Page images
PDF
EPUB

versia erat, pars aliqua inde sumebatur et in jus adferebatur, et in eam partem perinde atque in totam rem praesentem fiebat vindicatio: velut ex fundo gleba sumebatur et ex aedibus tegula, et si de hereditate eontroversia erat, aeque

(Deest folium integrum, in quo argumentum de legis actionibus continuatum erat).

[ocr errors]

enimvero- qualem capiendi judicis ad judic-dum-est, dev. 3S 18. Et haec quidem actio proprie condictio vocabatur: nam actor adversario denuntiabat, ut ad judicem capiendum die xxx adesset. Nunc vero non proprie condictionem dicimus actionem in personam, (qua) intendimus dare nobis oportere; nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit. 19. Haec autem legis actio constituta est per legem Siliam et Calpurniam lege quidem Silia certae pecuniae, lege vero Calpurnia de omni certa re. 20. Quare autem haec actio desiderata sit, cum de eo quod nobis dari oportet, potuerimus sacramento aut per judicis postulationem agere, valde quaeritur.

21. Per manus injectionem aeque (de) his rebus agebatur de quibus, ut ita ageretur, lege aliqua cautum est; velut judicati, lege x11 tabularum. Quae actio talis erat: qui agebat, sic dicebat, QUOD TU MIHI JUDICATUS SIVE DAMNATUS ES, SESTERTIUM X. MILLIA, QUAE DOLO MALO NON SOLVISTI, OB EAM REM EGO TIBI SESTERTIUM X MILLIUM JUDICATI MANUS INJICIO; et simul aliquam partem corporis ejus prendebat. Nec licebat judicato manum sibi depellere, et pro se lege agere, set vindicem dabat, qui pro se causam agere solebat. Qui vindicem non dabat, domum ducebatur ab actore, et vinciebatur. 22. Postea quaedam leges ex aliis quibusdam causis pro judicato manus injectionem in quosdam dederunt: sicut lex Publilia in eum pro quo sponsor dependisset, si in sex mensibus proximis, quam pro eo depensum esset, non solvisset sponsori pecuniam: item lex Furia de sponsu, adversus eum qui a sponsore plus quam virilem partem exegisset: et denique complures aliae leges in multis causis talem actionem dederunt. 23. Set aliae leges ex quibusdam causis constituerunt quasdam actiones per manus injectionem (sed) puram, id est, non pro judicato: velut lex (Furia) testamentaria adversus eum, qui legatorum nomine mortisve causa plus м assibus cepisset, cum ea lege non esset exceptus ut ei plus capere

liceret item lex Marcia adversus feneratores, ut si usuras exegissent, de his reddendis per manus injectionem cum eis ageretur. 24. Ex quibus legibus, et si quae aliae similes essent, cum agebatur, manum sibi depellere et pro se lege agere (licebat). Nam et actor in ipsa legis actione non adjiciebat hoc verbum PRO JUDICATO; sed nominata causa ex qua agebat, ita adjiciebat: OB EAM REM EGO TIBI MANUM INJICIO: cum hi, quibus pro judicato actio data erat, nominata causa ex qua agebant, ita inferebant: OB EAM REM EGO TIBI PRO JUDICATO MANUM INJICIO. Nec me praeterit, in forma legis Furiae testamentariae PRO JUDICATO verbum inseri, cum in ipsa lege non sit: quod videtur nulla ratione factum. 25. Sed postea lege excepto judicato, et eo pro quo depensum est, ceteris omnibus, cum quibus per manus injectionem agebatur, permissum est sibi manum depellere et pro se agere: itaque judicatus et is pro quo depensum est, etiam post hanc legem vindicem dare debebant, et nisi darent, domum ducebantur; istaque quamdiu legis actiones in usu erant, semper ita observabantur. Unde nostris temporibus is, cum quo judicati depensive agitur, judicatum solvi satisdare cogitur. 26 Per pignoris capionem lege agebatur de quibusdam rebus, moribus, lege. 27. Introducta est moribus rei militaris: nam propter stipendium licebat militi ab eo, qui aes tribuebat, nisi daret, pignus capere. Dicebatur autem ea pecunia, quae stipendii nomine dabatur, aes militare. Item propter eam pecuniam. licebat pignus capere, ex qua equus emendus erat; quae pecunia dicebatur aes equestre; item propter eam pecuniam ex qua hordeum equis erat comparandum: quae pecunia dicebatur aes hordiarium. 28. Lege autem introducta est pignoris capio, velut lege x11 tabularum adversus eum, qui hostiam emisset, nec pretium redderet, item adversus eum, qui mercedem non redderet pro eo jumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est, in sacrificium impenderet. Item lege

[ocr errors]

oria data est pignoris captio publicanis vectigalium publicorum populi romani adversus eos, qui aliqua lege vectigalia deberent. 29. Ex omnibus autem istis causis certis verbis pignus capiebatur; et ob id plerisque placebat hanc quoque actionem legis actionem esse: quibusdam autem (non) placebat; primum quod pignoris captio extra jus peragebatur, id est non aput Praetorem, plerumque etiam absente adversario, cum alioquin ceteris actionibus non aliter uti possit, quam aput Praetorem,

praesente adversario; praeterea nefasto quoque die, id est, quo non licebat lege agere, pignus capi poterat.

30. Set istae omnes legis actiones paulatim in odium venerunt: namque ex nimia subtilitate veterum, qui haec jura condiderant, eo res perducta est, qui minimum errasset, litem perderet. Itaque per legem Aebutiam et duas Julias sublatae sunt istae legis actiones, effectumque est, ut per concepta verba, id est, per formulas litigaremus. 32. Tantum ex duabus causis permissum est interdum legis actionem facere: lege agere damni infecti, et si centumvirale judicium fuerit provocatum: ideo cum ad centumviros itur, ante lege agitur sacramento aput Praetorem urbanum vel peregrinum-damni vero infecti nemo vult lege agere; set potius stipulatione, quae in edicto proposita est, obligat adversarium per magistratum, quod et commodius. jus et plenius est. 32. Per pignoris

(Desunt unius paginae contenta).

apparet: velut in ea forma quae publicano proponitur, talis fictio est, ut quanta pecunia olim, si pignus captum esset, id pignus is, a quo captum erat, luere deberet, tantam pecuniam condemnetur. 33. Nulla autem formula ad condictionis fictionem exprimitur: sive enim pecuniam sive rem aliquam certam debitam nobis petamus, cum ipsam dari nobis oportere intendimus, nullam adhibemus condictionis fictionem. Itaque simul intellegimus eas formulas, quibus pecuniam aut rem aliquam nobis dari oportere intendimus, sua vi ac potestate valere. Ejusdem naturae sunt actiones commodati, fiduciae, negotiorum gestorum, et aliae innumerabiles.

34. Habemus adhuc alterius generis fictiones in quibusdam formulis: velut cum is, qui ex edicto bonorum possessionem petiit, ficto se herede agit; cum enim praetorio jure et non legitimo succedat in locum defuncti, non habet directas actiones, et neque id quod defuncti fuit, potest intendere suum esse, neque id, quod defuncto debebatur, potest intendere dare sibi oportere. Itaque ficto se herede intendit, veluti hoc modo: JUDEX ESTO; SI AULUS AGERIUS, id est ipse actor, L. SEII HERES ESSET TUM SI IS FUNDUS DE QUO AGITUR EX JURE QUIRITIUM EJUS ESSET,

vel si quid debebatur L. Seio, praeposita simili fictione intentio ita subjicitur: TUM SI PARET NUMERIUM NEGIDIUm aulo agerio

SESTERTIUM X MILLIA DARE OPORTERE. 35. Similiter et bonorum emptor ficto se herede agit. Set interdum et alio modo agere solet; nam ex persona ejus, cujus bona emerit sumpta intentione, convertit condemnationem in suam personam; id est, ut quod illius esset, vel illi dare oporteret, eo nomine adversarius huic condemnetur: quae species actionis appellatur Rutiliana, quia a praetore Publio Rutilio, qui et bonorum venditionem introduxisse dicitur, comparata est. Superior autem species actionis, qua ficto se herede bonorum emptor agit, Serviana vocatur. 36. (Ejusdem generis est, quae Publiciana vocatur). Datur autem haec actio ei, qui ex justa causa traditam sibi rem nondum usucepit, eamque amissa possessione petit: nam quia non potest eam ex jure Quiritium suam esse intendere, fingitur rem usucepisse, et ita quasi ex jure Quiritium dominus factus esset, intendit hoc modo: JUDEX ESTO; SI QUEM HOMINEM AULUS AGERIUS EMIT EI TRADITUS EST, ANNO POSSEDISSET, TUM SI EUM HOMINEM DEe quo agitur, EJUS EX JURE QUIRITIUM ESSE OPOR

TERET, et reliqua. 37. Item civitas romana peregrino fingitur, si eo nomine agat, aut cum eo agatur, quo nomine nostris legibus actio constituta est, si modo justum sit eam actionem etiam ad peregrinum extendit: velut si furti agat peregrinus, aut cum eo agatus, formula ita concipitur: JUDEX ESTO; SI PARET (OPE)

CONSILIOVe dionis seRVII FILIO FURTUM FACTUM ESSE PATERAE AUREAE, QUAM OB REUM EUM, SI CIVIS ROMANUS ESSET, PRO FURE

DAMNUM DECIDERE OPORTERET, et reliqua. Item si peregrinus furti agat, civitas ei romana fingitur. Similiter si ex lege Aquilia peregrinus damni injuriae agat, aut cum eo agatur, ficta civitate romana judicium datur. 38. Praeterea aliquando adversarium fingimus nostrum capite deminutum non esse: nam si ex contractu nobis obligatus obligatave sit, et capite deminutus deminutave fuerit, velut mulier per coemptionem, masculus per adrogationem, desinit jure civili debere nobis, nec directo intendere •jure licet ⋆ dare eum eamve oportere; set ne in potestate ejus sit jus nostrum corrumpere, introducta est contra eum eamve actio utilis, rescissa capitis deminutione, id est, in qua fingitur capite deminutus deminutave non esse.

*

39. Partes autem formularum hae sunt: demonstratio intentio, adjudicatio, condemnatio. 40. Demonstratio est ea pars formulae quae praecipue illic inseritur, ut demonstretur res de qua agitur, velut haec pars formulae: quod aulus agerIUS NUMERIO

NEGIDIO HOMINEM vendidit. Item haec: QUOD AULUS AGerius (APUT) NUMERIUM NEGIDIUM HOMINEM DEPOSUIT. 41. Intentio est ea pars formulae, qua actor desiderium suum concludit, velut haec pars formulae est: SI PARET NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO SESTERTIUM X MILLIA DARE OPORTERE; item haec: QUIDQUID PARET NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO DARE FACERE

(OPORTERE); item haec: SI PARET HOMINEM EX JURE QUIRITIUM AULI AGERII esse. 42. Adjudicatio est ea pars formulae qua permittitur judici rem alicui ex litigatoribus adjudicare: velut si inter coheredes familiae erciscundae agatur, aut inter socios communi dividundo, aut inter vicinos finium regundorum: nam illic ita est: QUANTUM ADJUDICAri oportet, judex titio adjuDICATO. 43. Condemnatio est ea pars formulae qua judici condemnandi absolvendive potestas permittitur, velut haec pars formulae: JUDEX NUMERIUM NEGidium aulo agerio sestertium X . MILLIA CONDEMNA, SI NON PARET, ABSOLVE; item haec: JUDEX NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO DUMTAXAT X MILLIA CONDE

[ocr errors]

MNA, SI NON PARET, ABSOLVITO: item haec JUDEX NUMERIUM NEGIDIUM X MILLIA CONDEMNATO et reliqua, ut non adjiciatur -44. Non tamen istae omnes partes simul inveniuntur, sed quaedam inveniuntur, quaedam non inveniuntur. Certe intentio aliquando sola invenitur, sicut in praejudicialibus formulis: qualis est, qua quaeritur, aliquis libertus sit, vel quanta dos sit, et aliae complures. Demonstratio autem et adjudicatio et condemnatio numquam solae inveniuntur: nihil omnino sine intentione vel condemnatione valet (demonstratio); item condemnatio sine demonstratione vel intentione vel adjudicatione nullas vires habet: ob id numquam solae inveniuntur.

45. Sed eas quidem formulas, in quibus de jure quaeritur, in jus conceptas vocamus: quales sunt, quibus intendimus nostrum esse aliquid ex jure Quiritium, aut nobis dare oportere, aut pro fure damnum (decidere oportere; in) quibus juris civilis intentio est. 46. Ceteras vero in factum conceptas vocamus, id est, in quibus nulla talis intentionis conceptio est; sed initio formulae nominato eo, quod factum est, adjiciuntur ea verba, per quae judici damnandi absolvendive potestas datur: qualis est formula, qua utitur patronus contra libertum, qui eum contra edictum Praetoris in jus vocat; nam in ea ita est: RECUPE

RATORES SUNTO; SI PARET ILLUM PATRONUM AB ILLO LIBERTO CONTRA EDICTUM ILLIUS PRAETORIS IN JUS VOCATUM ESSE, RECU

« PreviousContinue »