Page images
PDF
EPUB

placuit. Apud Praetorem vero, vel in provinciis apud Proconsules Legatumve etiam feminae solet adoptari. 102. Item impuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est: nunc ex epistola optimi Imperatoris Antonini, quam scripsit Pontificibus, si justa causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. Apud Praetorem vero et in provinciis apud Proconsulem Legatumve, cujuscumque aetatis adoptare possumus. 103. Illud vero utriusque adoptionis commune est, quod et hi, qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. 104. Feminae vero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent. 105. Item si quis per populum, sive Praetorem vel apud Praesidem provinciae adoptaverit, potest eumdem alii in adoptionem dare. 106. Sed et illa quaestio, an minor natu majorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis communis est. 107. Illud proprium est ejus adoptionis, quae per populum fit, quod is, qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subjicitur, sed etiam liberi ejus in ejusdem fiunt potestate, tanquam nepotes.

108. Nunc de his personis videamus, quae in manu nostra sunt: quod et ipsum jus proprium civium Romanorum est. 109. Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent: in manum autem feminae tantum conveniunt. 110. Olim itaque tribus modis in manum conveniebant, usu, farreo, coemptione. 111. Usu in manum conveniebat quae anno continuo nupta perseverabat: nam velut annua possessione usu capiebatur, in familiam viri transibat, filiaeque locum obtinebat: itaque lege duodecim tabularum cautum erat, si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ut quotannis trinoctio abesset, atque ita usum cujusque anni interrumperet: sed hoc totum jus partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est. 112. Farreo in manum conveniunt per quoddam genus sacrificii-farreo fit, in quo farreus panis adhibetur: unde etiam confarreatio dicitur: sed complura preterea hujus juris ordinandi gratia cum certis et solemnibus verbis, praesentibus decem testibus aguntur et fiunt: quod jus etiam nostris temporibus in usu est: nam Flamines majores, id est, Diales, Martiales, Quirinales, sicut reges sacrorum, nisi sint confarreatis nuptiis confarreatio-113. Coemptione in manum conveniunt per mancipationem quae fit per quandam imaginariam venditionem,

[ocr errors]
[ocr errors]

adhibitis non minus quam V testibus civibus Romanis puberibus, item libripende una cum muliere eoque, cujus in manum convenit. 114. Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo, quare aut matrimonii causa facta coemptio dicitur, aut fiduciae causa: quae enim cum marito suo facit coemptionem, (ut) aput eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem: quae vero alterius rei causa facit coemptionem cum extraneo, velut tutelae evitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem. 115. Quod est tale: si qua velit quos habet tutores reponere, ut alium nanciscatur, illis auctoribus coemptionem. facit: deinde a coemptionatore remancipata ei, cui ipsa velit, et ab co vindicta manumissa incipit cum habere tutorem, (a) quo manumissa est: qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius apparebit. 115a. Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi jus habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent: sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate divi Hadriani senatus remisit: cens feminae ac infante - si qua tamen fiduciae causa cum viro suo fecerit coemptionem, nihilominus filiac loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu viri sit, placuit eam (jus) filiae nancisci.

*

-

116. Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio sint. 117. Omnes igitur liberorum personae, sive masculini, sive feminini sexus, si in potestate parentis sunt, mancipari ab hec codem modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt. 118. Idem juris est in earum personis, quae in manu sunt: nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt aput coemptionatorem filiae loco sit, nupta sit, nihilominus etiam quae ei nupta non est, nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. Plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum velint parentes coemptionatoresque e suo jure eas personas dimittere, sicut inferius evidentius apparebit. 119. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam venditio: quod et ipsum jus proprium civium Romanorum est: eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus, et praeterea alio ejusdem conditionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is, qui mancipio accipit, rem tenens ita dicit: nunc

EGO HOMINEM EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO, ISQUE MIHI

EMPTUS EST HOC AERE AENEAQUE LIBRA: deinde acre percutit libram, idque aes dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. 120. Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur, animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. 121. In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animali, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt, adco quidem, ut eum, (qui) mancipio accipit, apprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse sit: unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur: praedia vero absentia solent mancipari. 122. Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aeris tantum nummis utebantur, et crant asses, dipondii, semisses et quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII tabularum intelligere possumus; eorumque nummorum vis et potestas non in numero erat, sed in pondere-asses librales erant; et dipoudii fuerant dipondius dicitur ponderis nomen adhuc in usu retinet, semisse librae et quadrante pro rata scilicet portione abrogatis- - itaque si cuidam ab alio pecunia solvenda erat, is non numerabat eam, sed appendebat: unde servi, quibus pecunia erat commissa, ab origine dipondii appellati sunt et ad onera ad 123. Si jam quaerat aliquis, -recoemptio quidem, quae coemptionem faceret, servilem condicionem ad — ex diver so mancipati mancipataeve servorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cujus in mancipio sunt, neque hereditates, neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse jubeantur, sicuti juris est in persona servorum: sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus iisdem verbis mancipio accipiantur, quibus servi; quod non similiter fit in

[ocr errors]

[ocr errors]

*

[ocr errors]

124. Videamus nunc, quibus modis ii, qui alieno juri subjecti sunt, eo jure liberentur. 125. Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate sunt. 126. Et quidem servi quemadmodum potestate liberentur, ex iis intellegere possumus, quae de servis manumittendis superius exposuimus. 127. Hi vero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui juris fiunt: sed hoc distinctionem recepit: nam mortuo patre sane omnimodo filii

*

filiaeve sui juris efficiuntur: mortuo vero avo non omnimodo nepotes neptesque sui juris fiunt, sed ita, si post mortem avi in patris sui potestatem recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum vivat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: si vero is, quo tempore avus moritur, aut jam mortuus est, aut exiit de potestate patris, tunc ii, qui in potestatem ejus cadere non possunt, sui juris fiunt. 128. Cum autem is, cui ob aliquod maleficium ex lege poenali aqua et igni interdicitur, civitatem Romanam amittat, sequitur, ut qui eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate ejus esse: nec enim ratio patitur, ut peregrinae homo conditionis civem Romanum in potestate habeat. Pari ratione et si ei, qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae conditionis homo in potestate sit civis Romani parentis. 129. Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus interim hostium fiat, pendet jus liberorum propter jus postliminii, quia hi, qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina jura recipiunt: itaque reversus habebit liberos. in potestate: si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui juris, sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo, quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus, propter jus postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. 130. Praeterea exeunt liberi virilis sexus de patris potestate si Flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si Virgines Vestales capiantur. 131. Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui jussu parentis pacciperentur alterius civitatis cives.

132. Emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentium esse; sed filius quidem ter mancipatus sui juris fit, ceteri vero liberi, sive masculini sexus, sive feminini, una mancipatione exeunt de parentium potestate: lex enim XII tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his verbis: SI

PATER FILIUM TER VENUM DUIT, FILIUS A PATRE LIBER ESTO:

eaque res ita agitur: mancipat pater filium alicui: is eum vindicta manumittit: co facto revertitur in potestatem patris: is eum iterum mancipat vel eidem, vel alii; sed in usu est, eidem mancipari: isque manumittit postea similiter vindicta — rursus

in potestatem patris—revertitur: * tunc tertio pater eum mancipat vel eidem, vel alii; sed hoc in usu est, ut eidem mancipet mancipatnam si nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii.

(In hac pagina nihil legi poterat. Si tamen Epitomes I, 6, 3: aliqua fides est, Gaius haec fere scripsisse putandus erit, post alia).

Igitur cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali, is hoc agere debet, ut filius ipsi remancipetur, deinde vero eum manumittere, quo fit, ut si filius mortuus fuerit, ei naturalis paler, non fiduciarius succedat: idem quoque dicemus de feminis et nepotibus masculis ex filio, quos una emancipatione de patris vel avi potestate exire superius exposuimus. Nam et his, nisi a fiduciario remancipati fuerint et postea a patre naturali manumissi, non hic sed ille successurus esset.

.

(Ad reliquam paginae partem spectat 1. 28. D. de adopt. inscripta: Gaius libro I. Institutionum, et § 7. I. quib. m. i. p. p. solv.).

133. Admonendi autem sumus, liberum esse arbitrium ei, qui filium et ex eo nepotem (vel neptem) in potestate habebit, filium quidem potestate dimittere, nepotem vero (vel neptem) in potestate retinere; vel ex diverso filium quidem in potestate relinere, nepotem vero (vel neptem) manumittere, vel omnes sui juris efficere: eadem et de pronepote (et pronepte) dicta esse intelligemus.

134. - ac intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui juris efficiatur: deinde aut patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, vindicat apud praetorem filium suum esse, et, illo contra non vindicante (a). Praetore vindicanti filius addicitur; aut jure mancipatur patri- mancipatione est: sed sane commodius est, patri remancipari: in ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti, aut jure mancipantur: eadem et in provinciis apud Praesides provinciarum solent fieri. 135. Qui ex filio semel iterumve mancipato conceptus est, licet post tertium

« PreviousContinue »