Page images
PDF
EPUB

9. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut] 10. Murenulas aureas faciemus collum tuum sicut mo- tibi, vermiculatas argento. 11. Dùm esset rex in accubitu

turturis nilia.

jam in præfatione memoravimus, Thessalico equo formosissimo, et jam currui apto Helena Menelao conjuncta comparatur. Idyl. 18. Atque ut ad sacros libros revertamur, Apoc., XIX, 11, equus albus super quem in Apocalypsi sedet Verbum Dei, significat beatas animas, quæ dorsum suum curvaverunt, ut suscipiant talem sessorem super se: ut quocumquè ipse voluerit, flectat eas, et ad omnia ducantur et reducantur voluntate sessoris. Origenes hîc, Hom. II, Pharaonis: Ægypti meminit, unde optimi equi adducerentur; alludit et ad sponsam ex beatissimâ et opulentissimà regione deductam. Ex hoc versu incipiunt ayacaíz, alterni seu reciproci sermones, ferè ex comparationibus: quæ nota in eclogis, semperque alia ex aliis clariora.

9. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: ita Septuag. læves, decoræ, atque ex ipso candore subrubræ visæ: faciem ejus laudat, et genarum rubore succenditur. « Pulchritudo quippe mulierum in genis dicitur esse quàm maxima, » Origenes, hom. 1. Collum tuum ut monilia: ex Septuag. collum tuum etiam nudum, ac sine ullo decore per se pulchrum, sibique est ornamentum: ibid. elegantissimum : tamen Hebr. aliter: Pulchræ sunt genæ tuæ in gemmis (pendentibus circùm et è capillaturâ defluentibus): collum tuum in monilibus. Sponsam laudat, quòd nativæ speciei congrua ornamenta aptare noverit. Spirituali ac vero sensu: Liga (legem Dei) in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo, Prov., VI, 21; ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo, ibid., 1, 9.

10. Murenulas aureas: ornamenti genus: eadem vox quæ suprà per turturem vertitur. Murenulas aureas: vermiculatas argento : quas antiqui interpretes aurum tortile, argenteis clavis seu virgulis interstinctum vertunt. Gregorio, inauris : ad similitudinem pisciculi qui captus se in circulum vertat. Hieronymo autem hujus interpretationis auctori, murenula quid esset, ipse meliùs exponet; aurum scilicet colli, quod quidem murenulam vulgus vocat, quo scilicet metallo in virgulas lentescente, quædam ordinis flexuosi catena contexitur, Ep. xv ad Marc. Recentiores addunt, collucentes gemmas. Utcumque est, sponsus significat, quandoquidem dilectæ hujusmodi ornamenta cordi sint, sibi quoque ac sodalibus voluptati futurum, ut ei compingant talia: faciemus, inquit, tibi. Spirituali sensu : Ego et qui verbum meum ministrant, variis te dotibus ornabimus, mixto charitatis auro cum argenti, sacrique eloquii, virtutumque omnium gemmis. Quale ornamentum sanctis animabus apparabat Paulus colligens fructus spiritûs, qualés sunt : charitas, gaudium, pax, etc. Gal., v, 22, 23. Quanto autem studio animas, sponsas sibi destinatas Deus exornet, his verbis docet apud Ezechielem, xvi, 11 et seqq.: Ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum; et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Sponsus amantissimus in sponsâ nihil inornatum relinquit: et dona donis cumulant: habenti ab enim dabitur et abundit. Luc., XIX, 26.

11. Dùm esset rex... nardus mea: tam exquisita, tam odorata erat. Sponsa enim jactat suam in conquirendis odoramentis quibus rex delectetur industriam, et illa quidem sponsi laudaverat fragrantiam, quâ pertracta ad ipsum curreret, vers. 2, 3; nunc autem sponsum eâdem arte conciliat. Christus quoque et nos trahit nominis sui famâ, ac dulcedine, et à nobis trahitur odore virtutum. Neque enim tantùm Christo, sed etiam piis animabus sua odoramenta sunt, quæ sunt orationes sanctorum, Apoc., v, 8; VIII, 4, castusque verbi amor sponsum ad animam invitans, ut in eam cum Patre veniat et maneat, Joan., XIV, 23. Antiqui etiam sancti suavissimis votis Christum venturum advocantes, assiduèque clamantes: Rorate, cæli, desuper; eum in Patris sinu recubantem, ideoque hic regem appellatum,

suo, nardus mea dedit odorem mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.

suum.

12. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

13. Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.

14. Ecce tu pulchra es, amica

15. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:

16. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

ad se exciverunt, Isa., XLV, 8, quo impletum est illud: Et deliciæ meæ esse cum filiis hominum, Prov., VIII, 31.

12. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi. Per myrrham mortuis corporibus impendi solitam Patres intelligunt Christi mortem ac sepulturam, iisque inhærentem pœnitentiam christianam; quam myrrham offeramus cum Magis illis, primis è gentili populo Christi cultoribus. Inter ubera mea: puellæ delicatæ odoratos fasciculos apponunt pectori: mihi unus ille fasciculus sponsus est; semper ante oculos, ipsique pectori infixus, hoc est, principali cordis, in quo Ecclesia Christum, vel anima verbum Dei desiderii sui vinculis alligatum tenet et adstrictum. Origen., Hom. 11. Ubera. «Decebat in carmine nuptiali mammas potiùs appellari quàm pectus. » Idem, ibid., n. 5, p. 18.

13. Botrus cypri: Hebr. Copher: non Cypro insula, sed arboris cujusdam odoriferæ fructus. Cyprus odoramenti genus Plinio memoratum lib. XII, cap. XXIV, Theodoreto notum, infrà IV, 13, ubi iterùm hujus mentio. In vineis Engaddi. Hier. de Loc. Hebr., Engaddi in campis Jerichuntinis, usque hodie vicus prægrandis Judæorum juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit, quas vineas Engaddi Salomon nuncupat. Balsamum autem et gustu et odoratu suavissimum, ut sponsa in dilecto delicias omnes reposuisse videatur. Botrus autem cypri, non idem est fructus cum illo qui nascitur in Engaddi vineis: sic ergo supplendum ex hebraicæ phraseos ingenio: Botrus cyprii; Botrus in Engaddi vineis, etc.

14. Oculi tui columbarum: columbæ oculi, amoris, suavitatis ac modestiæ pleni. Laudata Christo columbæ simplicitas procul omni fictione et simulatione; laudatus oculus simplex qui recta videat; non ille eruendus, qui videat ad concupiscendum, et nos scandalizet, Matth., X, 16; VI, 22; v, 28, 29.

15. Ecce tu pulcher es... et decorus. Aliud enim est pulchrum, aliud ipsum decens, cujus maxima vis est. Amor est pulchri desiderium, et in ipso quies; unde sponsa tota est in sponsi pulchritudine commendanda. Hanc pulchritudinem Augustinus paucis comprehendit, in Psal. XLIV, n. 3: « Nobis credentibus ubique sponsus pulcher occurrat..... pulcher in cœlo, pulcher in terrâ, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro. »

16. Lectulus noster floridus: en delicia; jam magnificentia : tigna cedrina: laquearia cypressina: Hebr. abiegna, quibus magnifica domus et ampla describitur, qualem decebat esse Salomonis. Neque hæc dedecebant pastorem eum, qui, Abrahæ patriarcharumque more, dives pecorum et auri, nihilò tamen seciùs eorum exemplo, rusticana opera exerceret. Laboremus et nos contignare domum, Origen., firmisque fulcire nos verbi divini præsidiis. Tigna robori, laquearia or. namento. S. Thom. Eidem, lectulus, pax Ecclesiæ post persecutiones.

CAPUT II.

Flos campi lilium inter spinas: sub umbrâ: cella vinaria: languor: amplexus: somnus : vor dilecti capreæ hinuulique pernicitas cancelli: fenestræ: paries. Grata post hiemem veris amonitas flores: tempus putationis: vox turturis: vulpeculæ : dilecti ac dilectæ consensio.

1. Ego flos campi, et lilium con- | Sub umbrâ illius quem desideravallium. veram, sedi : et fructus ejus dulcis

2. Sicut lilium inter spinas, sic gutturi meo. amica mea inter filias.

3. Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios.

4. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. 5. Fulcite me floribus, stipate

1. Ego flos. Eò quòd statim dixerit: Lectutus noster floridus, 1, 15, imò, inquit, nos i, si sumus recentes odorantesque flosculi. Ego flos campi: se floribus sponsa comparat, qui in campis atque convallibus, non in cultioribus hortis nascantur; et castarum animarum modestiam ac simplicitatem exprimit.

2. Sicut lilium. Cùm se lilium appellet sponsa, resumit sponsus; lilium quidem eam esse, sed inter spinas, mediisque in sentibus crescentem, comitesque utcumque formosas, spinarum instar esse, si cum ipsà conferantur: demonstraturque simul fidelis animæ pura charitas inter mundi aspera, sollicitudines, illecebras, item ac fallaces divitias, quas etiam spinas Christus appellat, Matth., 111, 22. 3. Sicut malus: sicut arbores fructiferæ et cultæ inter silvestres et steriles. Sub umbrâ illius... et fructus ejus: tanquam arboris scilicet quæ et umbra delectet et fructu. Sub umbrâ autem, siquidem in principio non possumus cum Verbo proprium conferre sermonem; verùm, ut ita dicam, quâdam majestatis illius umbrà perfruimur. Origen. Umbra etiam tutela, protectio: Sub umbra alarum tuarum, Psal. XVI, 8. Indicat sanè optatis se potitam amoribus et amplexibus; eâ ratione quâ supervenit Spiritus sanctus in Mariam, et obumbrante Altissimi virtute Verbum illa concepit: quo etiam spiritu influente fideles animæ fœcundantur. Allusum etiam ad uxoris copulandæ ritum, de quo Ruth, 111, 9: Expande, inquit ad Booz, pallium tuum super famulam tuam. Sub umbrâ illius... sedi: acquievi, cùm audivi dicentem: Venite ad me, qui laboratis, Matth., XI, 28.

4. In cellam vinariam: ad verbum : in domum vini: in deliciarum sedem: quò introducti sunt illi quibus Christus enarrabat Scripturas, seque ipsum in illis; cùm dicerent: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? Luc., XXIV, 27, 32. Vinum in locis mundis et ornatis, cum oleo aliisque liquoribus veteres recondebant. Qualis erat Ulyssis apotheca in edito cœnaculo, ubi testas vino et oleo plenas cum auro, argento et veste asservabat, Odyss., B. 237, ubi etiam thalamus erat nuptialis. Ordinavit in me charitatem: Hebr. vexillum ejus super me charitas, amorem suum super me professus est, quasi vexillis expansis. Septuag. et post eos Vulgata, ordinavit: unde Origenes, Augustinus et alii Patres passim intelligunt de charitate, quæ à Deo ad proximum suo ordine graduque descendit: quæ Justus Orgelit. paucis complexus: hæc est ordinata charitas, ut diligat proximum propter Deum; sic verò diligat, ut semetipsum abneget propter illum. Bernardus ad discretionem refert, quâ in cellâ vinarià haustum ferventioris amoris poculum temperetur, serm. 49 in Cant., n. 4, 5 et seq.

5. Fulcite me: In hanc igitur cellam introducta, tantique amoris recordatione permota, amore ipso deficit, fulcirique petit floribus: Hebr. lagenis, vini scilicet potione. Stipate me malis: iis scilicet quorum odore et succo languida recreetur,

me malis: quia amore langueo. | per capreas, cervosque camporum, 6. Læva ejus sub capite meo, et ne suscitetis, neque evigilare faciadextera illius amplexabitur me. tis dilectam, quoadusque ipsa velit. 7. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, 8. Vox dilecti mei, ecce iste ve

ut citreis, granatis, etc. Quibus designantur amori deficienti adhibita à Christo solatia, quæ nos sensibilis devotionis vocamus. His abundat anima in ipsis vitæ perfectioris initiis, eaque undecumquè conquirit.

6. Leva ejus sub capite meo: sic per dulcia colloquia, aliasque blanditias tandem labente die ad castos amplexus sponsa perducitur : lævamque sustentantis, dexteram amplexantis et protegentis agnoscit; quo divinæ gratiæ adumbratur virtus sustentans, ac fovens et delectans. Verbum autem, velut in animæ sinu, requiescit, cùm eam requiescere facit à perturbationibus, ut cum Davide canat: In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam, tu, Domine, singulariter in spe constituisti me, Psal. IV, 9, 10. Qui animæ in Christum defluentis, in eoque acquiescentis beatissimus somnus est; de quo iterùm infrà, v, 2, atque is primæ diei finis.

SECUNDA DIES.

7. Adjuro vos. Manifestum alterius diei initium: jam jam evigilaturâ sponsâ. Suavissimo somno captam relinquit sponsus: quem interrumpi vetat, quiescentique prospicit, ipse ad consueta opera profecturus. Filiæ Jerusalem, ne evigilare faciatis dilectam. Solebant canere duplex epithalamium: alterum ad vesperam sponsis quieturis, alterum matutinum sponsà è cubili processurâ, ut ad faustos cantus et obdormiscere et expergisci videretur. Hujus rei testes adducimus toties ex Theocrito, Idyl. 18, citatas virgines Menelao et Helenæ gratulantes: quæ quidem ad crepusculum decantato epithalamio spondent se redituras ad auroram, ubi primus cantor (gallus), versicolorem cervicem erigens, velut canendi signum dederit. Ergo virgines jam adstantes et brevi canituras monet sponsus, ne dilectam excitent quoadusque ipsa velit. Per capreas, per oblectamenta vestra, per capreas et feras quas assiduè insectamini: quibus significat eas esse venatrices. Palæstinis enim virginibus idem videtur, qui, vicinis Tyriis, mos fuisse gestare pharetram, etc., Æneid., 1. Libet hic observare priscos mores, si quis eorum commemoratione delectatur; ut puellæ quoque ac virgines operibus, vigiliis, venatu assiduo exercita, procul à nostrorum temporum mollitie ac desidia viverent. Spirituali sensu : habet Christus ut piscatores, ita et venatores suos, de quibus propheta: Mittam eis multos venatores, Jerem., XVI, 16. Sic prohibet ne fideles animæ, quæ alios Christo venantur et capiunt, ipsam sublimem animam divino amore et altà contemplatione defixam, in eâque suavissimè quiescentem, ad actuosam vitam revocent, quoad ipsa divino spiritu acta, eò se spontè conferat. Quo loco Bernardus, serm. 52, n. 6: « Novit sponsus... satis proprià charitate matrem sollicitari de profectibus filiarum,... proptereàque securè discretioni ejus credendam censuit hanc dispensationem. » Gregor.: « Quiescentem sponsam carnales qui sunt in Ecclesià importunè excitant, » quia ejus vitam à vulgatis laboribus abstinentem, inutilem existimant. Capreæ et hinnuli, quorum hic passim mentio, fidelium animarum sunt imagines; quòd statim tactà terrà resultent, saltibusque potiùs quàm gressibus ferantur: capreæ acutissimo visu feruntur: quippe Sopráde; dictæ, àñò τcũ depusïv, videre. Phil. Carp. Dilectam : amorem, charitatem; Hebr. et Septuag., sponsam ipsam, amores meos, delicias meas; imò amorem ipsum.

8. Vox dilecti mei. Hæc et similia videtur primùm sponsa secum ipsa loqui, ut fit in magnis affectibus; posteà autem, tanquam votis vocatus et suspiriis, ipse intervenire sponsus. Illa ergo, ut sponsum semper somniabat, eum audire se putat evigilans; quin etiam videre citatis ad se passibus properantem, jam montes,

nit saliens in montibus, transiliens colles :

9. Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per cancellos.

10. En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

11. Jam enim hyems transiit, imber abiit, et recessit.

12. Flores apparuerunt in terrâ nostrâ: tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terrâ nostrâ :

13. Ficus protulit grossos suos : vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

jam colles transilientem more caprearum atque hinnulorum, jam proximum : et reverà sponsus ad auroram egressus, ut vidimus, sed brevi reversus aderat amoris impatientiâ.

9. Capreæ, hinnuloque : blanda vocabula, quibus sponsus et sponsa vicissim se compellant; unde illud in Prov., v, 19: Cerva charissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient in omni tempore: in amore ejus (casto illo et conjugali ) delectare jugiter: quæ blanditiæ, ex venandi studio juvenibus puellisque communi, profectæ esse videntur hic autem velocitatem sponsi occurrentis exprimunt. En ipse stat post parietem : paries inter nos et Christum, mortalitatis conditio: paries, lex vetus Christi morte vacuata, ut solutis inimicitiis, gentes cum populo Dei in unam Ecclesiam coalescerent, Ephes., II, 15, 16: paries, iniquitates quæ inter nos et Deum dividunt, et abscondunt faciem ejus à nobis, ne exaudiat, Isa., LIX, 2; etiam ne vox penetret ad nos: paries, creaturæ post quas stat ipse Deus per eas loquens, ac si fas dicere, paries, ipsa Christi caro oppansa divinitati, per quam dulce sonat, vimque suam exerit. Prospiciens per fenestras... per cancellos: non intrare ausus, ne dormientem excitaret; cùm tamen velut amore victus, statim alloqui incipiat. Præclarè Ambros. in Psal. CXVIII, Oct. 6, n. 18: Sponsus « tanquam lascivienti ludens amore, quia velit pertentare sensus amantis, sæpè egressus ut quæreretur à sponsâ, sæpè regressus ut invitaretur ad oscula, adstans post parietem, prospiciens per fenestras, eminens super retia (seu cancellos), ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se sponsam vocaret, ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amorisque vim mutuis adolerent (accenderentque) sermonibus. »

10. Surge, propera. II Tim., IV, 2: Prædica verbum: insta opportunė, importune. Properato opus, nec segnes conatus patitur aut spiritûs efficacia, aut animarum periculum. Surge: de quiete contemplationis in quà me unum cogitas, et veni ad excitandos desides animos. Columba: deest hic Hebr.; sumptum ex Septuag. habetur infrà 14.

11. Hyems: persecutiones, tentationes.

12. Flores: rus invitat ipsa veris amonitas. Tempus putationis advenit: age, pariter arripiamus cultellos mundandis ac putandis arboribus et vineis. Spirituali sensu, sectio, remissio peccatorum est, moderatio affectuum, Origen., hom. II in Cant. « Vox turturis : ejus avis quæ semper in montium jugis et arborum verticibus commoratur, » n. 12, pag. 22, vox scilicet sublimium animarum, procul ab hominum consortio degentium. Vox turturis: fidissimæ, castissimæque amantis, nec post unum amatorem, alterum admittentis unquam. Apon. Item, vox turturis ingemiscentis potiùs ac veluti suspirantis, quàm aliquid resonantis; quòd nobis quoque solitariè agentibus inspiret pios gemitus, et ad unum Christum blanda suspiria.

13. Ficus protulit grossos. Ab arbore fici discite parabolam, Matth., XXIV, 32. A proventu ramorum, foliorum, nodorum, fructuum, piarum animarum progres

« PreviousContinue »