Page images
PDF
EPUB

PERATORES ILLUM LIBERTUM ILLI PATRONO SESTERTIUM X MILLIA

CONDEMNANTO; SI NON PARET, ABSOLVUNTO. Ceterae quoque formulae, quae sub titulo de in jus vocando propositae sunt, in factum conceptae sunt: velut adversus eum, qui in jus vocatus neque venerit, neque vindicem dederit; item contra eum, qui exemerit eum, qui in jus vocatur: et denique innumerabiles ejusmodi aliae formulae in albo proponuntur. 47. Sed ex quibusdam causis Praetor et in jus et in factum conceptas formulas proponit, velut depositi et commodati. Illa enim formula, quae ita concepta est: JUDEX ESTO; QUOD AULUS AGerius aput nuMERIUM NEGIDIUM MENSAM ARGENTEAM DEPOSUIT, QUA DE RE AGITUR, QUidquid ob eAM REM NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO DARE FACERE OPORTET EX FIDE BONA EJUS, ID JUDEX NOMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO CONDEMNATO SI NON PARET,

ABSOLVITO in jus concepta est. At illa formula, quae ita concepta est: JUDEX ESTO; SI PARET, AULUM AGERIUM APUT NumeRIUM NEGIDIUM MENSAM ARGENTEAM DEPOSUISSE, EAMQUE DOLO MALO NUMERII NEGIDII AULÓ AGERIO REDDITAM NON ESSE, QUANTA EA RES ERIT, TANTAM PECUNIAM JUDEX NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO CONDEMNATO; SI NON PARET, ABSOLVITO, in factum concepta est. Similes etiam commodati formulae sunt.

48. Omnium autem formularum, quae condemnationem habent, ad pecuniariam aestimationem condemnatio concepta est: itaque etsi corpus aliquod petamus, velut fundum, mancipium, vestem mutatum, judex non ipsam rem condemnat eum, cum quo actum est, sicut olim fieri solebat, (sed) aestimata re pecuniam eum condemnat. 49. Condemnatio autem vel certae pecuniae in formula ponitur, vel incertae. 50. Certae pecuniae in ea formula, qua certam pecuniam petimus ; nam illic ima parte formulae ita est: JUDEX NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO SESTERTIUM X MILIA CONDEMNA: SI NON PARET, ABSOLVE. 51. Incertae vero condemnatio pecuniae duplicem significationem habet: est enim una cum aliqua praefinitione, quae vulgo dicitur cum taxatione; veluti si incertum aliquid petamus: nam illic ima pars formulae ita concipitur: JUDEX NUMERIUM NEGIDIUM

[ocr errors]

AULO AGERIO DUMTAVAT X MILIA CONDEMNA: SI NON PARET, AB

SOLVE: diversa est, quae infinita est, velut si rem aliquam a possidente nostram esse petamus, id est, si in rem agamus, vel ad exhibendum: nam illic ita est: QUANTI EA RES ERIT, TANTAM

PECUNIAM NUMERIUM NEGIDIUM. AULO Agerio coNDEMNA: SI NON

PART, ABSOLVITO. 52. Q. d. e. r. e. v. e. judex si condemnat, certam pecuniam condemnare debet, etsi certa pecunia in condemnatione posita non sit: debet autem judex attendere, ut cum certae pecuniae condemnatio posita sit, neque majoris, neque minoris summa petita condemnet: alioquin litem suam facit: item si taxatio posita sit, ne pluris condemnet, quam laxatum sit: alias enim similiter litem suam facit: minoris autem damnare ei permissum est-v. 2-formulis intendere debent -condemnatione constringi-v. 5-7 —

tur

sum

-

[ocr errors]

[ocr errors]

53. Si quis intentione plus complexus fuerit quam — rem perdit nec a Praetore in integrum restituitur nisi quibusdam casibus, in quibus actore―v. 11. —⋆plus autem quatuor* modis petitur: re, tempore, loco causa milibus quae debebanex parte res est, totam rem v. 16-17.dari promisv. 19.. DARE SPONDES? DARE SPONDEO v. 21.DARE OPORTERE: plus repetere enimv. 23-24. petere id etiam non adjecto loco. Causa plus petitur, velut si quis in intentione tollat electionem debitoris, quam is habet obligationis jure; velut si quis ita stipulatus sit: SESTERTIUM X MILLIA AUT HOMINEM STICHUm dare spondes? deinde alterutrum ex his petat; nam quamvis petat quod minus est, plus tamen petere videtur, quia potest adversarius interdum facilius id praestare, quod non petitur. Similiter si quis genus stipulatus sit, deinde speciem petat, velut si quis purpuram stipulatus sit generaliter, deinde tyriam specialiter petat. Quinetiam licet vilissimam petat, idem juris est, propter eam rationem quam proxime diximus. Idem juris est, si quis generaliter hominem stipulatus sit, deinde nominatim aliquem petat, velut Stichum, quamvis vilissimum. Itaque sicut ipsa stipulatio concepta est, ita et intentio formulae concipi debet. 54. Illud satis apparet, in incertis formulis plus peti non posse, quia cum certa quantitas non petatur, sed quidquid adversarium dare facere oporteret intendatur, nemo potest plus intendere. Idem juris est et si in rem incertae partis actio data sit; velut si heres, quantam partem petat in eo fundo, quo de agitur, nescius esset: quod genus actionis in paucissimis causis dari solet. 55. Item palam est, si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum periclitari, eumque ex integro agere posse, quia agi velut si is qui hominem Stichum petere deberet, Erotem petierit; aut si quis ex testamento dari sibi oportere intenderit, cui ex stipulatu debebatur; aut si cognitor aut pro

[ocr errors]

curator intenderit sibi dari oportere. 56. Set plus quidem intendere, sicut supra diximus, periculosum est: minus autem intendere licet; sed de reliquo intra ejusdem praeturam agere non permittitur: nam qui ita agit, per exceptionem excluditur, quae exceptio appellatur litis dividuae. 57. At si in condemnatione plus petitum sit, quam oportet, actoris quidem periculum nullum est; set (reus, cum) iniquam formulam acceperit, in integrum restituitur, ut minuatur condemnatio. Si vero minus positum fuerit, quam oportet, hoc solum (actor) consequitur, quod posuit: nam tota quidem res in judicium deducitur, contringitur autem condemnationis fine, quam judex egredi non potest; nec ex ea parte Praetor in integrum restituit: facilius enim reis Praetor succurrit, quam actoribus. Loquimur autem exceptis minoribus xxv annorum; nam hujus aetatis hominibus in omnibus rebus lapsis Praetor succurrit. 58. Si in demonstratione plus aut minus positum sit, nihil in judicium deducitur, et ideo res in integro manet: et hoc est, quod dicitur, falsa demonstratione rem non perimi. 59. Set sunt, qui putant, minus recte comprehendi; nam qui forte Stichum et Erotem emerit, recte videtur ita demonstrare: QUOD EGO DE TE HOMINEM EROTEM EMI; et si velit, de Sticho alia formula -agat: quia verum est, eum, qui duos emerit, singulos quoque emisse: idque ita maxime Labeoni visum est. Sed si is, qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. Idem et in aliis actionibus est, velut commodati, depositi. 60. Sed nos aput quosdam scriptum invenimus, in actione depositi, et denique in ceteris omnibus, quibus damnatus unusquisque ignominia notatur, eum, qui plus, quam oporteret, demonstraverit, litem perdere: velut si quis, una re deposita, duas res deposuisse demonstraverit; aut si quis, cui pugno mala percussa est, in actione injuriarum esse aliam partem corporis percussam sibi demonstraverit. Quod an debeamus. credere verius esse, diligentius requiremus. Certe cum duae sint depositi formulae, alia in jus concepta, alia in factum, sicut supra quoque notavimus; et in ea quidem formula, quae in jus concepta est, initio res, de qua agitur, demonstretur, tum designetur, deinde inferatur juris contentio his verbis: quidquid ob EAM REM ILLUM MIHI DARE FAcere oportet; in ea vero, quae in factum concepta est, sine demonstratione ipsa intentione res de qua agitur, designetur his verbis: SI PARET ILLUM APUT ILLUM DEPOSUISSE; dubitare non debemus, quin, si quis in for

mula, quae in factum composita est, plures res designaverit, quam deposuerit, litem perdat, quia in intentione plus posuit quam oportebat.

(Desunt contenta pag. 210 et 211 Codicis; supplentur autem aliqua ex parte § 37-39. I. de act.)

61. In bonae fidei autem judiciis libera potestas permitti videtur judici ex aequo et bono aestimandi, quantum actori restitui debeat: in quo et illud continetur, ut habita ratione ejus, quod invicem actorem ex eadem causa praestare oportet, in reliquum eam cum quo actum est, condemnare. 62. Sunt autem bonae fidei judicia haec: ex empto vendito, locato conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, fiduciae, pro socio tutelae, *rei uxoriae, commo* dati. 63. In his quidem judici nullo modo est injunctum compensationis rationem habere: neque enim formulae verbis praecipitur; sed quia id bonae fidei judicio conveniens videtur, id officio ejus contineri creditur. 64. Alia causa est illius actionis qua argentarius experitur; nam is cogitur cum compensatione agere, ita ut compensatio verbis formulae comprehendatur: itaque argentarius ab initio compensatione facta minus intendit sibi dare oportere: ecce enim si sestertium x milia debeat Titio, atque ei xx debeat Titius, ita intendit: si paret Titium sibi x milia dare oportere amplius quam ipse Titio debet. 65. Item debet cum deductione agere velut bonorum emptor, ita, ut in hoc solum adversarius condemnetur, quod superest deducto eo, quod invicem sibi defraudatoris nomine debetur. 66. Inter compensationem autem, quae argentario interponitur et deductionem, quae objicitur bonorum emptori, illa differentia est, quod in compensationem hoc solum vocatur, quod ejusdem generis et naturae est: veluti pecunia cum pecunia compensatur, triticum cum tritico, vinum cum vino: adeo, ut quibusdam placet, non omnimodo vinum cum vino, aut triticum cum tritico compensandum, set ita, si ejusdem naturae qualitatisque sit. In deductionem autem vocatur et quod non est ejusdem generis: itaque si pecuniam petat bonorum emptor, et invicem frumentum aut vinum tibi debeat, deducto eo, quanti id erit, in reliquum experitur. 67. Item vocatur in deductionem. et id, quod in diem debetur: compensatur autem hoc solum, quod praesenti die debetur. 68. Praeterea compensationis qui

dem ratio in intentione ponitur: quo fit, ut si facta compensatione plus nummo uno intendat argentarius, causa cadat et ob id rem perdat. Deductio vero ad condemnationem ponitur, quo loco plus petendi periculum non intervenit, utique bonorum emptore agente, qui, licet de certa pecunia agat, incerti tamen condemnationem concipit.

69. Quia tamen superius mentionem habuimus de actione, qua in peculium filiorum familias servorumque agitur, opus est, ut de hac actione et de ceteris, quae eorundem nomine in parentes dominosve dari solent, diligentius admoneamus. 70. Imprimis itaque si jussu patris dominive negotium gestum erit, in solidum Praetor actionem in patrem dominumve comparavit: et recte, quia qui ita negotium gerit, magis patris dominive, quam filii servive fidem sequitur. 71. Eadem ratione comparavit duas alias actiones, exercitoriam et institoriam. Tunc autem exercitoria locum habet, cum pater dominusve filium servumve magistrum navi praeposuerit, et quid cum eo, ejus rei gratia cui praepositus fuit, negotium gestum erit; cum enim ea quoque res ex voluntate patris dominive contrahi videatur, acquissimum Praetori visum est in solidum actionem dari. Quinetiam, licet extraneum quisquam magistrum navi praeposuerit, sive servum sive liberum, tamen ea praetoria actio in eum redditur. Ideo autem exercitoria actio appellatur, quia exercitor vocatur is, ad quem cottidianus navis quaestus pervenit. Institoria vero formula tum locum habet, cum quis tabernae aut cuilibet negotiationi filium servumve, vel etiam quemlibet extraneum sive servum sive liberum, praeposuerit, et quid cum eo, ejus rei gratia cui praepositus est, contractum fuit. Ideo autem institoria appellatur, quia qui tabernae praeponitur, institor appellatur: quae et ipsa formula in solidum est. 72. Praeterea tributoria quoque actio in patrem dominumve *pro filiis filiabusve aut servis ancilla* busve constituta est, cum filius servusve in peculiari merce sciente patre dominove negociatur. Nam si quid cum eo ejus rei causa contractum erit, ita Praetor jus dicit, ut quidquid in his mercibus erit, quodque inde receptum erit, id inter patrem dominumve, si quid ei debebitur, et ceteros creditores pro rata portione distribuatur, et quia ipsi patri dominove distributionem permittit, si quis ex creditoribus queratur, quasi minus ei tributum sit, quam oportuerit, hanc ei actionem accommodat, quae tributoria appellatur. 73. Praeterea introducta

« PreviousContinue »