Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERJ.

GVILIELMO : SCHMITZIO

COLONIENSI

D

L:M

|

PRAEFATIO.

Novam Horatii librorum recensionem ut instaurarem cum monuisset bibliopola honestissimus, verba quidem ipsa poetae pro fide constituendi non ita magnus, L. B., mihi evenit labor, quippe qui pridem innutritus lectioni eius non modo carminum pleraque sed etiam variantium quae dicuntur lectionum et coniecturarum potissimas memoria tenerem.

Sed enim largior quam vellem praefandi suppetebat materia, quamquam ne nimis expatiarer cum editionis huius instituto finibusque legitime concessis tum negotiorum quae haud sane levia aderant multitudine praepediebamur. Inde re cum cura pensitata eo descendi ut pauca quaeque pridem in margine exemplaris mei notassem hic loci proferrem additis tamen nonnullis quae mihi multa audienti, multa legenti, ut Sallustii verbis utar, cognitu digna esse viderentur. Itaque continuam et ad ardua ubique subsistentem adnotationem nemo expectarit a nobis, sed desultoria ferme opera perfuncturi praeter pauca ab aliis observata potissimum ea quae nova et indicta ore alio reperimus commentando persequemur. Praeterea ubicumque coniecturas et aliena a librorum fide recepimus, sedulo indicabuntur.

Ac primum quidem Horatianos quotquot extant codices saeculum x sive VIIII aetate non superare sat

« PreviousContinue »