Page images
PDF
EPUB

casibus salvam manere tutelam patrono patronique filio, manifestum est. 182. Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeve suspectus a tutela remotus sit, sive ex justa causa fuerit excusatus, in locum ejus alius tutor detur, quo dato prior tulor amittit tutelam. 183. Haec omnia similiter et Romae et in provinciis solent observari si vero-184. Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumve legis actione agendum erat: nam quia ipse quidem tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore actio perageretur, qui dicebatur praetorius tutor, quia a Praetore urbano dabatur: post sublatas legis actiones quidam putant, hanc speciem dandi tutoris — in usu est, si legitimo judicio agatur. 185. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a Praetore urbano et majore parte Tribunorum plebis, qui Atilianus tutor vocatur; in provinciis vero a Praesidibus provinciarum ex lege Julia et Titia. 186. Et ideo si cui testamento tutor sub conditione aut ex die certa datus sit, quamdiu conditio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo haeres existat tamdiu ex his legibus tutor petendus est, qui desinit tutor esse postea quam quis ex testamento tutor esse coeperit. 187. Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor datur, qui desinit tutor esse, si is, qui captus est, in civitatem reversus fuerit: nam reversus recipit tutelam jure postliminii.

188. Ex his apparet, quot sint species tutelarum: si vero queramus, in quot genera hac species deducantur, lenga erit disputatio: nam de ea re valde veteres dubitaverunt. Nos, qui diligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione, et in his libris, quos ex Quinto Mucio fecimus, hoc solum tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius; alii tria, ut Servius Sulpicius; alii duo, ut Labco: alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent.

189. Sed impubere quidem in tutela esse, omnium civitatum jure contingit, quia id naturali rationem conveniens est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur: nec fere ulla civitas est, in qua non licet parentibus, liberis suis impuberibus testamento tutorem dare: quamvis, ut supra diximus, soli cives Romani videantur tantum liberos in potestate habere.

190. Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse, fere nulla pretiosa ratio suasisse videtur: nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur, et aequum erat, et tulorum auctoritate regi, magis speciosa videtur quam vera: mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invictus auctor fieri a Praetore cogitur. 191. Unde cum tutore nullum ex tutela judicium muliere datur: at ubi pupillorum pupillarumve negotia tutores tractant, eis post pubertatem tutelae judicio rationem reddunt. 192. Sane patronorum et parentum legitimae tutelae vim aliquam habere intelliguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum, neque ad res mancipi alienandas, neque ad obligationes suscipiendas auctores ficri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisve suscipiendae interveniat: eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut, quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perveniat. 193. Aput peregrines non similiter, ut aput nos, in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier agat, maritum auctorem esse jubet, aut filium ejus puberem.

[ocr errors]

194. Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium liberorum, licet in legitima tutela sint: nam et ceterae, quae alterius generis tutores habent, velut Atilianos, aut fiduciarios, trium liberorum jure liberantur. 195. Potest autem pluribus modis libertina alterius generis (tutorem) habere, veluti si a femina manumissa sit; tunc enim et e lege Atilia petere debet tutorem, vel in provincia e lege — patronae Sed et cum a masculo manumissa (fuerit), et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem, a quo manumissa est: qui fiduciarius dicitur. Item si patronus scilicet pater familias in adoptionem se dedit, debet sibi *e lege Atilia vel* Titia tutorem petere. Similiter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decedit, nec ullum virilis sexus liberorum in familia relinquit. 136. Masculi autem cum puberes esse coeperint, tutela liberantur: quidem nostri praeceptores puberem eum esse putant, qui habitu corporis pubertatem os

tendit, *hoc est qui generare potest; sed in his, qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cujus aetatis puberes fiunt: sed diversae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est, eum puberem esse existimant, qui XIV annos explevit.

(In hac pag. nihil legi poterat. Actum ibi erat
post alia de Curatoribus.)

197. Aetatem pervenerit, in qua res suas tueri possit: idem apud peregrinas gentes custodiri superius indicavimus. 198. Ex iisdem causis et in provinciis a Praesidibus earum curatores dari voluit.

199. Ne tamen et pupillorum et eorum qui in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consumantur, aut diminuantur, curat Praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. 200. Sed hoc non est perpetuum: nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; (et) curatores, ad quos non e lege curatio pertinet, sed (qui) vel a Consule, vel a Praetore, vel a Praeside provinciae dantur, plerumque non coguntur satisdare, scilicet quia satis idonei electi sunt.

COMMENTARIUS SECUNDUS.

S 1. Superiore commentario de jure personarum exposuimus: modo videamus de rebus, quae vel in nostro patrimonio sunt, vel extra nostrum patrimonium habentur.

2. Summa itaque rerum divisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt divini juris, aliae humani. 3. Divini juris sunt veluti res sacrae et religiosae. 4. Sacrae sunt, quae Diis superis consecratae sunt, religiosae, quae Diis manibus relictae sunt. 5. Sed sacrum auctoritate plege de ea re lata, aut senatusconsulto facto. 6. Religiosum vero nostra voluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo ejus mortui funus ad nos pertineat. 7. Sed in provinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in co solo dominium populi Romani est vel Caesaris; nos autem possessionem tantum el usumfructum habere videmur: utique tamen ejusmodi locus, licet non sit religiosus, pro religioso habetur, quia etiam (si) quod in provinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. 8. Sanctae quoque res, velut muri et portae, quodammodo divini juris sunt. 9. Quod autem divini juris est, id nullius in bonis est: id vero, quod humani juris est, plerumque alicujus in bonis est; potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. 10. Hae autem res, quae humani juris sunt, aut publicae sunt, aut privatae. 11. Quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur; ipsius enim universitatis esse creduntur: privatae autem sunt, quae singulorum sunt*.

12. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. 13. Corporales hae sunt, quae tangi possunt, veluti fun

dus, homo, vestis, aurum, argentum, et denique aliae res innumerabiles. 14. Incorporales sunt, quae tangi non possunt: qualia sunt ea, quae in jure consistunt; sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoque modo contractae: nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur; nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia: nam ipsum jus succesionis, et ipsum jus utendi fruendi, et ipsum jus obligationis incorporale est: eodem numero sunt et jura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur*-item-v. 10-20.

[ocr errors]

15. Item-22-24-statim, ut nata sunt, mancipi esse putant: Nerva vero, Proculus, et ceteri diversae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc videri mancipi esse. 16. *Nec* mancipi sunt, velut ursi, leones: item ea animalia, quae ferarum bestiarum numero sunt, velut elephantes et cameli, et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsove domanturar-hab-quorum sin mancipi esse; quaedam non mancipi sunt. 17. Item fere omnia; quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, exceptis servitutibus praediorum rusticorum: *nam hae quidem mancipi res sunt, quamvis sint ex numero rerum incorporalium..

18. Magna autem differentia est mancipi rerum et nec mancipi. 19. Nam res nec *mancipa nuda traditione ablienari possunt*, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. 20. Itaque si tibi vestem, vel aurum, vel argentum tradidero, sive ex venditionis causa, sive *ex donationis*, sive quavis alia ex causa, qua fit ea res-21. In eadem causa sunt provincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea, quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur. Tributaria sunt ea, quae in his provinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur. 21. Mancipi vero res sunt, quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde-mancipi res sunt dictae: quod autem valet manci(patio, idem valet et in jure cessio. 23. Sed manci)patio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus. 24. In jure cessio autem hoc modo fit aput magistratum populi Romani, vel apud Praetorem, vel aput Praesidem provinciae. Is, cui res in jure ceditur, rem tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINUM

« PreviousContinue »