Page images
PDF
EPUB

sonas, quae ex transverso gradu cognatione junguntur, est quaedam similis observatio, sed non tanta. 61. Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, sive eodem patre eademque matre nati fuerint, sive alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere: cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere: set et si ego emancipatus fuero, nihil impedimento erit nuptiis. 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum venit, cum divus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset: sororis vero filiam uxorem ducere non licet et haec ita principalibus constitutionibus significantur. Item amitam et marterteram uxorem ducere non licet. 63. Item eam, quae nobis quondam socrus, aut nurus, aut privigna, aut noverca fuit: ideo autem diximus quondam, quia, si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione inter nos nuptiae esse non possunt, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere. 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur, neque liberos: hi enim, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non utique: nec ob id in potestate ejus sunt, sed quales sunt ii, quos mater vulgo concepit: nam et hi patrem habere non intelliguntur, cum pater incertus sit: unde solent spurii filii appellari, vel a graeca voce quasi opony concepti, vel quasi sine patre filii.

[ocr errors]

65. Aliquando autem evenit, ut liberi statim ut nati sunt, parentum in potestate non fiant, et postea tamen redigantur in potestatem. 66. Itaque si Latinus, ex lege Aelia Sentia uxore ducta, filium procreaverit, aut Latinum ex Latina, aut civem Romanum ex cive Romana, non habebit eum in potestate,cons simul ergo eum in potestate sua habere incipit. 67. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium procreaverit, hic non est in potestate, quia ne quidem civis Romanus est, sed aut Latinus, aut peregrinus, id est ejus condicionis, cujus et mater fuerit, quia non aliter quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem ejus conubium sit sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam

[ocr errors]
[ocr errors]

perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. Idem juris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit, quae dediticiorum numero est: nisi quod uxor non fit civis Romana. 68. Item si civis Romana per errorem nupta sit peregrino, tanquam civi Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. Idem juris est, si peregrino, tanquam Latino, ex lege Aelia Sentia nupta sit: nam et de hoc specialiter senatusconsulto cavetur. Idem juris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum numero est, tanquam civi Romano, aut Latino e lege Aelia Sentia, nupta sit: nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet; et ideo filius, quamvis fiat civis Romanus, in potestatem patris non redigitur. 69. Item si Latina peregrino, quem Latinum esse crederet, nupserit, potest ex senatusconsulto, filio nato, causam erroris probare: et ita omnes fiunt cives Romani, et filius in. potestate patris esse incipit. 70. Idem juris omnino est, si Latinus per errorem peregrinam, quasi Latinam aut civem Romanam, e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. 71. Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum, duxisset Latinam, permittitur ei, filio nato, erroris causam probare, tanquam si ex lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his, qui, licet cives Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto, filio nato, causam erroris probare: quo facto peregrina uxor civis Romana et filius-non solum ad civitatem Romanam pervenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. 72. Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intelligemus. 73. Set quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest, cujus aetatis filius sive filia sit-Latinús — qui — nisi minor anniculo sit filius filiave, causa probari non potest: nec me praeterit, in aliquo rescripto divi Hadriani ita esse constitutum, tanquam, quod ad erroris quoque causam probandam —v. 23. Imperator-tuendam dedit.

74.

[ocr errors]

peregrinov. 2-4- uxorem duxisset, et filio nato, alias civitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur, an causam probare posset, rescripsit Imperator Antoninus, perinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset: ex quo colligimus, etiam peregrinum causam probare posse. 75.quae diximus ap-errore—peregrinus quidem-er

[ocr errors]

rorem - matrimonium-secundum ea, quae superius diximus -intervenerit nullu v. 17-18.

[ocr errors]

76. uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus, justum matrimonium contrahi, et tunc ex iis qui nascitur, civis Romanus est, et in potestate patris erit. 77. Itaque si civis Romana peregrinov. 23-patris filius est, tanquam si ex peregrina eum procreasset: hoc tempore e senatusconsulto, quod auctore divo Hadriano factum est, etsi non fuerit conubium inter eivem Romanam et peregrinum, qui nascitur, justus patris filius

est.

[ocr errors]

- ex lege

[ocr errors]

78. Quod autem diximus, inter civem Romanam peregrinumque matrimonio contracto eum qui nascitur, peregrinum v. 6 eadem lex-si partus-qua et conubium non sitperegrinus ex eo coitu nascatur-necessaria lex-v. 11-est diximus, accedit: qua parte-jubet lex-peregrina peregrinum - nam etiam futurum erat: adeo autem hoc ita est, utv. 17-18. $ 79.- sed etiam qui Latini nominantur: sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque civitates habebant, et erant peregrinorum numero. 80. Eadem ratione ex contrario ex Latino et cive Romana qui nascitur, civis Romanus nascitur: fuerunt tamen, qui putaverunt, ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Juniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat; aliter vero contracto matrimonio eum, qui nascitur, jure gentium matris condicionem sequised hoc jure utimur ex senatusconsulto, quo auctore divo Hadriano significatur, ut omni modo ex Latino et cive Romana natus civis Romanus nascatur. 81. His convenienter etiam illud senatusconsulto, divo Hadriano sacratissimo auctore, significatur, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et Latina qui nascitur matris condicionem sequatur. 82. Illud quoque his conveniens est, quod ex ancilla et libero jure gentium servus nascitur, et ex libera et servo liber nascitur. 83. Animadvertere tamen debemus, num eam juris gentium regulam vel lex aliqua, vel quod legis vicem obtinet, aliquo casu commutaverit. 84. Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat civis Romana, quae alieno servo volente domino ejus coierit, ipsa ex pactione libera permanere, sed servum procreare: nam quod inter eam et dominum istius servi convenerit, ex senatusconsulto

ratum esse jubetur: sed postea divus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia juris motus restituit juris gentium regulam, ut, cum ipsa mulier libera permancat, liberum pariat. 85. Ex ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cavetur, ut si quis cum aliena ancilla, quam credebat liberam esse, coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint, si vero feminae, ad eum pertineant, cujus mater ancilla fuerit: sed et in hac specie divus Vespasianus, inelegantia juris motus, restituit juris gentium. regulam, ut omni modo, etiamsi masculi nascantur, servi sint ejus, cujus et mater fuerit. 86. Sed illa pars ejusdem legis salva est, ut ex libera et servo alieno, quem sciebat servum esse, servi nascantur. Itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur jure gentium matris condicionem sequitur, et ob id liber est. 87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is civis romanus sit, non esse, plus quam manifestum est: et ideo superius retulimus, quibusdam casibus, per errorem non justo contracto matrimonio, senatum intervenire et emendare vitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur. 88. Sed si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa civis Romana facta sit et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur, sicut pater ejus, non tamen in potestate patris est, quia neque ex justo coitu conceptus est, neque ex ullo senatusconsulto talis coitus quasi justus constituitur. 89. Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum nasci, naturali ratione fit: nam hi, qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore, quo nascuntur: itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt; nec interest, ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit: at hi, qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. 90. Itaque si cui mulieri civi Romanae praegnanti aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina fiat, et tunc pariat, complures distinguunt et putant, siquidem ex justis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero vulgo conceperit, peregrinum ex ea nasci. 91. Item si qua mulier civis Romana. praegnans ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno servo, invicto et denuntiante domino ejus (coierit), complures distinguunt et existimant, siquidem ex justis nuptiis conceperit, civem romanum ex ea nasci, si vero vulgo concepe

rit, servum nasci ejus, cujus mater facta est ancilla. 92. Item peregrina quoque si vulgo conceperit, deinde civis Romana facia sit, et pariat, civem Romanum parit; si vero ex peregrino, (cui) secundum leges moresque peregrinorum conjuncta est, videtur ex senatusconsulto, quod auctore divo Hadriano factum est, peregrinus nasci, nisi patri ejus civitas Romana quaesita sit.

[ocr errors]

*

93. Si peregrinus cum liberis jam natis civitate Romana donatus sit, non aliter filii in potestate ejus fiunt, quam si Imperator eos in potestatem redegerit: quod ita demum is facit, si causa cognita aestimaverit hoc filiis expedire: diligentius atque exactius vero causam cognoscit de impuberibus absentibusque: et haec ita edicto divi Hadriani significantur. 94. Item si quis cum uxore praegnante civitate Romana donatus sit, quamvis is qui nascitur, ut supra diximus, Romanus sit, tamen in potestate patria non fit: idque subscriptione divi Hadriani significatur: qua de causa qui intelligit uxorem suam esse praegnantem, dum civitatem sibi et uxori ab Imperatore petit, simul ab eodem petere debet ut eum, qui natus erit, in potestate sua habeat. 95. Alia causa est eorum, qui Latini sunt et cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt: nam horum in potestate fiunt liberi: quod jus quibusdam peregrinis — v. 22-24.

96. magistratum gerunt, civitatem Romanam consequuntur, minus latum est, cum hi tantum qui magistratum, vel honorem gerunt, ad civitatem romanam perveniunt: idque compluribus epistolis Principum significatur.

97. Non solum autem naturales liberi secundum ea, quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam hi, quos adoptamus. 98. Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut imperio magistratus, velut Praetoris. 99. Populi auctoritate adoptamus eos, qui sui juris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is, qui adoptat, rogatur, id est interrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit, justum sibi filium esse, et is qui adoptatur, rogatur an id fieri patiatur; et populos rogatur, an id fieri jubeat. Imperio magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius et filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis, prònepos, proneptis. 100. Et quidem illa adoptio, quae per populum fit, nusquam nisi Romae fit: at haec etiam in provinciis aput Praesides earum fieri solet. 101. Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis

« PreviousContinue »