Page images
PDF
EPUB

Venter tuus sicut acervus tritici,|
vallatus liliis.
3. Duo ubera tua, sicut duo hin- gis vincta canalibus.
nuli gemelli capreæ.

5. Caput tuum ut Carmelus, et comæ capitis tui, sicut purpura re

6. Quàm puchra es, et quàm decora, charissima, in deliciis! 7. Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.

4. Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in portâ filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Liba- 8. Dixi: Ascendam in palmam, ni quæ respicit contra Damascum. et apprehendam fructus ejus et vertunt xpaux; quod idem est ac xpáci, potio mixta; undè crateris nomen. Igitur, commendato etiam umbilico, nihil prætermittitur, ut sponsa ad unguem, ut aiunt, perfecta appareat. Sicut acervus tritici: propter figuram et ubertatem. Vallutus liliis ejus candorem ex reliquo corpore æstimant: omnia florida. Ilac autem laudantur in feminâ liberiùs à puellis, cum quibus et lavari potuerit; quæque unâ pulchritudinis admiratione teneantur, non ullo alio sensu sic scriptor decoro servit.

3. Duo ubera; suprà Iv, 5.

4. Collum tuum sicut turris eburnea : figurâ, rectitudine, candore. Oculi tui: oculi tui fontibus splendidissimis splendidiores. Ain. Hebr. et oculum et fontem significat: Hesebon civitas regia, Jos., XIII, 17, in cujus portâ duo perlucidi fontes fuisse memorantur. Filiæ multitudinis. Batth-râbbim: nomen urbis ac portæ ad eam urbem. Nasus tuus sicut turris Libani: cùm caput monti comparetur, versu seq. rectè nasus turri eminùs prominenti: nasus autem altos spiritus, et formæ dignitatem exprimit.

5. Caput tuum (Hebr. et septuag. super te) ut Carmelus; ut Carmelus è campis; ita caput tuum ex humeris exsurgit, montis instar editi, floribus ac ramis virentibus coronati. Vittas indicat capitis, ac florum coronas. Comæ sicut purpura: purpuræ comas comparat, non colore, sex texturâ : et vox, argaman, purpura, à texendo deducta. Septuag. Plexus capitis tui purpura. Purpura regis: exquisitissimæ texturæ; nec absurdum comas purpura comparari, propter intextos purpureos flores; purpureas vittas. Purpura... vincta canalibus: Hebr. in purpurariorum canalibus alligata, ut bis tingatur, coma capitis tui ut purpura; rex vinctus in tignis. Septuag. congruunt nisi quòd pro tignis habent: rex vinctus in transcursibus, quòd hebraicæ radici congruit: rex vinctus in crinium plexibus, nodisque; ac vittis hinc inde circa caput currentibus: quòd scilicet suprà Iv, 9, dixerit vulnerasti: sive surripuisti cor meum in uno crine colli tui: in tignis autem juxta Hebr. intelligi potest, quòd ut tigna in laquearibus, sic nodi crinium, vittæque summo capite se protendant; sive alludit ad quemdam nectendæ capillaturæ ritum à tignis appellatum alicujus similitudinis causâ, qualia bene multa sunt in ornamentis muliebribus.

6. Quàm pulchra es. Hic sponsus loquitur, ut vers. 8 satis indicat. Charissima, charitas, amor meus, ut suprà 11, 7; 11, 5. In deliciis: voces mollissimæ, ac tenerrimi affectus; dùm enim canunt comites, sponsus in dilectâ defixus, et hoc intuitu et earum cantibus inardescit, inclamatque istud flagrantissimo amore: Quàm pulchra es!

7. Statura tua assimilata est palmæ : eò quòd sit procera et recta. Ubera tua botris: vineæ quæ palmæ adhæreat, ex vers. seq.

8. Dixi:Ascendam in palmam : irruam in amplexus. Apprehendam fructus ejus : Hebr. ramos, palmites, tenebo implicitam addit: ubera, ora, fontesque omnes dulcedinum. Sic ipse in Proverbiis, v, 18, 19: Latare cum muliere adolescentiæ tuæ... ubera ejus inebrient te... in amore ejus delectare jugiter : quæ præcipiebat ut ab amore adulteræ averteret; undè subdit: Quare seduceris, fili

erunt ubera tua sicut botri vineæ : | potandum, labiisque et dentibus et odor oris tui sicut malorum. illius ad ruminandum.

9. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad

10. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

mi, ab aliend? ut hoc quoque ad bonos mores pertinere suo modo videatur, apud antiquum certè populum, cùm nunc altiora moneat Paulus : nempè ut qui habent uxores, tanquàm non habentes sint...et qui utuntur hoc mundo, tanquàm non utantur, 1 Cor., VII, 29, 31.

9. Guttur tuum; ô sponsa, vox tua, eloquium tuum, dignum dilecto meo : Hebr. vadens amico meo directè, eadem locutio in Proverbiis, XXIII, 31, ubi Vulgata habet; ingreditur blandè, vinum facilè et jucundè potabile amico meo cuilibet: eadem vox, Dodi, suprà v, 1, ubi Vulgata habet: charissimi : ne quis de solo sponso eam intelligat. Labiisque et dentibus: Hebr. loquens labiis dormientis: sermo tuus, ô sponsa, mihi tam suavis est, quàm suave esse solet amico meo optimum vinum, quo epoto dormitantis instar, somnolenta et incondita loquitur: sic se sponsæ intuitu ac blanditiis in eumdem morem ebrium esse significat.

10. Ego dilecto meo: sponsi respondet votis. Ad me conversio ejus : Hebr. appetitus ejus, cupido: sicut in Gen., III, 16 de primâ muliere: ubi Vulgata vertit : sub viri potestate eris: eadem ubique vox, Thesuca: id quod Græci mobov, iμepcy, piórnτa nominant: Homerus et Theocritus passim. Summa: Pendemus alter ab altero, invicem ardescimus casto et conjugali amore vehementissimo; nec requies, nisi fruamur optatis amplexibus. Quo fine quintum diem claudunt: ut suprà II, 6; infrà vIII, 3, novumque exoritur rerum ac sermonum initium.

Jam ut ad altiora et cœlestia, his quasi gressibus, provehamur, sublimis anima non tantùm sponso, sed etiam adolescentulis miraculo est, et quidem laudare cœperant suprà III, 6, procedentem vaporis instar thuris odoratissimi. Nunc undiquè splendescentem altiori carmine concelebrant, ut auroram, ut lunam, ut solem, ut castrorum terribilem hostibus aciem galeis et scutis percutiente sole fulgentibus, VI, 9, vocaturque Sulamitis ex ipsius Salomonis deducto nomine, vr, 12; VII, 1, ac pulchritudo ejus mirificè commendatur, ut quæ sit perfectissima in minutissimis quoque partibus, VII, 1, 2, erectoque in cœlum, instar turris ac montis habitu : 4, 5. Hæc maximè congruunt Ecclesiæ, Christi nomine nuncupatæ ac verè pacificæ, quæ electos omnes unitate suà ac pace complectitur; in eâ igitur sunt chori, ut scriptum est: Sicut lætantium omnium habitatio est in te; Psal. LXXXVI, 7, armorumque terror, verbum Dei scilicet, quo percutiuntur impii. Eamdem ad se adventantem novi populi consalutant. Quàm pulchri sunt gressus tui, VII, 1. Quàm pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Isa., LII, 7; Rom., x, 15, beatamque proclamant, quòd cœlesti unctione perfusa, in Christi nomen transeat, ac numeris omnibus absoluta sit. Undè illa studiosa enumeratio partium quam vidimus, ne omisso quidem umbilico ac ventre, femorumque juncturis : v, 1, 2. Præcisus umbilicus justificationem à peccato significat; sicut scriptum est: Radix tua... de terrâ Chanaan: et... in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aquâ non es lota in salutem, Ezech. XVI, 3, 4. Sensus ergo: ut præcisum umbilicum corpori, ita præcisa peccata, Ecclesiæ decori vertere; multamque gratiam, ut mixture optimæ plenitudinem loco peccati induci: juxta illud: Übi abundavit delictum, superabundavit gratia, Rom., v, 20. Neque obscurum, ventrem acervum tritici appellari, propter Ecclesiæ feracitatem: vallatum autem esse liliis, propter candorem castitatis, eò quòd Ecclesia tam casta quàm fœcunda sit. Hanc qui amat, vestibus quoque ejus et calceis (ibidem) filiæque regis fimbriis, ipsisque adeò ritibus ac cæremoniis delectatur, mira undiquè veritatis luce perfusis, et agnoscit ubique, et per omnia pulchram, in quâ ubique sit Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum est, Ephes., IV, 16; sed maximè in juncturis, ibid., quâ parte membra

11. Veni, dilecte mi, egredia- | mala punica : ibi dabo tibi ubera mur in agrum, commoremur in mea. villis.

13. Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi

12. Manè surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt tibi.

cohærent, atque coaptantur sicut addit Paulus: Per omnem juncturam subministrationis... augmentum corporis facit in ædificationem sul in charitate. Duo horti sponsi, alter florum, alter fructuum, vi, 1, 10, designare videntur in Scripturis quæque oblectent animum, quæque nutriant. Hortum nucum interpretatur Ambrosius eum, in quo fructus est propheticæ lectionis et sacerdotalis gratiæ, quæ amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est, lib. III de Virg. Augustinus autem passim figurâ nucum significat arcanos Scripturæ sensus, qui nonnisi effracto nucleo extundi possint. Christus autem cùm interdùm à sponsâ secedere videatur, tamen ultrò redit, quasi amoris impatientiâ victus, v, 1, eique arctissimis amplexibus adhæret, vers. 8. Quid sit autem Christo, amare, ac frui castis animabus, agnoscet qui intelligit illud: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum, Prov., VIII, 31; et illud: In charitate perpetuâ dilexi te: ideò attraxi te miserans, Jerem., XXXI, 3; et illud: Convertimini... quia ego vir vester, ibid., III, 14; illud deniquè : Et vidi te: et ecce tempus tuum tempus amantium : et expandi amictum meum super te... et facta es mihi, Ezech., XVI, 8. Quod quidem quid est aliud, quàm uxorem duxi te, et potitus sum tui? Addamus illud Pauli : Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo, II Cor., x1, 2. Fruitur etiam Christus piis animabus per verbi dispensatores, cùm eorum obedientià delectati, dicunt: Ita frater: ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino, Philem., 20, et alia sexcenta. Per guttur sponsæ optimo vino comparatum, sermo Ecclesiæ, id est, prædicatio Evangelii, quod ipso novo vino et generoso Christus comparat, Luc., v, 37.

SEXTA DIES.

11. Veni, dilecte mi, egrediamur. Significat receptos domum, sed ubi illuxisset statim egressuros, initio scilicet sexta diei. Egrediamur in agrum. Novum id ac singulare hâc die, quòd non sponsus ut anteà solus domo profectus, posteà experrectam sponsam ad agros invitet, ut suprà II, 10, sed ipsa sponsa sponsum; quasi pertasa urbium turbæque, ac solitudinis amans ubi eum liberiùs amplexetur. Commoremur. Novum vitæ genus instituunt: Non enim, inquit, jam ambulemus per agros, sed commoremur deinceps, ac pernoctemus.

12. Manè surgamus ad vineas. Maturè surgamus, ut ruris amœnitate perfruamur. Ibi dabo tibi ubera mea. Amores meos, ut suprà. Liberior scilicet, ipsàque amœnitate ruris, atque auræ suavitate, hortorumque silentio et arborum umbris incensa in amorem.

Hebr.

13. Mandragora: quæ odoratâ radice celebrantur. In portis nostris ad ostia, pro foribus omne fructuum genus, nec longè exquirendi. Cùm scilicet non in urbe jam, sed in ipsis hortis agrisque versabimur. Nova et vetera. His ingens copia designatur, sicut scriptum est: Comedetis vetustissima veterum, Levit., XXVI, 10, et alibi: Profert de thesauro suo nova et vetera, Matth., XIII, 52. Servavi tibi in tantà copiâ, adhibita quoque diligentia et delectus : gratiora futura sponso. quæ sponsa ipsa selegerit, ac sponso reposuerit.

CAPUT VIII,

Oscula palàm: in domum matris: me docebis: amplexus: ascendit de deserto: super dilectum ; sub arbore malo : signaculum: dilectio: æmulatio: flamma inextincta : soror parvula: vinea: fac audire vocem tuam: fuge.

1. Quis mihi det te fratrem meum | vino condito, et mustum malorum sugentem ubera matris meæ, ut in- granatorum meorum. veniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?

2. Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex

3. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 4. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

1. Fratrem meum: Hebr. ut fratrem. Sugentem ubera : fratrem uterinum, eâdem matre genitum et lactatum, eoque chariorem. Amantes enim nullo non necessitudinis nomine delectari vidimus, vers. 2, optat etiam eum, tam liberè amplexari, ac deosculari posse, quàm fratrem infantulum. Me nemo despiciat: nemo exprobret, aut contemnat, tanquàm nimis amori indulgentem.

2. In domum matris meæ: vide suprà 111, 4. Etsi enim palàm amplexari liceat, tamen ipso arcano delectatur magis. Me docebis: proba mulier, viroque ut decet obediens, ab ipso erudiri cupit. Sic mulieres jubentur domi viros suos interrogare, I Cor., XIV, 35: sic apud Xenophontem Iscomachus uxorem domi seducit et docet, Xenoph. Econ. Et dabo tibi poculum: inter loquendum, suaves liquores propinabo.

3. Lava ejus: hîc diei finis, ut suprà II, 6.

Hic sublimis anima inducitur uno jam amore occupata; quòque magis oculis omnium splendet, eò magis latebras, dulcemque secessum cum sponso quærens, instar Mariæ, quæ audit à Domino: Porrò unum est necessarium, Luc., x, 42. Tales fuere prisci illi anachoretæ, qui Joannis Baptistæ exemplum secuti, longè à convictu etiam piorum, uni Deo vacare totis animi viribus studebant. Hic igitur omnia mutantur in melius: adestque copia non modò florum, sed fructuum, pomaque vetera et nova, dùm fructus fructibus, virtutes virtutibus superveniunt. Hoc statu anima audacior facta, ac velut suî impos, palam etiam amori indulgere cogitur, nec tenere se potest: fitque illud quod ait Paulus: Sive mente excedimus Deo, II Cor., v, 13: Charitas enim Christi urget nos, ibid., 14; et illud: Os nostrum patet ad vos, & Corinthii: cor nostrum dilatatum est, ibid., VI, 11; et illud: Vivo ego, jam non ego, Galat., II, 20. Qualia multa sunt in vitis Patrum. Optat tamen cubiculum, ubi sit in abscondito, Matth., VI, 6; et secùs pedes Domini posita, docentem audiat intùs potiùs quàm foris, Luc., x, 39. Undè meritò sequitur amplexus suavissimus, et altissimæ contemplationis quies, sequente postremo die. Neque hic desunt Ecclesiæ dotes manè surgentis excitantisque pastores, ut explorent commissam sibi vineam, ubi flores, ubi fructus, ubi etiam virtutum radices per mandragoras designatæ, vII, 11, 12, 13; quà diligentiâ optima nutrix ubera sua impleat, ac plena Christo porrigat: nova etiam veteribus cumulet, apostolos et martyres, patriarchis, prophetisque subjungens, novâ semper prole nobilis, Judæis etiam ad extremum Domino reservatis.

SEPTIMA DIES.

4. Adjuro vos. Sponsus ut solet, ad auroram excitatus, sponsæ adhuc quiescenti consulit, ut suprà 11, 7; III, 5, incipitque septima et ultima dies.

5. Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te : ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. 6. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7. Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domûs suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8. Soror nostra parva, etubera non habet. Quid faciemus sorori nostræ in die quandò alloquenda est?

9. Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea:

5. Quæ est ista? Igitur ineunte die sponsa prodit, ać solitâ puellarum admiratione excipitur, ut suprà 111, 6; vi, 9: videtur autem esse sabbatum. Undè, quod hactenùs non vidimus, cum sponsâ sponsus ipse procedit: aliis enim diebus, sponso ad rustica opera summo mane profecto, ipsa thalamo procedebat sola. Tùm hic nihil operis, non horti cultio; non ad pascua deductum pecus. Inter se tractant: cum amicis versantur, simul ut in die festo in publicum prodeunt exoritur pariter altior status. Neque jam commendatur sponsa ex odoratis vestibus; aut ex cultûs splendore, ac formæ gratiâ; sed quòd unà cum sponso ejus manu prehensa procedat, eoque innixa, jam beatissima sit. Sub arbore malo suscitavi te: Hebr. excitavi à somno, sponsum scilicet ipsum; aitque se, cùm primùm illum vidit dormientem sub illâ arbore conspicatam, ibique exarsisse in flammas, neque temperare potuisse, quin ludibunda exagitaret, et è somno excitaret formosissimum juvenem. Addit sub illâ ipsâ arbore natum esse, ut in ejus veluti natali umbrâ libentiùs conquiesceret. Quarum rerum suavissima est amantibus recordatio, ut est illud poetæ, eclog. 8, Sepibus in nostris, etc. Ibi corrupta est... violata est, Hebr. enixa, eâdem voce repetità: ita et Septuag. bis habent divros, neque abludit à vero rusticanam mulierem, qualis hic fingitur, dùm ruri occupata discurrit, sub obviâ arbore peperisse. Martial. VI, epigr. 64; de Curione, quem

dùm prandia portat aranti,

Hirsuta peperit rubicunda sub ilice conjux.

Quidni etiam hæc sponsa finxerit, tali sub arbore, tam pulchrâ, tam frugiferâ; tam florentem, tam virentem te nasci oportebat. Potest et Vulgata retineri, eòdemque recidit, ut ibidem conceptus sit pastor sponsus; sive ibi ortus sit parentum amor, undè ipse conceptus est, pastoribus pro more sub arbore ludentibus. Hæc igitur amori congrua, divinisque mysteriis servitura, ex moribus vitæ pastoralis finxerit, vel, si mavis, ad occultam alluserit historiam.

6. Super cor tuum: sponsa prosequitur; est enim Hebr. pronomen masculinum. Tam cupio pectori tuo et brachio adhærere, quàm sigillum ceræ, ut vel minimum à te divelli, sine gravissimo cruciatu, non possim. Mox amoris, æmulationisque cruciatum exprimit, ut quæ hujus aliquid experta sit, suprà III et v, gravioraque sentiat ex amoris impatientiâ incumbere. Lampades: Hebr. prunc. 7. Aquæ multæ : sic amor exercetur, et tamen vincit.

8. Soror nostra: mea, quam tu quoque meî gratiâ ducis tuam. Ubera non habet: nondùm nubilis est, adhuc impubes: sic ubera tua intumuerunt, Ezech., XVI, 7. Quandò alloquenda est : Hebr. quandò de eû loquendum est, de eâ scilicet nuptui collocandâ ; et ita Ambrosius in Psal. CXVIII, oct. 22. Sponsum omni fiduciâ complexâ, de rebus familiaribus cum eo consilium habet, minoremque sororem commendat.

9. Si murus est... propugnacula argentea: turriculas. Alii, coronidem argen

« PreviousContinue »