel ex negligentia domini vacet, vel quia dominus sine successore decesserit, vel longo tempore afuerit: nam si ad alium bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor; et quamvis ipse, qui vacantem possessionem nactus est, intellegat, alienum esse fundum, *tamen* nihil hoc 'bonae fidei* possessori ad usucapionem nocet, cum impro-`

bata sit eorum sententia, qui putaverint, furtivum fundum ́fieri posse.

52. Rursus ex contrario accidit, ut, qui sciat alienam rem se possidere, usucapiat: velut si rem hereditariam, cujus possessionem heres nondum nactus est, aliquis possederit, nam ei concessum capere, si modo ea res est, quae recipit usucapionem: quae species possessionis et usucapionis pro herede vocatur. 53. Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res, quae solo continentur, anno usucapiantur. 54. Quare autem etiam hoc casu soli rerum annua constituta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessiones ut ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno: lex enim XII tabularum soli quidem res biennio usucapi jussit, ceteras vero anno: ergo hereditas in ceteris rebus videbatur esse quia soli non est, quia neque corporalis est; (et) quamvis postea creditum sit, ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo teneantur. annua usucapio remansit. 55. Quare autem omnino tam improba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod voluerunt veteres maturius hereditates adiri, ut essent, qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa observatio fuit: ut et creditores haberent, a quo suum consequerentur. 56. Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucrativa vocatur: nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. 57. Sed hoc tempore et jam non est lucrativa: nam ex auctoritate Hadriani senatusconsultum factum est, ut tales usucapiones revocarentur: et ideo potest heres ab eo, rem usucepit, hereditatem petendo perinde eam rem consequi, atque si usucapta non esset. 58. Et necessario tamen herede extante ipso jure, pro herede usucapi potest. 59. Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit: nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit, vel in jure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno scilicet, etsi soli sit: quae species usucapionis dicitur usureceptio, quia id, quod aliquando habuimus, recipimus per usucapionem. 60. Sed cum fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris jure, aut cum amico, quod tutius nostrae res aput eum essent: siquidem cum amico contracta sit fiducia, sane omnimodo competit usureceptio; si vero cum creditore soluta quidem pecunia omnimodo competit usureceptio; si vero cum creditore, soluta quidem pecunia omnimodo competit; nondum vero soluta ita demum competit, si neque conduxerit eam rem a cre

ditore debitor, neque precario rogaverit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucrativa usucapio competit. 61. Item si rem obligatam sibi populus vendiderit, eamque dominus possiderit, concessa est usureceptio, sed hoc casu praedium biennio usurecipitur, et hoc est, quod vulgo dicitur, ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mercatur a populo, praediator appellatur.

62. Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei po testatem non habeat, et qui dominus non sit, alienare possit. 63. Nam dotale praedium maritus invita muliere per legem Juliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, vel mancipatum ei dotis causa, vel in jure cessum, vel usucaptum: quod quidem jus utrum ad Italica tantum praedia, an etiam ad provincialia pertineat, dubitatur. 64. Ex diverso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege XII tabularum; item procurator —; item creditor pignus ex pactione, quamvis ejus ea res non sit: sed hoc forsitan ideo videatur fieri, quod voluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret creditori pignus vendere, si pecunia non solvatur.

65. Ergo ex his, quae diximus, apparet, quaedam naturali jure alienari: qualia sunt ea, quae traditione alienantur; quaedam civili: nam mancipationis et in jure cessionis et usucapionis jus proprium est civium Romanorum.

- eous

66. Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo nacti fuerimus, quia antea nullius essent: qualia sunt omnia, quae terra marique (et) coclo capiuntur. 67. Itaque si feram bestiam aut volucrem, aut piscem ceperimus. captum que nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coerceatur: cum vero custodiam nostram evaserit et in naturalem libertatem se receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit: naturalem autem libertatem recipere videtur, cum aut oculos nostros evaserit, aut, licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen ejus rei persecutio sit. 68. In iis autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, veluti columbis et apibus, item cervis, qui in silvas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si revertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant, et fiant occupantium: revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint. 69. Ea quoque, quae ex hostibus

« PreviousContinue »