Page images
PDF
EPUB

13. Genæ illius sicut areola aro- | bani, electus ut cedri. matum consitæ à pigmentariis. Labia ejus lilia distillantia myrrham primam.

14. Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

16. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis : talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

17. Quò abiit dilectus tuus, ✪ pulcherrima mulierum? quò decli15. Crura illius columnæ mar-navit dilectus tuus? et quæremus moreæ, quæ fundatæ sunt super eum tecum.

bases aureas. Species ejus ut Li

et suavissimi esse solent. Juxta fluenta: Hebr. juxta plenitudines, pulcherrimæ, habitantes in locis uberrimis et irriguis.

13. Areola aromatum consitæ : Hebr. ut areola aromatis, ut flores odoriferi, id est, ut areolæ consitæ floribus et plantis odoriferis. Unguenta è comis in genas defluentia notat: Lilia: sunt lilia quædam purpurea : his labia comparantur, propter mollem flexum, quo se lilii calix aperit, et spiritûs suavitatem; undè myrrham primam, seu præcellentissimam stillare dicuntur.

14. Manus illius tornatiles aureæ: Hebr. circuli aurei, propter teretes digitos omni auro pretiosiores. Plena hyacinthis: gemmis violaceis: tharsisim : manus levissimæ efflorescentibus venulis. Venter ejus, Hebr. interiora, quibus pectus eliam designatur; undè, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Joan., vil, 38. Eburneus: Hebr. candor eboris. Distinctus sapphiris : è summâ aut ex tenui veste, pectoris candor apparet inter lapillos ipsi vesti intextos.

15. Crura: quatenùs infra vestem patebant. Columnæ marmoreæ : propter candorem et firmitatem. Super bases aureas: calceamenta scilicet auro intertexta, Per Libanum et cedros, staturæ proceritas et dignitas designatur.

16. Guttur illius suavissimum: mellità oratione, halitu, vocis suavitate. Totus desiderabilis: Hebr. et Sept. totus desideria, quasi diceret : Quid singula commemorem, aut singula membra describam? totus est desiderabilis, totus est amor. S. Thom.

wwwwwww

CAPUT VI.

Descendit in hortum: dilecti ac dilectæ consensio: sponsa decora: terribilis: ejus forma : reginæ, concubinæ, adolescentulæ : una perfecta: ut aurora: ut luna: ut sol: hortus nucum : nescivi revertere Sulamitis.

1. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2. Ego dilecto meo, et dilectu. meus mihi, qui pascit inter lilia. 3. Pulchra es, amica mea, sua

1. Descendit in hortum suum, quò matutinus ire solebat, vel quò se prædixerat iturum, ut pascatur in hortis: alii: pascut: ut ad hortos greges agat, et ad valles liliis abundantes. Quàm elegans autem, dùm pascuntur greges, ipsum legere flores, ad sponsam deferendos ?

2. Ego dilecto meo: quocumque loco sit, et ego illum, et ille me cogitat.

3. Pulchra es. Jam sponsus adest et loquitur. Suavis et decora: Hebr. pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Jerusalem. Thersa est urbs regia antiqua sub Chananæis, Jos., XII, 24, quæ Jeroboami et insequentium Israelis regum sedes fuit, III Reg., xiv, 17; xv, 33, etc., sub Salomone quoque nobilis. Sensus est: Non ita Thersâ Ephraimitis, Judæis urbibus Jerusalem, ut tu cunctis mulieribus antecellis. Sunt qui memorent sponsarum, more urbium, turritas coronas,

vis, et decora sicut Jerusalem : terribilis ut castrorum acies ordinata.

6. Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

7. Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescen

4. Averte oculos tuos à me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli | tularum non est numerus. tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad.

5. Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

8. Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genitrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt: reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

ad quas hic allusum; nec absurdum puellas urbibus comparari, quæ ipsæ passim in Scripturâ puellis comparentur; undè filiæ Judæ, et apud Græcos, metropoles. Memorat autem urbes celeberrimas, atque amoenissimas. Terribilis ut castrorum acies: ut necesse sit à te perdomari corda omnium. Eadem vis formæ muliebris in malam partem exprimitur his verbis: Multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab eû, Prov., VII, 25, 26.

4. Me avolare fecerunt: Hebr. me mihi surripuerunt, invaluerunt. Fortiores me sunt, ut nec ego ferre possim. Capilli tui: hæc cum duobus sequentibus versibus repetuntur ex IV, 1, 2, 3: iterare enim juvat, quæ maximè affecerunt animum.

7. Sexaginta sunt reginæ : reginæ principum filiæ erant, concubinæ ancillæ, adolescentulæ quæ ministrabant in regià, nondùm thori honore dignæ. Ait ergo Salomon: Cùm tot illæ sint quas ad magnificentiam habeat, unam tamen antecellere omnibus, unam esse quam diligat. Habuit autem posteà longè plures, nempè reginas septingentas, et concubinas trecentas, diciturque multas adamasse; sed primam, filiam Pharaonis, quam initio regni duxit, cuique regiam extruxit, III Reg., XI, 1, 3; ibid., III, I; VII, 8.

8. Una est columba mea: cùm tot ac tantæ sint, una est quam vel aspectu cognoscas, adeò omnes et formâ et decore vincit. Sic apud Theocritum elegantissimo illo de Helenâ, Idil. XVIII, canunt selectæ virgines: Adsimus quater sexaginta coævæ virgines, flos puellarum pulcherrimus; at nullam sine labe compereris, si cum Helenâ comparentur, ut ipsâ comparatione cum formosis etiam fœminis sponsæ pulchritudo magis elucescat. Una est matris suæ, jam inde à parvulâ præ cæteris chara: quod ad commendationem formæ pertinet, matribus filiarum egregia specie imprimis delectari solitis. Viderunt eam filiæ: reginæ et concubinæ. Tam pulchra est, ut à mulieribus, et ab ipsis æmulis laudem extorqueat, quæ tanta laus est, ut in eâ sponsus meritò conquiescat. Neque adhuc sponsam, aut uberiùs laudavit, aut amavit ardentiùs, incensus piis, quibus illa per noctem se excruciaverat, curis; sic iræ in amorem desinunt. Hic quarti diei finis, cujus hæc series: spousa nocte intempestà domo exsilit; adolescentulis manè occurrit, tùm sponsum reperit; miris ejus afficitur laudibus usque ad vers. 9, quem ad sequentem diem aptiùs referemus.

Jam ad veros sensus. Anima iterùm exercetur, sed vehementiùs, ac duriùs, quàm tertiâ die, suprà III; non solùm enim exercetur, sed etiam castigatur tardiùs aperiens; docetque sponsus statim atque pulsat, aperiendum esse, cùm ipse statim transiturus sit, nisi aperias. Undè sic præmonet: Ego quos amo, arguo et castigo..... tum continuò: Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, Apoc., II, 19, 20. It enim, reditque raptim, arrectamque vult animam, neque somnolentam, sed quæ verè dicat cum sponsa: Ego dormio, et cor meum vigilat, v, 2; sin autem velut in lecto languescat, fit illud vers. 6: Quæsivi et non inveni: quem ad locum Am

meam,

brosius in Psal. cxvIII (serm. xxII, n. 32): « Ego te quæsivi, sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri: et tu quidem vis inveniri, sed vis diù quæri, vis diligentiùs indagari : ... non vis ut te dormiens quærat : non vis ut te jacens investiget.» Ergo amantem licet, cunctantem tamen nactus abit, nec vocanti respondet; nempè ut desiderium crescat, ut probetur affectus, ut exerceatur amoris negotium. Bern. Serm. LXXV. Hinc ergo sponsa facta cupidior, mox sese ad requirendum totâ aviditate dedit: idem ibid.; nec tamen statim invenit, ut suprà III: crescenti enim amori gravior exercitatio incumbebat; invenitque custodes, pastores Ecclesia scilicet, qui percutiant, qui vulnerent, qui spolient; sive bonos: et peritos, qui vulnerent iis vulneribus, quæ osculis præferuntur, Prov., XVII, 6 hoc est, qui desidem et cunctantem acriter reprehendant, et quodammodò spolient, v, 7; id est, qui nudam collocent ante oculos suos, ut suas ipsa culpas agnoscat; sive bonos sed imperitos, à quibus gravissima patiatur; sive etiam malos, quibus offendatur magis. Sic et sponsi fugà, et ministrorum ejus opera vehementissimè cruciatur. Unum interim solatium est, inclamare sponsum, et ab. iis qui occurrant, requirere. Ipsâ autem exercitatione surgit illa perfectior, ac sui amoris testificatione alios ad quærendum instigat, vers. 17.

De sponsæ autem cunctationibus atque excusationibus, vers. 3, Augustinus aliique Patres passim pedum lotionem revocant ad minutiora peccata: congruuntque Domini verba, Joan., XIII, 10 : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Observant magnas animas in contemplatione quiescentes, metuere interdùm, ne ad exteriora vel leviter delapsæ, inquinentur; neque tamen cunctandum, præcipiente sponso; neque prætermittendum illud, sarctas animas, infusam sibi reveritas gratiam, mirà diligentià cavere à peccatis. Expoliavi me tunică meù : exui veterem hominem ; quomodò induam illum? quo sensu Paulus, Rom., vi, 3: Qui enim mortui sumus peccato, quomodò adhuc vivemus in illo? Sponsus digitos immittens foramini seræ, vers. 4, Christus est per gratiam aditum quærens, animæque interiora commovens. Sponsus lilia colligens, VI, 1, et ubique liliis delectatus, idem Christus est, electos suos quorum innocentià et castitate delectatur, in unum coagmentans. Quòd autem anima exercitata et castigata perfectior evadat, duo docent. Primum quòd et sponsum cognoscat, et laudet impensiùs, et aliis innotescere faciat, toto cap. v. Alterum quòd ipsi magis cognita sit, hoc est, magis amata, magisque laudata, cap. vi, sicut scriptum est: Novi te ex nomine, invenisti gratiam corùm me, Exod., xxxIII, 12, 17. Jam verba sponsæ sponsum collaudantis intelligamus, v, 10. Candidus, propter divinitatem: Candor est enim lucis æternæ, Sap., VII, 26. Rubicundus, propter incarnationis, passionisque mysteria; quippe qui habeat rubrum vestimentum, Isa., LXIII, 2; vestitusque sit veste aspersa sanguine, Apoc., XIX, 13. Caput ejus aurum optimum, v, 11, ipsa divinitas est. Caput enim Christi Deus, I Cor., XI, 3, thesaurique sapientiæ et scientiæ absconditi: et omni auro pretiosior sapientia, Job, XXVIII, et caput omnium Christi præceptorum, charitas; aurum illud ignitum, quod ab ipso emere animæ tepidæ jubentur, Apoc., III, 18. Capilli, velamen capitis, humanitas tegens divinitatem, nigri quidem, dùm versatur inter homines: oculique mansuetudine columbini. Cæterùm, translato ad Patris gloriam, orbemque judicaturo, capilli candidi, tanquàm lana alba, et oculi, tanquàm flamma ignis, Apoc., 1, 14. Manus tornatiles, Cant., v, 14, sunt opera omnia aptè concinnèque facta. Crura firma, quòd stabili gradu stet, hostesque conculcet: item, v, 15, sive ut ait Ambros.: crura ejus columnæ marmoreœ super bases aureas, quòd solus Christus inambulet animis et gradiatur in mente sanctorum, in quibus, velut aureis basibus, fundamentisque pretiosis, solida a vestigia verbi cœlestis hæserunt. In ore verba vitæ, totusque ipse est amor, v, 16. Hæc Patres, ex quibus intelligi cætera facilè possunt. Sic ergo sponsa sponsum cognoscit. Ad eam notitiam pertinet, quòd scit ubi agat, ubi pascat, VI, 1, non id sibi indicari petit, ut anteà 1, 6. Jam sponsus, cap. IV, collaudatam sponsam, in hoc cap. vi, iterùm laudat, sed impensiùs et

9. Quæ est ista quæ progreditur ut luna, electa ut sol, terribilis ut quasi aurora consurgens, pulchra castrorum acies ordinata?

magnificentiùs cùm formæ venustati, ac dignitati addat hîc robur invictum, posteaquam scilicet exercitata præliis, et affecta vulneribus, vi deniquè spoliata, non minùs agit fortiter institutumque persequitur, cap. v, 7, 8. Itaque non modò pulcherrimis et celeberrimis urbibus eam comparat, præsertim Jerusalem in se ordinatæ, ac certà pace fundatæ, sed etiam exercitui, quòd sit hostibus formidabilis, VI, 3, atque ad laudum cumulum appellatur nunc primùm una et perfecta, vers. 8.

Jam de Ecclesià quæ hic perfectissimè adumbratur pulchrum illud comitum, v, 9: Qualis est dilectus tuus? nemini enim notus sponsus, nisi monstrante Ecclesià. Undè subdunt, vers. 17: Quò abiit dilectus tuus... et quæremus eum tecum; ut cùm doctrina sponsi latere, et velut in longinquum declinasse videtur, cum sponsâ, cum Ecclesià eam quærant, non ipsæ solitariæ, ne per avia exerrent, atque hæreticis prædæ sint. Ecclesia autem facilè dignoscitur insigni pulchritudine: urbs conspicua, et supra montem posita, Matth., v, 14; exercitus ordinatissimus, Cant., VI, 3, ducibus notissimis adversùs hæreticos et impios egregiè instructa. Est autem simul urbs et sponsa, sicut scriptum est de Jerusalem novà: unaque simul et perfectà, Apoc., XXI, 2, 9, 11.

Reginæ, concubinæ, adolescentulæ, Cant., VI, 7, varii sunt ordines animarum incipientium, proficientium, perfectarum: et inter perfectas eminent insigniores quædam, quæ quasi jam in cœlis cum sponso versari videantur, ipsisque præcellentissimis animabus miraculo sint, de quibus hic dicitur: Una est columba mea: quibus etiam competit illud suprà ex Ezech., XVI, 13, memoratum: Et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum : supra omnes reginas eminentissima: quippe quæ cæteris et verbo et exemplo præsis. Hæc autem, vel maximè conveniunt Ecclesiæ catholicæ, quam aliæ sectæ, etiam æmulæ et invidæ, laudare cogantur, vi veritatis victæ.

Quod sponsus dicat: Caput meum plenum est rore, intellige verba gratiæ quibus animæ irrigentur, quâ de re præclarè Ambrosius, lib. de Virg., cap. XII, n. 70: << Caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus exhauritur suis, aut diuturnâ deficit largitate. » Quòd autem Christus ab aspectu sponsæ avolet, vers. 4, Patres interpretantur, ab ipsis qui curiosiùs inspiciant, ipsà suà altitudine effugere: Scrutator enim majestatis opprimetur à gloriâ, Prov., xxv, 27. Cæterùm ubi sponsus dicit: Averte oculos tuos, recordari oportet Jacob De prævalentis, Gen., XXXII, 28; ac Moysi, cui dicitur: Dimitte me, Exod., XXXII, 10; Jeremiæ etiam qui sæpiùs veretur orare pro populo; sanctarumque animarum quæ veluti Deo vim inferant, quibus etiam dicat sponsus: « Averte oculos tnos illos humiles ac supplices et vim inferentes, quia fortiores me sunt. juxta Hebr., quæ vis Deo grata est. » Tertull., Apolog.

QUINTA DIES.

9. Quæ est ista? Sic sponsam domo manè progredientem, ac primùm apparentem adolescentulæ salutare et admirari solent, suprà III, 6; infrà VIII, 5. Quare meritò hic initium quinta diei collocamus, nullâ licèt factâ noctis mentione ad variandam eclogam. Quasi aurora consurgens : consurgens deest Hebr., et hoc tempus designat domo procedentis et quasi exorientis, ut auroræ illucescenti comparetur, quod poetis etiam cæteris usitatum, ut Q. Catulo de Roscio, noto epigrammate, Theocrito de Helenâ, et aliis. Pulchra ut luna: crescit comparatio de aurora ad lunam. Electa ut sol: soli sponsa comparatur, ut sol sponso thalamo egredienti, Psal. XVIII, 6. Quæ igitur manè pulcherrima apparent, aurora, luna sæpè, mox sol oriens luce purissimâ, prodeuntis sponsæ pulchritudinem ac splendorem exprimunt. Terribilis ut castrorum acies: vide suprà vers. 3.

10. Descendi in hortum nucum, | bavit me propter quadrigas Amiut viderem poma convallium, et nadab. inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

11. Nescivi: anima mea contur

12. Revertere, revertere, Sulamitis: revertere, revertere, ut intueamur te.

10. Descendi in hortum. Hic sponsus: Profectus, inquit, eram in hortum, curaturus arbores; consistere non potui, coactus sum ad sponsam quàm citissimè regredi. Hortum nucum. Vidimus alium sponsi hortum, qui erat florum et aromatum; propter quem pascebat oves inter lilia, suprà vi, 1. Hic hortus fructuum est, ubi nuces, poma, vinea, mala punica.

11. Nescivi: nihil videbam amore turbatus. Anima mea conturbavit me : Hebr. Anima mea posuit me quadrigas Aminadab. Curriculo reversus sum, quasi citatissimis quadrigis invectus: quales videntur fuisse Aminadab equis velocibus nobilis, sive ille peritus auriga. Alii vertunt: quadrigas populi mei nobilis; quales scilicet nobilissimi habere solent.

12. Revertere. Aliâ parte discedentem sponsam, nec absente sponso ferentem hominum conspectus, puellæ revocant, ejus aspectu delectatæ. Sulamitis : Pacifica: nomen fœmininum eâdem origine et notione ac Salomon, ad ejus uxorem designandam, quæ jam ut dilectissima nota esset. Aquila vertit pacificam, teste Theodor. hic, qui legit ut nos, Sulamitem; non Sunamitem, ut Græcum hodiernum, nullo sensu.

CAPUT VII.

Sponsa pulchri gressus, juncturæ, umbilicus, ubera, caput: assimilata palmæ : dilecti et dileæ consensio manè surgamus: poma nova et vetera.

1. Quid videbis in Sulamite, nisi į tuorum, sicut monilia quæ fabrichoros castrorum? Quàm pulchri cata sunt manu artificis. sunt gressus tui in calceamentis, 2. Umbilicus tuus crater tornatifilia principis! Juncturæ femorum lis, nunquàm indigens poculis.

1. Quid videbis : Hebr. videbitis, ad puellas. Audito enim sponsæ nomine, exsilit sponsus, et ad eas conversus. Quid in eâ, inquit, videbitis nisi læta omnia ut in choris, composita ut in castris? Quàm pulchri: sponso accinere videtur puellarum chorus. Pulchri gressus tui: id est, gratus accessus, ut pulchri pedes evangelizantium pacem. Atque etiam laudantur pedes calceamentis ornati. Filia principis: Theodor. ducis, ex Symm. Pharaonis. Juncturæ femorum: quà parte genibus committuntur; quæ commissura exquisitissimi est operis. Alii ex Hebr. moduli ambitus femorum, qui sub veste tenui vento agitatâ et corpori applicità, appareant. Sicut monilia: id est affabrè facta, aptè tornata.

2. Umbilicus tuus. Hac minutissimarum etiam corporis partium enumeratione, docet Gregorius commendari misericordiam Dei, quòd egregius artifex in præstantissimo opere nihil negligenter egisse videatur. Greg. procm. in Cant. Si autem tanta fuit cura elaborandi corporis, quantò magis in animâ quam diligit nihil inornati reliquit? Sed hæc ac spiritualem sensum; nunc ad litteram. Umbilicus, trans vestem subtilem, etiam in quibusdam antiquis statuis, studiosè signatus visitur. Porrò Orientales totum corpus, ac præsertim umbilicum, etiam valetudinis causâ, unguentis perfundebant; undè crateri tornato et pleno comparatur. Crater tornatilis: tornatile dicitur in hoc Cantico id quod affabrè elaboratum videtur, ut suprà v, 14, manus illius tornatiles. Nunquàm indigens, semper plenus, poculis, Hebr. potione; mixturâ, unguenti compositione quod Septuag.

« PreviousContinue »