Page images
PDF
EPUB

§

est actio de peculio, deque eo quod in rem patris dominive versum erit, ut, quamvis sine voluntate patris dominive negotium gestum erit, tamen sive quid in rem ejus versum fuerit, id totum praestare debeat; sive quid non sit in rem ejus versum, id eatenus praestare debeat, quatenus peculium patitur. In rem autem patris dominive versum intellegitur, quidquid necessario in rem ejus impenderit filius servusve: veluti si mutuatus pecuniam creditoribus ejus solverit, aut aedificia ruentia fulserit, aut familiae frumentum emerit, vel etiam fundum aut quamlibet aliam rem necessariam mercatus erit. Itaque si ex decem ut puta sestertiis, quae servus tuus a Titio mutua accepit, creditori tuo quinque sestertia solverit, reliqua vero quinque quolibet modo consumpserit: pro quinque quidem in solidum damnari debes: pro celeris vero quinque eatenus, quatenus in peculio sit. Ex quo scilicet apparet, si tota decem sestertia in rem tuam versa fuerint, tota decem sestertia Titium consequi posse: licet enim una est actio, qua de peculio, deque eo, quod in rem patris dominive versum sit, agitur, tamen duas habet condemnationes. Itaque judex, aput quem de ea actione agitur, ante dispicere solet, an in rem patris dominive versum sit: nec aliter ad peculii aestimationem transit, quam si aut nihil in rem patris dominive versum esse intellegatur, aut non totum. Cum autem quaeritur, quantum in peculio sit, ante deducitur quod patri dominove, quique in potestate ejus est, a filio servove debetur: et quod superest, hoc solum peculium esse intellegitur. Aliquando tamen id quod ei debet filius servusve, qui in potestate patris dominive est, non deducitur ex peculio: velut (si) iş, cui debet, in hujus ipsius peculio sit. 74. Ceterum dubium non est, quin is quoque, qui jussu patris dominive contraxit, cuique institoria vel exercitoria formula competit, de peculio, aut de in rem verso agere possit: set nemo tam stultus erit, ut qui aliqua illarum actionum sine dubio solidum consequi possit in difficultatem se deducat, probandi in rem patris dominive versum esse, vel habere filium servumve peculium, et tantum habere, ut solidum sibi solvi possit. Is quoque cui tributoria actio competit, de peculio, vel de in rem verso agere potest: set huic sane plerumque expedit, hac potius actione uti, quam tributoria: nam in tributoria ejus solius peculii ratio habetur, quod in his mercibus continetur, quibus negotiatur filius servusve, quodque inde receptum erit; at in actione peculii, totius: et potest quisque tertia

forte aut quarta vel etiam minore parte peculii negotiari, maximam vero partem in praediis vel in aliis rebus habere. Certe si a creditore potest approbari id, quod erogatum fuerit, in rem patris dominive versum esse, ad hanc actionem transire debet: nam, ut supra diximus, eadem formula et de peculio et de in rem verso agitur.

75. Ex maleficiis filiorum familias servorumve, veluti si furtum fecerint, aut injuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis aestimationem sufferre, aut noxae dedere: erat enim iniquum nequitiam eorum ultra ipsorum corpora parentibus dominisve damnosam esse. 76. Constitutae sunt autem noxales actiones aut legibus, aut edicto: legibus, velut furti lege XII tabularum, damni injuriae lege Aquilia; edicto Praetoris, velut injuriarum et vi bonorum raptorum. 77. Omnes autem noxales actiones capita sequuntur; nam si filius tuus servusve noxam commiserit, quamdiu in tua potestate est, tecum est actio; si in alterius potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse; si sui juris coeperit esse, directa actio cum ipso est, et noxae deditio extinguitur. Ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit: nam si pater familias noxam commiserit, et hic se in adrogrationem tibi dederit, aut servus tuus esse coeperit, (quod) quibusdam casibus accidere primo commentario tradidimus, incipit tecum noxalis actio esse, quae ante directa fuit. 78. Sed si filius patri aut servus domino noxam commiserit, nulla actio nascitur: nulla enim omnino inter me et eum, qui in potestate mea est, obligatio nascitur. Ideoque etsi in alienam potestatem pervenerit, aut sui juris esse coeperit, neque cum ipso, neque cum eo, cujus nunc in potestate est, agi potest. Unde quaeritur, si alienus servus filiusve noxam commiserit mihi, et is postea in mea esse coeperit potestate, utrum intercidat actio, an quiescat? Nostri praeceptores intercidere putant, quia in eum casum deducta sit, in quo actio consistere non potuerit: ideoque, licet exierit de mea potestate, agere me non posse. Diversae scholae auctores, quamdiu in mea potestate sit, quiescere actionem putant, cum ipse mecum agere non possim: cum vero exierit de mea potestate, tunc eam resuscitari. 79. Cum autem filius familias ex noxali causa mancipio datur, diversae scholae auctores putant ter eum mancipio dari debere, quia lege XII tabularum cautum sit, (ne aliter filius de potestate patris) exeat, quam si ter fuerit mancipatus. Sabinus et Cassius

ceterique nostrae scholae auctores sufficere unam mancipationem (crediderunt): crediderunt enim tres lege x11 tabularum ad voluntarias mancipationes pertinere.

80. Haec ita de his personis, quae in potestate (sunt), sive ex contractu sive ex maleficio earum controversia esset: quod vero ad eas personas, quae in manu mancipiove sunt, *rescissa capitis deminutione cum ex contractu earum ageretur, nisi ab eo, cujus juri subjectae sunt, in solidum defendantur, bona, quae earum futura forent, si ejus juri subjectae non essent, veneunt. 81. Sed cum in factum formula aut⋆ imperio continenti judicio -v. 1-11.-et judex siv. 14.23.-enim quamquam diximus numquam permissum fuisse, ei mortuos homines dedere, tamen et si quis eum dediderit, qui fato suo vita excesserit, aequae liberatur.

[ocr errors]

82. Nunc admonendi sumus, agere posse quemlibet aut suo nomine, aut alieno: alieno, veluti cognitorio, procuratorio, tutorio, curatorio; cum olim, quamdiu solae legis actiones in usu fuissent, alterius nomine agere non liceret, (nisi) pro populo et `libertatis causa. 83. Cognitor autem certis verbis in litem coram adversario substituitur; nam actor ita cognitorem dat: QUOD EGO A TE verbi gratia FUNDUM PETO, IN EAM REM LUCIUM TITIUM TIBÍ COGNITOREM DO; adversarius autem ita: QUANDO TU A ME

FUNDUM PETIS, IN EAM REM PUBLIUM MEVIUM COGNITOREM DO.

Potest ut actor ita dicat: QUOD EGO TECUM agere volo, IN EAM REM COGNITOREM DO; adversarius ita: QUANDO TU MECUM AGERE VIS IN EAM REM COGNITOREM DO. Nec interest, praesens ad absens cognitor detur; set si absens datus fuerit, cognitor ita erit, si cognoverit et susceperit officium cognitoris. 84. Procurator vero nullis certis verbis in litem constituitur; sed ex solo mandato, et absente et ignorante adversario, constituitur. Quinetiam sunt, qui putant, adeo eum procuratorem videri, cui non sit mandatum, si modo bona fide accedat ad negotium, et caveat ratam rem dominum habiturum, igitur et si non habeat mandatum, agere tamen posse, quia saepe mandatum initio litis in obscuro est, et postea aput judicem ostenditur. 85. Tutores autem et curatores quemadmodum constituantur, primo commen→ tario retulimus. 86. Qui autem alieno nomine agit, intentionem quidem ex persona domini sumit, condemnationem autem in suam persona convertit; nam si verbi gratia Lucius Titius (pro) Publio Maevio agat, ita formula concipitur: SI PARET NUMERIUM

NECIDIUM PUBLIO MAEVIO SESTERTIUM X MILIA DARE OPORTERE, JUDEX NUMERIUM NEGIDIUM LUCIO TITIO SESTERTIUM X MILIA CON

DEMNA; SI NON Paret, absolve. In rem quoque si agat, intendit Publii Maevii rem esse ex jure Quiritium, et condemnationem in suam personam convertit. 87. Ab adversarii quoque parte si interveniat aliquis, cum quo actio constituitur, intenditur dominum dare oportere; condemnatio autem in ejus personam convertitur, qui judicium accepit: sed cum in rem agitur, nihil in intentione facit ejus persona cum quo agitur, sive suo nomine sive alieno aliquis judicio interveniat; tantum enim intenditur rem actoris esse.

88. Videamus nunc, quibus ex causis is, cum quo agitur, vel hic qui agit, satisdare cogitur. 89. Si verbi gratia in rem tecum agam, satis mihi dare debes: aequum enim visum est, te de eo quod interea tibi rem, quae an ad te pertineat dubium est, possidere conceditur, cum satisdatione mihi cavere, ut si victus sis, rem nec ipsam restituas, nec litis aestimationem sufferas, sit mihi potestas aut tecum agendi aut cum sponsoribus tuis. 90. Multoque magis debes satisdare mihi, si alieno nomine judicium accipias. 91. Ceterum cum in rem actio duplex sit, aut enim per formulam petitoriam agitur, aut per sponsionem: siquidem per formulam petitoriam agitur, illa stipulatio locum habet, quae appellatur judicatum solvi; si vero per sponsionem, illa, quae appellatur pro praede litis et vindiciarum. 92. Petitoria autem formula haec est, qua actor intendit rem suam esse. 93. Per sponsionem vero hoc modo agimus; provocamus adversarium tali sponsione; si HOMO QUO DE AGITUR, EX JURE QUIRITIUM MEUS EST, SESTERTIO XXV NUMMOS DARE SPONDES? deinde formulam edimus, qua intendimus sponsionis summam nobis dare oportere: qua formula ita demum vincimus, si probaverimus rem nostram esse. 94. Nec tamen haec summa sponsionis exigitur; non enim poenalis est, sed praejudicialis, et propter hoc solum fit, ut per eam de re judicetur: unde etiam is cum quo- Inde autem appellata est pro praede litis vindiciarum stipulatio, quia in locum praedium successit, qui olim, cum lege agebatur, pro lite et vindiciis, id est, pro re et fructibus a possessore petitori dabantur. 95. Ceterum si aput Centumviros agitur, summam sponsionis non per formulam petimus, sed per legis actionem: sacramento enim reum provocamus, eaque sponsio sestertiorum CXXV nummorum fit legem. 96. Ipse autem, qui in rem

[ocr errors]

agit, si suo nomine agit, satis non dat. 97. Ac nec si per cognitorem quidem agatur, ulla satisdatio vel ab ipso vel a domino. desideratur: cum enim certis et quasi solemnibus verbis in locum domini substituatur cognitor, merito domini loco habetur. 98. Procurator vero si agat, satisdare jubetur, ratam rem dominum habiturum, periculum enim est, ne iterum dominus de eadem re experiatur: quod periculum (non) intervenit, si per cognitorem actum fuit; quia de qua re quisque per cognitorem egerit, de ca non magis amplius actionem habet, quam si ipse egerit. 99. Tutores et curatores eo modo, quo et procuratores, satisdare debere verba edicti faciunt: sed aliquando illis satisdatio remittitur. 100. Haec ita si in rem agatur: si vero in personam, ab actoris quidem parte, quando satisdari debeat quaerentes eadem repetemus, quae diximus in actione qua in rem agitur. 101. Ab ejus vero parte, cum quo agitur, siquidem alieno nomine aliquis interveniat, omnimodo satisdari debet, quia nemo alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur: sed siquidem cum cognitore agatur, dominus satisdare jubetur; si vero cum procuratore, ipse procurator. Idem et de tutore et de curatore juris est. 102. Quodsi proprio nomine aliquis judicium aliquod accipiat in personam, certis ex causis satisdari solet, quas ipse Praetor significat. Quarum satisdationum duplex causa est; nam aut propter genus actionis satisdatur, aut propter personam quia suspecta sit: propter genus actionis, velut judicati depensive, aut cum de moribus mulieris agetur; propter personam, velut si cum eo agitur, qui decoxerit, cujusve bona a creditoribus possessa proscriptave sunt, sive cum eo herede agatur, quem Praetor suspectum aestimaverit.

103. Omnia autem judicia aut legitimo jure consistunt, aut imperio continentur. 104. Legitima sunt judicia, quae in urbe Roma vel intra primum urbis Romae milliarium, inter omnes cives Romanos, sub uno judice accipiuntur: eaque lege Julia judicia, nisi in anno et sex mensibus judicata fuerint, expirant: et hoc est quod vulgo dicitur, e lege Julia litem anno et sex mensibus mori. 105. Imperio vero continentur recuperatoria, et quae sub uno judice accipiuntur, interveniente peregrini persona judicis aut litigatoris. In eadem causa sunt, quaecumque extra primum urbis Romae milliarium tam inter civem Romanum quam inter peregrinos accipiuntur: ideo autem imperio contineri judicia dicuntur, quia tamdiu valent, quamdiu is, qui

« PreviousContinue »