Page images
PDF
EPUB

FUIT, QUIDQUID OB EAM REM NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO DARE FACERE OPORTET, et reliqua. 137. Si cum sponsore aut fidejussore agatur, praescribi solet in persona quidem sponsoris hoc modo: EA RES AGATUR, Quod aulus agerius de luciO TITIO INCERTUM STIPULATUS EST, QUO NOMINE NUMERIUS NEGIDIUS

SPONSOR EST, cujus rei dies fuiT; in persona vero fidejussoris:

EA RES AGATUR, QUOD NUMERIUS NEGIDIUS PRO LUCIO TITIO INCertum fide SUA ESSE JUSSIT, CUJUS REI DIES FUIT; deinde formula subjicitur.

138. Superest, ut de interdictis dispiciamus.

139. Certis igitur ex causis Praetor aut Procunsul principaliter auctoritatem suam finiendis controversis proponit, quod tum maxime facit cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contenditur. Et in summa aut jubet aliquid fieri, aut fieri prohibet: formulae autem verborum et conceptiones, quibus in ea re utitur, interdicta decretave vocantur. 140. Vocantur autem decreta, cum fieri aliquid jubet, velut cum praecipit ut aliquid exhibeatur, aut restituatur; interdicta vero, cum prohibet fieri, velut cum praecipit ne sine vitio possidenti vis fiat, neve in loco sacro aliquid fiat: unde omnia interdicta aut restitutoria aut exhibitoria aut prohibitoria vocantur. 141. Nec tamen cum quid jusserit fieri, aut fieri prohibuerit, statim peractum est negotium; sed ad judicem recuperatoresve itur, et tum ibi editis formulis quaeritur, an aliquid adversus Praetoris edictum factum sit, vel an factum non sit, quod is fieri jusserit; et modo cum poena agitur, modo sine poena: cum poena, velut cum per sponsionem agitur; sine poena, velut cum arbiter petitur. Et quidem ex prohibitoriis interdictis semper per sponsionem agi solet; ex restitutoriis vero vel exhibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam agitur, quae arbitraria vo

catur.

142. Principalis igitur divisio in eo est, quod aut prohibitoria sunt interdicta, aut restitutoria, aut exhibitoria. 143. Sequens in eo est divisio, quod vel adipiscendae possessionis causa comparata sunt, vel retinendae possessionis causa, vel reciperandae. 144. Adipiscendae possessionis causa interdictum accommodatur bonorum possessori, cujus principium est QUORUM BONORUM: ejusque vis et potestas haec est, ut quod quisque ex his bonis, quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro possessore possideret, id ei, cui bonorum possessio data est, res

tituatur. Pro herede autem possidere videtur tam is, qui heres est, quam is, qui putat se heredem esse; pro possessore is possidet, qui sine causa aliquam rem hereditariam vel etiam totam hereditatem, sciens ad se non pertinere, possidet. Ideo autem adipiscendae possessionis vocatur, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem: itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit ei id interdictum utile esse. 145. Bonorum quoque emptori similiter proponitur interdictum, quod quidam possessorium vocant. 146. Item ei qui publica ́bona emerit, ejusdem condictionis interdictum proponitur, quod appellatur sectorium, quod sectores vocantur qui publica bona mercantur. 147. Interdictum quoque, quod appellatur Salvianum, apiscendae possessionis (causa) comparatum est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni, quas is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset. 148. Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, cum ab utraque parte de proprietate alicujus rei controversia est, et ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat: cujus rei gratia comparata sunt UTI POSSIDETIS et UTRUBI. 149. Et quidem uti posSIDETIS interdictum de fundi vel aedium possessione redditur, UTRUBI vero de rerum mobilium possessione. 150. Et siquidem de fundo vel aedibus interdicitur, eum potiorem esse Praetor jubet, qui eo tempore, quo interdictum redditur, nec vi nec clam nec precario ab adversario possideat; si vero de re mobili, eum potiorem esse jubet, qui majore parte ejus anni nec vi nec clam nec precario ab adversario possidet: idque satis ipsis verbis interdictorum significatur. 151. At in UTRUBI interdicto non solum sua cuique possessio prodest, sed etiam alterius, quam justum est ei accedere: velut ejus, cui beres extiterit, ejusque a quo emerit, vel ex donatione acceperit. Itaque si nostrae possessioni juncta alterius justa possessio exsuperat adversarii possessionem, nos eo interdicto vincimus: nullam autem propriam possesionem habenti accessio temporis non datur, nec dari potest; nam ei, quod nullum est, nihil accedere potest. Sed et si vitiosam habeat possessionem, id est, aut vi aut clam aut precario ab adversario adquisitam, non datur; nam ei possessio sua nihil prodest. 152. Annus autem retrorsus numeratur: itaque si tu verbi gratia anni mensibus possederis prioribus v, et ego VII posterioribus, ego potior ero mensium possessionistibi in hoc interdicto anni possessionem. 153. Possidere autem

[ocr errors]
[ocr errors]

videmur, non solum si ipsi possideamus, set etiam si nostro nomine aliquis in possessionem sit, licet is nostro juri subjectus non sit, qualis et colonus et inquilinus. Per eos quoque aput quos deposuerimus, aut quibus commodaverimus, aut quibus gratuitam habitationem constituerimus, ipsi possidere videbimur: et hoc est, quod vulgo dicitur, retineri possessionem posse per quemlibet, qui nostro nomine sit in possessione. Quinetiam plerique putant, animo quoque retineri possessionem nostrorum quoniam possidemus animo solo, qu. vol-retinere possessionem videamur: apisci vero possessionem per quos possimus, secundo commentario retulimus: nec ulla dubitatio est, quin animo *solo adipisci possessionem nemo possit. 154. Recuperandae possessionis causa solet interdictum dari, si quis vi dejectus sit; nam ei proponitur interdictum, cujus principium est: Unde TU ILLUM VI DEJECISTI: per quod is, qui dejecit, cogitur ei restituere rei possessionem, si modo is, qui dejectus est, nec vi nec clam nec precario possidebat adversus alterum. Quodsi autem vi aut clam aut precario possederit, impune dejicitur. 155. Interdum tamen -vi aut clam aut precario possideret, cog[er]et restituere possessionem: velut si armis eum vi dejecerim; nam Praetoromnimodov. 20. heredes. 156. Tertia divisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia sunt aut duplicia. 157. Simplicia sunt, velut in quibus alter actor, alter reus est; qualia sunt omnia, restitutoria aut exhibitoria: nam actor est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is est a quo desideratur, ut exhibeat, aut restituat. 158. Prohibitoriorum autem interdictorum interdum alia duplicia, alia simplicia sunt. 159. Simplicia sunt, quibus prohibet Praetor in loco sacro, aut in flumine publico, ripave ejus aliquid facere reum; nam actor est, qui desiderat ne quid fiat, reus is qui aliquid facere conatur. 160. Duplicia sunt velut UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. Ideo autem duplicia vocantur, quia par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intelligitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet; quippe Praetor pari sermone cum utroque loquitur: nam summa conceptio eorum interdictorum haec est: UTI NUNC POSSIDETIS, QUOMINUS ITA POSSIDEATIS, Vim fieri veto. Item alterius: UTRUBI HIC HOMO, DE QUO AGITUR, APUD QUEM MAJORE PATER HUJUS ANNI FUIT, QUOMINUS IS EUM DUCAT, VIM FIERI Veto.

[ocr errors]

161. Expositis generibus interdictorum, sequitur ut de or

dine et de exitu eorum dispiciamus: et incipiamus a simplicibus. 162. Igitur (cum) restituatur possessio ei, qui dejectus est, aut exhibeatur libertus, cui patronus operas indicere volet: modo sine periculo res ad exitum perducitur, modo cum periculo. 163. Namque si arbitrum postulaverit is, cum quo agitur, accipit formulam, quae appellatur arbitria: nam judicis arbitrio si quid restitui vel exhiberi debebit, sine paena exhibet vel restitui, et ita absolvitur: quodsi nec restituat, neque exhibeat, quanti ea res est condemnatur: set actor sine poena experitur cum eo, qui neque exhibere neque restituere quidquam offert, nisi calumniae judicium ei oppositum fuerit: derisa et praevaluit interdum calumniae judicio quasi hoc ipso confessus videatur, restituere se vel exhibere debere: sed alio jure utimur, et recte etsi al dentior et arbitrum quisque-164. Observare debet is, qui volet arbitrum petere, ut ita eum petat, antequam ex jure exeat, id est, antequam a Praetore discedat: sero enim petentibus non indulgebitur. 165. Itaque si arbitrum non petierit, sed tacitus de jure exierit, cum periculo res ad exitum perducitur: nam actor provocat adversarium sponsione: si contra edictum Praetoris non exhibuerit aut non restituerit; ille autem adversus sponsionem adversarii restipulatur: deinde actor quidem sponsionis formulam edit adversario; ille huic invicem restipulationis, sed actor sportsioni vel ejus formulae subjicit et aliud judicium de re restituenda vel exhibenda, ut si sponsione vicerit, nisi ei res exhibeatur aut restituatur,—

[ocr errors]

(Desunt contenta totius paginae.)

utatur v. 2-20.- moneamus aut denegantur actionesv. 23.—§ 166.— deinde perficitur omnis res ab eo fructus licitando, id est tantisper in possessione constituitur, si modo adversario suo fructuaria stipulatione caveat, cui ris et potestas haec inest, ut, si contra ipsum esset postea pronunciatum, possessio restituatur: itaque inter adversarios, qui Praetore auctore certant, contentio fructus licitationis est: scilicet quia amborum interest, possessorem esse,- tantisper rei possessionem et rei fructus vendit; et quandoquidem hoc agatur, postea alter alterum sponsione provocat: QUAE ADVERSUS EDICTUM PRAETORIS

INTERDICENTIS NOBIS FACTA ESSENT, INVICEM NI AMBOBUS RES

TITUANTUR: adversus sponsionem vel stipulationem autem, cum

una inter eos (sit) sponsio: NI ME POSSESSIO SIT, stipulatio: Ni -fit.-fundo ab- restitui judex, apud quem de ea re agitur, illud scilicet requirit. (quod) Praetor interdicto complexus est, uter eorum eum fundum easve aedes, per id tempus, quo interdictum redditur, nec vi nec clam nec precario possideret: cum judex id exploraverit, et forte secundum me judicatum sit, adversarium quidem et sponsionis et restipulationis summas, quas cum eo feci condemnat; et convenienter me sponsionis et restipulationis, quae mecum factae sunt, absolvit: et hoc amplius, si aput adversarium meum possessio est, quia is fructus licitatione vicit, nisi restituat mihi possessionem, Cascelliano sive secutorio judicio condemnatur. 167. Ergo is, qui fructus licitatione vicit, si non probat ad se pertinere possessionem, sponsionis et restipulationis et fructus licitationis summam poenae nomine solvere, et praeterea possessionem restituere jubetur; et hoc amplius fructus, quos interea percepit, reddit. Summa enim fructus licitationis non pretium est fructum; sed poenae nomine solvitur, quod quis alicnam possessionem per hoc tempus retinere et facultatem fruendi nancisci conatus est. 168. Ille autem qui fructus licitatione victus est, si non probaverit ad se pertinere possessionem, tantum sponsionis et restipulationis summam poenae nomine debet. 169. Admonendi tamen sumus, liberum esse ei qui fructus licitatione victus erit, omissa fructuaria stipulatione, sicut Cascelliano sive secutorio judicio de possessione reciperanda ibi experitur, ita separatim et de fructus licitatione agere: in quam rem proprium judicium comparatum est, quod appellatur fructuarium, quo nomine actoris satis accipiatur. Dicitur autem et hoc judicium secutorium, quod sequitur sponsionis victoriam: sed non aeque Cascellianum vocatur. 170. Sed quia nonnulli, interdicto reddito, cetera ex interdicto facere nolebant, atque ob id non poterat res expediri, Praetoret comparavit interdicta dumposset insuper v. 3-4.- exprimere licuit quod nisi appareat in possessionem v. 6-7.- et Proconsul et nunc in unico v. 9. et cetera ex interdicto fiunt.

casu

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

--

171.- judicatov. 13.- sine causa litem inficiantur. duplum -praestare oportet m in consuetudine fuerint, rv. 17-21.- paret senatusconsulto aeternam rei memoriam-v. 23-24.- v, 1-8.- sponsori- v. 10-21. r- parte etiam juris tuev. 22-23.-sed adversus reos quidem inficiantes ex quibusdam causis dupli actionem constituit Praetor, velut si

[ocr errors]

« PreviousContinue »