Page images
PDF
EPUB

mancipationem patris sui nascatur, tamen in avi potestate est, et ideo ab eo et mancipari, et in adoptionem dari potest. At is, qui ex eo filio conceptus est, qui in tertia mancipatione est, non nascitur in avi potestate: sed eum Labeo quidem existimat in ejusdem mancipio esse, cujus et pater sit: utimur autem hoc jure, ut quamdiu pater ejus in mancipio sit, pendeat jus ejus: et si quidem pater ejus ex mancipatione manumissus erit, cadit in ejus potestatem; si vero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui juris fit. Et delicet-v. 3-ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote. 136. fecerit - Maximi et Tuberonis: cum enim hacc quod ad sacra tantum videatur in manu esse, quod vero ad cetera perinde habeatur, atque si in manum non convenisset — v. 12 potestate parentis liberantur; nec interest, an in viri sui manu sint, aut extranei, quamvis hae solae loco filiarum habeantur, quae in viri manu sunt. 137. v. 17-erit meus rit in manu esse et vel ex mancipationem — v. 21, 22 -unam rem eo vel ita ex nihilo magis potest cogere, quam filia patrem: set filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiva sit: haec autem repudio misso (virum) proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta

fuisset.

-

-

138. Ii, qui in causa mancipii sunt, quia servorum loco habentur, vindicta, censu, testamento manumissi sui juris fiunt. 139. Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet: itaque nihil requirimus, cujus aetatis sit is, qui manumittit et qui manumittitur: ac ne illud quidem, an patronum creditoremve manumissor habeat. Ac ne numerus quidem legis Furiae Caniniae finitus in his personis locum habet. 140. Quin etiam invito quoque eo, cujus in mancipio sunt, censu libertatem consequi possunt, excepto eo, quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur: nam quodammodo tunc pater potestatem propriam reservare sibi videtur eo ipso, quod mancipio recipit. Ac ne is quidem dicitur invito eo, cujus in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit: velut qui furti ejus nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. 141. In summa admonendi sumus, adversus eos, quos in mancipio habemus, nihil nobis contumeliose facere licere, alioquin injuriarum actione tenebimur. Ac ne diu quidem in eo jure detinentur ho

mines, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento, nisi scilicet ex noxali causa manciparentur.

142. Transcamus nunc ad aliam divisionem: nam ex his personis, quae neque in potestate, neque in manu, neque in mancipio sunt, quaedam vel in tutela sunt, vel in curatione; quaedam neutro jure tenentur: videamus igitur, quae in tutela, vel in curatione sint: ita enim intelligimus de ceteris personis, quae neutro jure tenentur. 143. Ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt.

144. Permissum est itaque parentibus, liberis, quos in potcstate sua habent, testamento tutores dare: masculini quidem sexus impuberibus (duntaxat; feminini autem tam impuberibus). quam nubilibus: veteres enim voluerunt feminas, etiam si perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse. 145. Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem pervenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia vero nihilominus in tutela permanet: tantum enim ex lege Julia et Papia Poppaea jure liberorum a tutela liberantur feminae: loquimur autem exceptis Virginibus Vestalibus, quas etiam veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est. 146. Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem jure re casuri non sint: itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes, quos ex eo (habeo), non poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamvis in potestate mea fuerint: scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sint. 147. Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro jam natis habeantur, et in hac causa placuit, non minus postumis, quam jam natis testamento tutores dari posse: si modo in ea causa sint, ut, si vivis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. Hos etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit. 148. (Uxori) quae in manu est, proinde ac (si) filiae, item nurui, quae in filii manu est, proinde ac nepti, tutor dari potest. 149. Rectissime autem tutor sic dari potest: LUCIUM TITIUM LIBERIS MEis tutorem do. (LICINIUM TUTOREM DO.) sed et si ita scriptum sit: LIBERIS MEIS, vel: UXORI MEAE TITIUS TUTOR ESTO recte datus intelligitur. 150. In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, id est, ut liccat ei permittere, quem velit

1

ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: titie uxori MEAE TUTORIS OPTIONEM DO: quo casu licet uxori vel in omnes res, vel in unam forte aut duas (optare). 151. Ceterum aut plena optio dalur, aut angusta. 152. Plena ita dari solet, ut proximum ac supra diximus: angusta ita dari solet: TITIE UXORI meae dunTAXAT TUTORIS OPTIONEM SEMEL DO; aut: DUNTAXAT BIS DO. 153. Quae optiones plurimum inter se differunt: nam quae plenam optionem habet, potest semel, et bis, et ter, et saepius tutorem optare, quae vero angustam habet optionem, si duntaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest: si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet. 154. Vocantur autem hi, qui nominatim testamento tutores dantur, dativi; qui ex optione sumuntur, optivi.

155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. 156. Sunt autem agnati per virilis sexus personas cognatione juncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius, neposve ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. At hi, qui per feminini sexus personas cognatione junguntur, non sunt agnati, sed alias ⋆ naturali jure cognati: itaque inter avunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio: item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus; et invicem scilicet ego illi eodem jure conjungor, quia qui nascuntur patris non matris familiam sequuntur. 157. Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores: sed postea lex Claudia lata est, quae, quod ad feminas att net, (agnatorum) tutelas sustulit: itaque masculus quidem impubes fratrem puberem, aut patruum habet tutorem; feminae vero talem habere tutorem non possunt. 158. Sed agnationis quidem jus capitis diminutione perimitir, cognationis vero jus capitis diminutione non commutatur, quia civilis ratio civilia quidem jura corrumpere potest, naturalia vero non potest. 159. Est autem capitis diminutio prioris capitis permutatio: eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima. 160. Maxima est capitis diminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit, quod quidem evenit in his, qui ex' patria aguntur-v. 1.-3.- concilium habuerint: item feminae liberae ex senatusconsulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus invitis et denuntiantibus, nihilominus cum

servis eorum coierint. 161. Minor capitis diminutio est, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur: quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit. 162. Minima capitis diminutio est, cum et civitas et libertas retinetur: sed status hominis commutatur: quod accidit in his, qui adoptantur, item in his, qui coemptionem faciunt, et in his, qui mancipio dantur, quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem ut, quotiens quisque mancipetur, aut tur, totiens capite diminuatur. 163. Nec solum majoribus diminutionibus jus agnationis corrumpitur, sed etiam minima: et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipaverit, neuter alteri agnationis jure conjunctus esse potest. 164. Cum autem ad agnatos tutela pertinet, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximo gradu sunt.

[ocr errors]

[ocr errors]

(In hac quoque pagina nihil legi poterat, praeterquam in lin. 5: fine urbe et med. lin. 18 raro. Egerat autem Gaius de legitima gentilium tutela ex 1. XII, tab. Cf. III, § 17. Deinde ad legitimam patronorum tutelam accessit, quam rem spectat etiam tit. 17. Inst. imp. libr. I: unde posterior pars hujus paginae ita suppleri potest).

[ocr errors]

*

*

165. Ex eadem lege XII tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque corum pertinet: quae et ipsa legitima tutela vocatur, non quia nominatim in ea lege de hac tutela caveatur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset: eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, ⋆ jusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem etiam tutelas ad ees pertinere, cum et agnatos, quos ad hereditatem vocavit, eosdem et tutores esse jusserit. 166. Exemplo patronorum quoque fiduciaria tutela reperta est: sunt enim fiduciariae - pridem, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis vel a parente, vel a coemptionatore manumiserimus. 167. Sed Latinarum et Latinorum impuberum ad pertinet, sed ad eos, quorum ante manumissionem ex jure Quiritium (fuerunt: unde si ancilla ex jure Quiritium) tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa, Latina fieri potest, et bona ejus ad me pertinent, tutela tibi competit: nam ita lege Junia

[ocr errors]
[ocr errors]

cavetur: itaque si ab eo, cujus et in bonis et ex jure Quiritium * ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eumdem et bona et tutela pertinet.

168. Agnatis, qui legitimi tutores sunt, ilem manumissoribus, permissum est, feminarum tutelam alii in jure cedere: pupillorum autem tutellam non est permissum cedere, quia non videtur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur. 169. Is autem, cui ceditur tutela, cessicius tutor vocatur. 170. Quo mortuo aut capite diminuto revertitur ad eum tutorem tutela, qui cessit: ipse quoque, qui cessit, si mortuus aut capite diminutus sit, a cessicio tutela discedit, et revertitur ad eum, qui post eum, qui cesserat, secundum gradum in tutela habuerit. 171. Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. 172. Sed fiduciarios quoque quidam putaverunt cedendae tutelae jus non habere, cum ipsi se oneri subjecerint: quod etsi placeat, in parente tamen, qui filiam neptemve, aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur: et non minus huic, quam patrouis honor praestandus est.

173. Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est, in absentis tutoris locum alium petere: quo petito prior desinit: nec interest, quam longe aberit is tutor. 174. Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem petere. 175. Patroni autem loco habemus etiam parentem, qui insibi remancipatam filiam neptemve aut proneptem manumissione legitimam tutelam nanctus est. Hujus quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur: patroni autem liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit. 176. *Sunt tamen causae, ex quibus etiam in patroni absenti locum *permissum est* tutorem petere, veluti ad hereditatem adeumdam. 177. Idem senatus censuit in persona pupilli patroni filii. 178. Nam et lege Julia de maritandis ordinibus, ei, quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur, dotis contituendae gratia a praetore urbano tutorem petere. 179. Sane patroni filius, etiamsi impubes sit, libertae quidem tutor, at in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris auctoritate agere. 180. Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei senatusconsulto, dotis constituendae gratia tutorem petere. 181. Quibus

« PreviousContinue »