Page images
PDF
EPUB

fragmen mali punici, ita genæ tuæ, | veni de Libano, veni: coronaberis absque eo quod intrinsecùs latet. de capite Amana, de vertice Sanir 4. Sicut turris David collum et Hermon, de cubilibus leonum, tuum, quæ ædificata est cum pro- de montibus pardorum. pugnaculis : mille clypei pendent ex eâ, omnis armatura fortium.

5. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

6. Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

7. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

8. Veni de Libano, sponsa mea,

9. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, ct in uno crine colli tui.

10. Quàm pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11. Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub linguâ tuâ,

4. Sicut turris: collum altum et erectum. Cum propugnaculis : humeris scilicet. Nam sponsa verè formosa, non junceâ, ut ait ille apud Comicum, gracilique staturâ, nec decore modò, sed quadam etiam majestate conspicua. Mille clypei: ex monilium figurâ. Omnis armatura fortium: tanquam ad sponsam amantium munera, ut devictorum ducum arma, appensa sint.

5. Sicut duo hinnuli: an propter teneritudinem? an etiam quòd geminorum animalculorum more, spirare sub veste, ac velut micare viderentur ? an potiùs, quòd à tactu abhorreant, feri, atque uni sponso tractabiles? quo sponsæ formosissimæ severa et inaccessa castitas commendatur. Utcumque est, has amantium blanditias, in pudico conjugalique amore, et à nobis indicari, et levissimo pede transiliri oportebat, ne quid excideret quod litteræ tangeret elegantiam. Qui pascuntur in liliis: propter pectoris candorem.

6. Donec aspiret dies: donec illucescat. Vadam ad montem myrrhæ ad sponsam ipsam, odores suavissimos efflantem, infrà 10, 11, 14, 16. Memor lamentorum quæ sponsum quærendo per noctem sponsa profuderat, spondet non discessurum, usque ad lucem futuram.

8. Veni... coronaberis : undecumquè veneris, sive de Libano, sive de monte Hermon, locis omni ubertate et amoenitate conspicuis, sive de locis horrentibus, ferarumque latibulis; quamcumque ludendo et venando, sive etiam peregrinando, Israelitici agri partem peragraveris, grata et jucunda venies, tibique flores decerpemus, et coronas nectemus. Alii: omitte montes quos incolebas aut peragrabas, atque hic consiste mecum. Coronaberis: alii ex Hebr. respice, hoc est, tantùm respice: læta erunt omnia, undecumquè aspexeris.

9. Vulnerasti cor meum: Septuag. elegantissimè: Cor abstulisti nobis : ixxaşSuoas nuas, ut habent nonnulli codices apud Flam. Ambrosius in Psal. CXVIII, serm. 16, n. 19, cor meum cepisti; et alibi; corde nos cepisti, quo exponit illud : defecit anima mea : defecerunt oculi mei: quod est, in id unumquodcumque migrare quod diligit. Simili phrasi, Prov., VII, 10, iidem Septuag. de muliere blandiente, quæ facit juvenum avolare corda. Uno oculo: uno aspectu tanta vis inest. Uno crine colli tui: vel uno in collum delapso; adeò te omnia decent : Hebr. uno torque ; uno ornamento imposito. Non multis ornamentis eges: placet ipsa simplicitas.

10. Mamma: ubera: Hebr. amores, eadem vox utrobique et eadem quæ suprà 1, 1. Pulchriora: Hebr. meliores, amores scilicet, et odor unguentorum. Idem de sponso suprà, 1, 2.

11. Favus distillans. Sic Menelai apud Homerum melle dulcior fluebat oratio.

et odor vestimentorum tuorum | cinnamomum cum universis lignis sicut odor thuris. Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.

12. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13. Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo : 14. Nardus et crocus, fistula et

15. Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.

16. Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

12. Hortus conclusus: post formæ pulchritudinem, suavitatemque sermonis, nunc integritatem, castitatemque commendat. Fons signatus: sic illud: Bibe aquam de cisternâ tuâ... et : Habeto eas solus, Prov., v, 15, 17.

13. Emissiones: propagines: ex te omnia grata et pulchra proveniunt. Ex te clara soboles orbem illustratura: quale illud : Pro fratribus tuis, nati sunt tibi filíï, Psal. XLIV, 17. Cypri seu cyperi cum nardo : omnigena odoramenta, ut suprà 1, 13, de quibus, si tantum est operæ pretium, vide Theodoretum hic lib. III in Cant.

14. Lignis Libani : Hebr. arboribus thuriferis.

15. Fons hortorum: unde scilicet hortus irriguus. Ejusmodi ergo horto uberrimo, atque odoratissimo sponsam comparat.

16. Perfla hortum meum: sponsam scilicet. Et fluant aromata: odor diffundatur flatu.

CAPUT V.

Hortus fructuum: spons. convivium: somuus corde vigili: vox dilecti pulsantis: sponsæ cune tatio: sponsi fuga: iterùm circuitio ad quærendum: custodes: sponsa cæsa, nudata: dilecti pulchritudo: candidus: rubicundus: quæremus tecum.

1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum

meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle

1. Veniat. Si hortus sum tuus, ut memoras, veniat dilectus meus, neque abscedat unquàm. Resumit sponsus: Equidem veni: primâ personâ præteriti temporis: Hebr. venio. Messui myrrham meam demeto montem illum myrrhæ de quo suprà IV, 6. Comedi favum: comedo: tanquam diceret: Venio equidem, sed post cœnam amicis jam paratam. Sunt tamen qui de vero horto simpliciùs intelligunt, in quo amicis paret. Vide autem quàm inemptas et simplices dapes. Inebriamini, charissimi: notum in Scripturâ, inebriari quid sit, hoc est, læta inter pocula, dulcesque sermones, hilare nec immodestum agitare convivium. Hic certè ad cœnam et vesperam tertii diei finis; ac sponsa discedit, seque somno tradit, ut habet vers. seq. Neque liberiori, et ad multam noctem protractæ inter juvenes cœnæ, sobria et pudica mulier interesse narratur.

Jam ut ad veros sensus animum erigamus, Christus sponsam purgatam cupiditatibus et tentamentis exercitam, totam pulchram et sine maculâ esse proclamat, IV, 7, quippe quam gloriosam sibi sponsam exhibeat, non habentem maculam aut rugam... sed ut sit sancta et immaculata, Ephes., v, 27. Unde apud Ezechielem, XVI, 13, 14: Decora facta es vehementer nimis... perfecta eras in decore meo'

meo, bibi vinum meum cum lacte | meo: comedite, amici, et bibite, et

quem posueram super te, dicit Dominus Deus: itaque ejus formâ rapitur, eique suavissimè invitanti se tradit, amatque et laudat impensè, quam infudit ipse pulchritudinem, delectaturque opere suo. Testatur autem non modò voluptate perfusam, sed miris etiam excruciatam curis, quòd eam non de locis modò uberibus, amœnisque, sed etiam asperis evocat, ferarumque cubilibus, IV, 8. Refertur quoque ad persecutiones. Philo Carpathius et alii, leones intelligunt reges persecutores; pardos, hæreticos variis maculis errorum ac vitiorum inspersos. Hi ergo pias animas vexant : quæ vexatio, emolumento est; attestante Isaiâ, XXVIII, 19. Sola vexatio intellectum dabit. Hùc etiam pertinet illud: Surge, aquilo, IV, 16. Quo significat irruentes, ventorum instar, curarum et tentationum turbines, effecturos ut latiùs virtutum odor diffundatur. Idem evenit Ecclesiæ flantibus ventis, sævientibus scilicet persecutoribus, cùm victoriis martyrum claresceret, fieretque id quod ait Paulus, Philip., 1, 12: Quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio. Sic martyriorum famà, velut à quatuor ventis, electi vocabantur, implebaturque illud: Surge, aquilo, et veni, auster, et per fla hortum, et fluant aromata ejus: quod ex omnibus mundi partibus odor sanctæ religionis adolesceret, ut ait S. Ambrosius, lib. I De Virginit. De unguentis autem hic et alibi sæpè memoratis, S. Bernardus, serm. 10, 12, ut sponso, ita et sponse unguenta sua assignat. Unguentum scilicet pedum, quod est pœnitentiæ, Luc., VII, 38, unguentum effusum in caput, quod est pietatis in Deum, ex recordatione beneficiorum ejus, Matth., XXVI, 7; deniquè unguentum Christi sepulti, quo totum illius corpus perungitur, Joan., XIX, 39, 43, quod est fraternæ charitatis, eoque omnia Christi membra condiuntur. Partes autem corporis studiosissimè descriptæ, Iv et V, sic ad animam referri possunt, ut oculus quidem sit prudentia, rectaque et simplex animi intentio: undè, Si oculus tuus fuerit simplex, etc., Matth., VI, 22, et proptereà columbinus dicitur. Labia, verbi prædicatio, quâ nihil est pulchrius aut dulcius; undè illud: Sicut vittæ coccinea, labia tua: eloquium tuum dulce, IV, 3, ac posteà 11: Favus distillans labia tua, sponsa. Favus, Ecclesiæ prædicantis oratio ex propheticorum apostolicorumque librorum, velut florum, libatione, seu potiùs depastione collecta: ubera, ipsissima charitas lac parvulis ministrans, Iv, 5, dentes, Ecclesiæ filii firmiores quibus non jam lacte opus sit, sed solido cibo, vers. 2, quo respectu ascendunt de lavacro, velut oves per baptismum lotæ, nec steriles, quippe bonorum operum feraces, ac geminæ charitatis fructibus comitatæ. Per dentes, alii prædicatores intelligunt, qui in personâ Petri jubentur comedere immunda, et incorporare Ecclesiæ, Act., x, cujus rei gratiâ matribus ovibus meritò comparentur. Capilli, vers. 1, multitudo fidelium eam ob rem gregi amplissimo, ac pinguissimo comparata, Greg. Apon.Thom. Genæ rubore suffusæ ad verecundiam referuntur : cervix jugo Domini destinata ad obedientiam: corporis habitus sublimis et erectus, designat animum sapientem quæ sursum sunt: undè illud: Sicut turris David collum tuum, IV, 4, quòd turris in editis montibus posita, non solùm inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet, Ambr. in Psal. CXVIII, serm. 4, n. 5. Turris autem hæc munitissima: primùm, quòd sit David bellicosissimi regis; tum quòd ædificata cum propugnaculis ; denique quòd ad eam appensa arma fortium quos Ecclesia dejecit. Idem ibid. Jam tacenda sponsæ, iv, 1, 3, eæ virtutes sunt, quas humilitate contegat et verecundia, ut verum sit illud, Psal. XLIV, 14: Omnis gloria ejus filiæ regis ab intùs. Placent ergo sponso, quæ ipsa sponsa profert exempla virtutum; multò verò magis, quæ hominum subtrahit aspectibus. Hinc illa occulta toties commendata, iv, 1, 3; VI, 6; amatque ipse sponsus, et ad cellam vinariam intimaque conclavia sponsam deducere, II, 4, et ab ipsâ deduci ad secretiora cubicula, III, 4; vIII, 2, verumque illud: Intra in cubiculum... ora in abscondito, Matth., TOM. I. 38

inebriamini, charissimi.

2. Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium :

3. Expoliavi me tunica med, quomodò induar illà? Lavi pedes meos, quomodò inquinabo illos? 4. Dilectus meus misit manum suam per foramen: et venter meus intremuit ad tactum ejus.

5. Surrexi, ut aperirem dilecto

VI, 6, occultaque omnia sponso intùs spectanti gratiora. Quare imprimis solitudo delectat, VII, 11, 12, petræque foramina, II, 14, et cubilia ferarum, iv, 8, quò etiam spectat illud: Hortus conclusus, fons signatus, ibid., 12. En occlusa omnia nt uni sponso pateant; non multiloquium, non conventus; sed secessus, umbræ, alta ubique silentia.

Ecclesia verè est hortus ille conclusus, ac fons signatus, quò nullus error; sublimis quoque anima, quam nulla prava penetret cupiditas; ac vera illa derosalem civitas sancta, quâ nullus incedat incircumcisus et immundus, Isa., LII, 1, tùm hujus horti mira fœcunditas, fructusque toto orbe diffusi, vers. 13, quæ fœcunditas Ecclesiæ maximè tribuitur; propter sublimes animas Deum gemilibus exorantes, atque impetrato spiritu Ecclesiam fœcundantes, ut August. passim. Aquæ, doctrina salutaris; vers. 15, nunc puteo abscondita, propter profunditatem nunc cum impetu fluens à Libano, propter cœlestem verbi efficaciam, S. Thom. bona sunt opera attestante Joanne, Apoc., XIX, 7, 8: Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se: et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido: byssinum enim justificationes sunt sanctorum : unde Isaias de imperfectis operibus : Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis, Isa., LIX, 6.

Vestimenta sponsæ,

:

De convivio autem dominico, quo suos convivas pascit; V, 1, deque ejus rationabili et sine dolo lacte, quod innocentes animæ concupiscant; I Petr., 11, 2, deque optimo vino et ebrietate spirituali, ac mentis excessu, per se omnes intelligunt. Neque omittendum bonum convivam Christum, non tantùm pascere, sed etiam pasci. Habet enim cibum suum de quo dicit: Meus cibus est, ut facium voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus, quod est salus hominum, Joan., IV, 34. Nostrà ergo salute pascitur; nos in se trajicit et in corpus suum coagmentat: hoc est, mel ejus, inquit Ambrosius, lib. III De Virg., quod diversarum virtutum concretum floribus, illarum apum quæ sapientiam prædicant, consono opere congregatum, sancta Ecclesia in favis condit, ut cibus Christi sit. Item mel, Christi doctrina salutaris, ros cœli purissimus, mera suavitas.

QUARTA DIES.

et quiescens 2. Ego dormio. Quartæ diei initio sponsa recepta in thalamum, sopitis sensibus, tamen animo est ad sponsum arrecto, undè ad primum ejus pulsum evigilat: sponsus ex hortis, cœnâ cum amicis factâ, nocte intempestå adest tardior; undè ipsa tanquam subindignans aperire cunctatur. Ipse quoque iratus aufugit: nec desint iræ, quas amor ut excitare, ita sedare possit unus, suaviùs post iras redintegratà gratiâ. Hæc summa hujus diei; jam ad singula. Aperi. mihi, soror mea: sic sponsa, VIII, 1. Quis mihi det te fratrem meum: amor verus omnibus necessitudinum vinculis delectatur. Quia caput meum plenum est rore: ne tantùm amore, sed etiam misericordiâ compellatur ad aperiendum; tum ut statim rure profectus, non quòquam diversatus videatur.

3. Expoliavi me tunica... Lavi pedes meos: delicatæ sponsæ colorata excusatio; sed sanctis animabus magno documento futura.

4. Manum... per foramen : Septuag. de prospectu, de fenestrâ, quasi irrupturus. Meliùs, per foramen seræ, quasi aperturus digito. Ut claves, ita seræ multùm à

meo: manus meæ stillaverunt | inveneritis dilectum meum, ut nunmyrrham, et digiti mei pleni myr- tietis ei quia amore langueo. rha probatissimâ.

6. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.

7. Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

9. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, & pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?

10. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. 11. Caput ejus aurum optimum : comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.

12. Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxtà fluenta

8. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si plenissima.

:

nostris distabant, ingensque erat apertura, clavesque humeris gestabantur, Isa., XXII, 22. Venter meus intremuit ad tactum ejus : pulsantis fores, aditumque tentantis interiora mea commota sunt super eo: Hebr. et Septuag. ad ejus præsentiam. 5, 6. Manus meæ stillaverunt myrrham: delicatissimis unguentis perfusæ cubabant, cubili etiam his asperso: aspersi enim cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo, Prov., VII, 17. Digiti mei..... myrrhâ probatissimâ... Pessulum ostii: Septuag. Digiti mei myrrham plenam super manus pessuli, scilicet effuderunt : Hebr. myrrha transeunte super manubria pessuli. Aperui dilecto meo: hoc est, pessulus ipse unctus est myrrhâ, quâ perfusæ erant manus, nec enim extersi digitos, tanta erat festinatio. Anima mea liquefacta est : egressa est: Hebr. et Septuag. Rapit me totam, et in suî amorem ac desiderium transfert. Ambr. Dum locutus est: ostendit se non sponsi neglectu, sed desidiâ quâdam et indignatione cunctatam, sive quodam ejus probandi studio.

7. Invenerunt me custodes. Iterùm per plateas discurrit quærens, ut suprà, III, 2, sed pejus habita est à custodibus per noctis tenebras, ac licentiam militarem, demonstratque se nullum periculum fugisse, ut dilectum inveniret. Pallium; Septuag. theristrum: Philoni Carpathio, capitis velamentum : Ambr. De Isaac., VI, n. 55, pallium quo caput obnuberet.

8. Adjuro vos. Casa, spoliata, non tamen plagas, sed amoris vim sentit; idque unum solatio est, si dilectus sciat amari se, quem nuntium ad eum perferendum quibusvis obviis mandat. Si inveneritis, nuntiate: alii cum Septuag. ex Hebr. sic vertunt: Si inveneritis dilectum, quid annuntiabitis ei? (nempè id) quòd amore langueo; quòd ego illa sum amore vulnerata : flagrantissimè et elegantissimè. 9. Dilectus... ex dilecto: Hebr. præ dilecto, dilectissimus.

10. Dilectus meus. Sponsa vehementissimis motibus abripi solita, hic primùm et semel sponsum studiosè describere aggreditur, puellarum interrogatione provocata. Electus ex millibus : Hebr. ex myriadibus, insignis illæ formæ præstantiâ, qui etiam inter millia facilè dignosci possit.

11. Caput ejus aurum : quodcumque pulchrum et pretiosum est, aurum dicitur. Coma: elate palmarum: Hebr. cincinni ejus crispi; aliter: acervi: thalthalim: Græc. ára, arborum genus, sive abies, seu palma; aut potiùs recens palmarum germen: undè hæc vox, elatæ, quæ græca est in Vulg. invecta: additum, palmarum, ad designandam arborem. Beda hic ex Plin. lib. XII, cap. 28. Comæ autem comparantur arborum ramis, eâ translatione, quâ frondescentes rami arborum comæ dicuntur. 12. Oculi ejus sicut columbæ : sicut oculi columbarum æquæ lacte sunt lota: tam candidæ, tam nitentes, ut lacte lotæ videantur : qualium oculi pulcherrimi

« PreviousContinue »