Page images
PDF
EPUB

ea praecepit, imperium habebit. 106. Et siquidem imperio continenti judicio actum fuerit, sive in rem sive in personam, sive ea formula, (quae) in factum concepta est, sive ea, quae in jus habet intentionem, postea nihilominus ipso jure de eadem re agi potest: et ideo necessaria est exceptio rei judicatae vel in judicium deductae. 107. At vero (si) legitimo judicio in personam actum sit ea formula, quae juris civilis habet intentionem postea ipso jure de eadem re agi non potest, et ob id exceptio supervacua est; si vero vel in rem vel in factum actum fuerit, ipso jure nihilominus postea agi potest, et ob id exceptio necessaria est rei judicatae vel in judicium deductae. 108. Alia causa fuit olim legis actionum: nam qua de re actum semel erat, de ea postea ipso jure agi non poterat: nec omnino ita, ut nunc, usus erat illis temporibus exceptionum. 109. Ceterum potest ex lege quidem esse judicium, sed legitimum non esse: et contra ex lege non esse, sed legitimum esse: verbi gratia (si) ex lege Aquilia vel Ovinia vel Furia in provinciis agatur, imperio continebitur judicium: idemque juris est si Romae aput recuperatores agamus, vel aput unum judicem interveniente peregrini persona. Et ex diverso si ex ea causa, ex qua nobis edicto Praetoris datur actio, Romae sub uno judice inter omnes cives Romanos accipiatur judicium, legitimum est.

110. Quo loco admonendi sumus, eas quidem actiones quae ex lege senatusve consultis proficiscuntur, perpetuo solere Praetorem accommodare: eas vero quae ex propria ipsius jurisdictione pendet, plerumque intra annum dare.

111. Aliquando tamen-imitatur jus legitimum: quales sunt eae quas bonorum possessoribus ceterisque, qui heredis loco sunt, accommodat. Furti quoque manifesti actio, quamvis ex ipsius Praetoris jurisdictione proficiscatur, perpetuo datur: et merito, cum pro capitali poena pecuniaria constituta sit.

112. Non omnes actiones, quae in aliquem aut ipso jure competunt, aut a Praetore dantur, etiam in heredem aeque competunt aut dari solent. Est enim certissima juris regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem nec competere velut furti, vi bonorum raptorum, injuriarum, damni injuriae: sed heredibus actoris hujusmodi actiones competunt, nec denegantur, excepta injuriarum actione, et si qua alia similis inveniatur actio. 113. Aliquando tamen ex contractu actio neque heredi neque in he

redem competit: nam adstipulatoris heres non habet actionem, et sponsoris et fide promissoris heres non tenetur.

114. Superest ut dispiciamus, si ante rem judicatam is, cum quo agitur, post acceptum judicium satisfaciat actori, quid officio judicis conveniat: utrum absolvere, an ideo potius damnare, quia judicii accipiendi tempore in ea causa fuit, ut damnari debeat. Nostri praeceptores absolvere eum debere existimant; nec interest cujus generis fuerit judicium: et hoc est, quod vulgo dicitur, Sabino et Cassio placere, omnia judicia esse absolutoria idem sentiunt injudiciis liberum est officium judicis: tantumdem rem actionibus putant—v. 6. ———- ad‍ sol - quibus petentur et ad interdum v. 11-13. - nobis — petimus his actori quamv. 17-18.- paratu - actori — ex

[ocr errors]

-

[merged small][ocr errors]

-

[ocr errors]
[ocr errors]

actum fuit.

115. Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus.

[ocr errors]

116. Comparatae sunt autem exceptiones defendendorum reorum gratia cum quibus agitur. Saepe enim accidit, ut quis jure civili teneatur, sed iniquum sit eum judicio condemnari; velut (si) stipulatus sim a te pecuniam tamquam credendi causa numeraturus, nec numeraverim: nam cam pecuniam a te peti posse certum est, dare enim te oporteret, cum ex stipulatu tenearis; sed quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet per exceptionem doli mali te defendi debere. Item si pactus fuero tecum, ne id, quod mihi debeas, a te petam, nihilominus id ipsum a te petere possum dare mihi oportere, quia obligatio pacto convento non tollitur: sed 'placet debere me petentem per exceptionem pacti conventi repelli. 117. In his quoque actionibus, quae (non) in personam sunt, exceptiones locum habent; velut si metu me coegeris, aut dolo induxeris, ut tibi rem aliquam mancipio dem si eam rem a me petas, datur mihi exceptio, per quam, si metus causa te fecisse vel dolo malo arguero, repelleris. Item si fundum litigiosum sciens a non possidente emeris, eumque a possidente petas, opponitur tibi exceptio per quam omnimodo summoveris. 118. Exceptiones autem alias in edicto Praetor habet propositas, alias causa cognita acommodat: quae omnes vel ex legibus, vel ex his, quae legis vicem optinet, substantiam capiunt, vel ex jurisdictione Praetoris proditae sunt. 119. Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat is, cum quo agitur: nam si verbi gratia reus dolo malo

aliquid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit, quam non numeravit, sic exceptio concipitur: SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO AULI AGERII FACTUM SIT, NEQUE FIAT. Item si dicatur contra pactionem pecunia peti, ita concipitur exceptio: SI INTER

AULUM AGERIUM ET NUMERIUM NEGIDIUM NON CONVENIT, NE EA

PECUNIA PETERETUR. Et denique in ceteris causis similiter concipi solet ideo scilicet, quia omnis exceptio objicitur quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, id est, ne aliter judex eum, cum quo agitur, condemnet, quam si nihil in ea re, qua de agitur, dolo actoris factum sit; item ne aliter judex eum condemnet, quam si nullum pactum conventum de non petenda pecunia factum erit.

120. Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae, aut dilatoriae. 121. Peremptoriae sunt, quae perpetuo valent, nec evitari possunt: velut quod metus causa, aut dolo malo, aut quod contra legem senatusve consultum factum est, aut quod res judicata est, vel in judicium deducta est; item pacti conventi, quo pactum est, ne omnino pecunia peteretur. 122. Dilatoriae sunt exceptiones, quae ad tempus nocent; veluti illius. pacti conventi, quod factum est verbi gratia, ne intra quinquennium peteretur: finito enim eo tempore non habet locum exceptio: cui similis exceptio est litis dividuae et rei residuae: nam si quis partem rei petierit, et intra ejusdem praeturam reliquam partem petat, hac exceptione summovetur, quae appellatur litis dividuae. Item si is, qui cum eodem plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam distulerit, ut ad alios judices agantur, si intra ejusdem praeturam de his, quae ita distulerit, agat, per hanc exceptionem, quae appellatur rei residuae, summovetur. 123. Observandum est autem ei, cui dilatoria objicitur exceptio, ut differat actionem: alioquin, si objecta exceptione egerit, rem perdit; nec enim post illud tempus, quo integra re evitare poterat, adhuc ei potestas agendi superest re in judicium deducta et per exceptionem perempta. 124. Non solum autem ex tempore, sed etiam ex persona dilatoriae exceptiones intelleguntur: quales sunt cognitoriae; velut si is qui per edictum cognitorem dare non potest, per cognitorem agat, vel dandi quidem cognitoris jus habebat, sed cum det, cui non licet cognituram suscipere. Nam si objiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit, ut ei non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si vero cognitori non liceat cognituram suscipere,

[ocr errors]

per alium cognitorem aut per semet ipsum liberam habet agendi potestatem, et tam hoc quam illo modo evitare (potest) exceptionem: quodsi dissimulaverit eam et per cognitorem egerit, rem perdit. 125. Semper peremptoria quidem exceptio nocet; itaque reo, si ca non fuerit usus, in integrum restitutio datur servandae exceptionis gratia: dilatoria vero si non fuerit usus, an in integrum restituatur, quaeritur.

126. Interdum evenit ut exceptio, quae prima facie justa videatur, inique noceat actori: quod cum accidat, alia adjectione opus est adjuvandi actoris gratia; quae adjectio replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur jus exceptionis. Nam si verbi gratia pactus sim tecum, ne pecuniam, quam mihi debes, a te peterem; deinde postea in contrarium pacti simus, id est, ut petere mihi liceat; et, si agam tecum, excipias tu, ut ita demum mihi condemneris, si non convenerit, ne eam pecuniam peterem: nocet mihi exceptio pacti conventi: namque nihilominus hoc verum manet, etiamsi postea in contrarium pacti simus: sed quia iniquum est me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore pacto, hoc modo: SI NON POSTEA CONVENERIT, UT EAM PECUNIAM PETERE LICERET. Item si argentarius pretium rei quae in auctione venierit, persequatur, objicitur ei exceptio, ut ita demum emptor damnetur, si ei res quam emerit, tradita sit; quae quidem est justa exceptio: sed si in auctione praedictum est, ne ante emptori traderetur res, quam si pretium solverit, replicatione tali argentarius adjuvatur: AUT

SI PRAEDICTUM EST, NE ALiter emptori res traderETUR, QUAM SI PRETIUM EMPTOR SOLVERIT. 127. Interdum autem evenit, ut rursus replicatio, quae prima facie justa sit, inique reo noceat: quod cum accidat, adjectione opus est adjuvandi rei gratia, quae duplicatio vocatur. 128. Et si rursus ea prima facie justa videatur, sed propter aliquam causam inique actori noceat, rursus adjectione opus est, qua actor adjuvetur, quae dicitur triplicatio. 129. Quarum omnium adjectionum usum interdum etiam ulterius, quam diximus, varietas negotiorum introduxit.

130. Videamus etiam de praescriptionibus, quae receptae sunt pro actore. 131. Saepe enim ex una eademque obligatione aliquid jam praestari oportet, aliquid in futura praestatione est: velut cum in singulos annos vel menses certam pecuniam stipulati fuerimus: nam finitis quibusdam annis aut mensibus hujus quidem temporis pecuniam praestari oportet; futurorum

autem annorum sane quidem obligatio contracta intellegitur, praestatio vero adhuc nulla est. Si ergo velimus id quidem, quod praestari oportet, petere et in judicium deducere, futuram vero obligationis praestationem in incerto relinquere, necesse est, ut cum hac praescriptione agamus: EA RES AGATUR CUJUS rei dies fuit; alioquin si sine hac praescriptione egerimus ea scilicet formula, qua incertum petimus, cujus intentio his verbis. concepta est: QUIDQUID PARET NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO DARE FACERE oportere, totam obligationem, id est, etiam futuram in hoc judicium deducimus et quantumvis — v. 4-5 — item si verbi gratia ex empto agamus, ut nobis fundus mancipio detur, debemus ita praescribere: EA RES AGATUR DE FUNDO MANCIPANDO: ut postea, si velimus vacuam possessionem nobis tradi, de tradenda ea v. 10 possimus. Sed totius illius juris obligatio illa intenta actione: QUIDQUID OB EAM REM NUMERIUM NEGIDIUM AULO Agerio dare facere oportereT, per intentionem consumitur, ut postea nobis agere volentibus de vacua possessione tradenda nulla supersit actio. 132. Praescriptiones autem appellatas esse ab eo, quod ante formulas praescribuntur, plus quam manifestum est- -133. Sed his quidem temporibus, sicut supra quoque diximus, omnes praescriptiones ab actore proficiscuntur: olim autem quaedam et pro reo opponebantur: qualis erat illa praescriptio: EA RES AGATUR SI MODO PRAEJUDICIUM HEREDITATI NON FIAT. quae nunc in speciem exceptionis deducta est et locum habet, cum petitor hereditatis alio genere judiciis praejudicium hereditati faciat, velut cum res singulas petat: esset enim iniquum, per unius rei petitionem.

[ocr errors]

(Desunt contenta paginae).

134. Intentione formulae determinatur is, cui dare oportet: et sane domino dare oportet, quod servus stipulatur, at in praescriptione de pacto quaeritur, quod secundum naturalem significationem verum esse debet. 135. Quaecunque autem diximus de servis, eadem de ceteris quoque personis, quae nostro juri subjectae sunt, dicta intellegemus. 136. Item admonendi sumus, si cum ipso agamus, qui incertum promiserit, ita nobis formulam esse propositam, ut praescriptio incerta sit formulae loco demonstrationis, hoc modo: JUDEX ESTO, QUOD aulus agerius DE NEMERIO NEGIDIO INCERTUM STIPULATUS EST, CUJUS REI DIES

« PreviousContinue »