Page images
PDF
EPUB

divinissimum librum, quem qui legerent, eos legendi fructum hunc ferre volumus, ut quoties amoris vim incredibilem irrequietamque viderint, aut nullâ ex parte senserint, tantos animorum motus, indignos quocumque creato ac fluxo bono, ad verum pulchrum bonumque transferri oportere cogitent. Det autem ipse Christus, ut amatorium ac nuptiale carmen amore inflammati tractemus, accensisque lampadibus Sponsum ac Sponsam faustis vocibus prosecuti, intremus cum eis ad nuptias. Amen, amen.

CANTICUM CANTICORUM *

SALOMONIS

CAPUT PRIMUM.

Osculum oris ubera: odores: tractio: cellarium nigra, sed formosa : ornatus: pulchritudo: lectulus: tigna : laqueria.

1. Osculetur me osculo oris sui : | quia meliora sunt ubera tua vino,

* Canticum canticorum : non tam quòd sit omnium longissimum, quàm quòd sit omnium longè præstantissimum: neque tantùm inter ea cantica, quæ Salomon benè multa composuerat (fuerunt enim carmina ejus quinque et mille, III Reg.,. IV, 32), sed etiam inter omnia quotquot sunt cantica, cùm in eo canatur præcellentissimum incarnati Dei et Ecclesiæ sacramentum, eaque quæ nunquàm excidit, et virtutum omnium major est, charitas. Unde Bernardus ait, serm. 1 in Cant. n. 8: « Pro sui excellentiâ, nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo præsignatur, ut meritò Cantica canticorum singulariter appelletur; sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus, rex regum, dominus dominantium. Salomonis: pacifici, quod nomen convenit principio libri, qui incipit à signo pacis; quod est osculum. » Bern. ibid.

PRIMA DIES.

1. Osculetur me osculo. Peracto ex more nuptiali convivio, solemnique precatione factà, cujus exempla et in Genesi et in Tobiæ libro habentur, Gen., xxix, 22, 23; Tob., VII, 15, 17, 19, sponsa castissima vesperi ad virum introducta est: ibique sumendum nuptialis hebdomadis initium, Hebræorum more, qui dies à vesperâ numerabant. Sponsus autem summo mane, quod passim in hoc libro videre est, amore quidem incensus, nihil tamen infractus ad mollitiem, consueta rusticana pastoralisque vitæ officia repetiit. Interim sponsa evigilans amore tabescebat; cùmque puellæ comites frustrà solatia, frustrà fomenta adhiberent, desideriis votisque confecta, prorumpit in has voces: Ipse, ipse unicum solatium, atque unicus amor, ipse osculetur me osculo oris sui : osculo: Hebr. ex osculis, id est uno ex osculis; quasi diceret : Volo quidem, congeminet et conturbet oscula; sed interim reficiet vel unum. Oris illius pulcherrimi, suavissimi, facundissimi : quo, more amantium, totam infundat animam, et eliciat meam, Ambr. de Isaac, cap. III: Mihi enim vivere Christus est, Philip., 1, 21; et: Vivo autem, jam non ego, Gal., 11, 20. Ecclesia igitur quâ parte perfecta est, hoc est, sublimes animæ divino amore percitæ, unoque spiritu afflatæ, conjunctim et singulatim hæc dicunt, et synagoga quidem : Qui tamdiù locutus est per prophetas, ipse nunc adsit. Ecclesia verò Novi Testamenti, quam htc magis spectamus, jam nupta, jam potita, postulat, ut non per speculum et in ænigmate ac per fidem, sed ipse manifestâ in luce refulgeat. Ac sublimes animæ, alii alia; ego sacrosanctum os37

TOM. I.

3. Trahe me post te curremus

2. Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum : ideo in odorem unguentorum tuorum. adolescentulæ dilexerunt te. Introduxit me rex in cellaria sua :

culum flagito, non pedum, quod pœnitentis est : sed oris, quod est sponsæ. Sponsa porrò sponsi osculo perfruitur, dùm verba vitæ percipit, et velut in ipso dicentis ore legit, diffusamque in labiis haurit gratiam, Psalm., XLIV, 3, exclamans cum Petro: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes, Joan., VI, 69. Verba autem audit, non sonantia foris, sed intùs immissa, ipso Spiritu sancto infuso, quod Patris et Filii osulum est. Hic ergo exhibetur anima justificata à peccatis, et conjugatâ Verbo: quæ jam conversa sit ad perfectiorem vitam et Christum experta, amplexus repetat. Ad amoris impetum pertinet statim ab osculi desiderio inchoare, nullâ circuitione, ac sponso nequidem appellato. Sic Maria Magdalene ad Christum, quem hortulanum putabat : Si tu sustulisti eum, Joan., XX, 15. Ad eumdem impetum pertinet, quòd ab una persona statim ad aliam transfertur oratio; à comitibus ad sponsum, quem, amore capta, ut præsentem alloquitur, cùm ait: Meliora sunt ubera tua vino: ubera tua : Hebr. amores tui, nunc et ita passim in hoc Cantico. Antiqui autem interpretes habent ubera, haud magno discrimine utriusque vocis apud Hebræos: neque abludit sensus; ubera enim deliciæ meræ, amores meri; quæ sponsi ubera Patres intelligunt duo testamenta amorem spirantia, promisso primùm, deinde exhibito Christo. Ubera autem matrem et nutricem sonant. Quisquis ergo vult Christi hærere uberibus, atque inde lac sugere, simplice animo ad christianæ vitæ redeat infantiam. Meliora vino: sic illa apud Salomonem: Veni : inebriemur uberibus, sive amoribus, Prov., VII, 18. Inebriat Christi amor, ac mentem extra se rapit; unde Paulus: Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis, II Cor., v, 13. Et nolite inebriari vino... sed implemini Spiritu sancto, Ephes., v, 18, quam ebrietatem, in discipulis Spiritu plenis, Petrus agnoscit, Act., II, 15-17.

2. Fragantia unguentis optimis: Hebr. ad odorem unguenta tua optima; idem iisdem verbis sponsus sponsæ dicit infià, IV, 10. Habet Christi amor omnia quibus animæ capiantur, inest gustus velut sapor vini, inest vis delectans et inebrians animas, inest fragrantia à longinquo etiam alliciens, qui verus est christianæ gratiæ fructus, ut longè licèt positi, et extra nos rapti, ad Dominum trahamur, ut habet sequens versus. Christi ergo bonus odor est prædicatio Evangelii, et suavitas gratiæ. Oleum: eadem vox Hebr. quæ suprà, unguentum. Nomen tuum : nam ab unctione, Messiæ seu Christi nomen quod Evangelii prædicatione toto terrarum orbe diffusum est : et consonat illud Psal. XLIV, 8: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Adolescentulæ: fideles animæ in novitate vitæ ambulantes, ac spiritu, velut musto recente, plenæ.

3. Trahe me post te curremus: cupit sponsa tam arctè alligari sponso, ut quocumquè ierit pertrahatur : Neque, inquit, invitam rapies, ego enim et comites ultrò sequemur, et quidem cursu, unguentorum tuorum suavitate perductæ. Trahe me, qui dixisti : Omnia traham ad me ipsum, Joan., XII, 32; et: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, ibid., VI, 44. In odorem unguentorum tuorum: deest Hebr.; rectè tamen explicationis causâ ex antè dictis repetitum Post te curremus: si traxeris. Omnis enim qui audivit et didicit, venit ad te, ibid., 45, neque quisquam sapientiæ se conjungit, nisi quem ipsa prior invitaverit, infuderitque aliquid suî. Sponsa ergo, quantumvis vehementissimo amore incitata, agnoscit se, nisi tractam, blandâque vi ductam, accedere non posse. Præclarè Ambrosius; lib. III, Ep. II: Anima « osculata Verbum Dei, modum non capit... Cupit attrahi ut sequi possit. Proptereà adolescentulæ dilexerunt te: proptereà certamus, sed comprehendere te non possumus: attrahe nos ut possimus currere, ut odore unguentorum tuorum, accipiamus virtutem sequendi. » Idem n. 10 de Isaac : Attrahe nos; curremus: « Habemus enim cupiditatem se

[ocr errors]

exultabimus et lætabimur in te, | Jerusalem, sicut tabernacula Cememores uberum tuorum super dar, sicut pelles Salomonis. vinum recti diligunt te. 5. Nolite me considerare quòd

:

4. Nigra sum, sed formosa, filiæ | fusca sim, quia decoloravit me sol:

quendi, quam unguentorum tuorum infundit gratia. Sed quia cursus tuos æquare non possimus, attrahe nos, ut auxilio tuo fultæ, vestigiis tuis possimus insistere. Si enim tu attraxeris, curremus et nos. » En suavis prædicatio gratiæ. Trahe me: curremus: quòd Ecclesia et una sit et plures omnesque animæ in eam unitatem concurrant; tum quòd sublimes animæ ut Petri, ut Pauli, validè tractæ, aliis verbo et exemplo pertrahendis inserviant. Introduxit me rex in cellaria: Hebr. in cubicula sua, in secretaria, in thalamum, sive conclave intimum; in arcanos Scripturarum sensus. Et quidem non mirum est quòd amantissimus novæ sponsæ ostendat omnia illud suavissimum, quòd ad intima deduxerit beatis amplexibus fruituram; atque id ipsa sponsa jactat ad comites, quod sublimiores animæ interdùm faciunt, ut et inferiores trahi se sinant, tum etiam ex gaudii redundantià. Rex: tametsi rex Salomon hic ludit cum Sulamite regis filia sub pastoralis vitæ formâ, tamen interdùm majestatis signa præsertim ex personâ sponsæ resumit, gratioremque familiaritatem facit ipsa majestatis recordatio. Quoties autem sponsa vocabulo regis utitur, significare videtur, animam ad divinam Christi naturam carne trangressà penetrasse; unde hic in cubiculum, in ipsum penetrale admittitur. Exultabimus in te statim enim ad sponsum redit. Recti diligunt te : eò sponsæ charior, quò bonis omnibus amabilior; et meritò ad Christum; recti diligunt te tu es enim ipsa veritas, tu rerum omnium regula et modus.

4. Nigra sum, sed formosa : aliud enim est color, aliud venustas oris ac lineamentorum membrorumque, et totius eorporis apta connexio; nigra autem sive fusca, quia perusta sole; colore adventitio, qui facilè detergatur, unde infrà, VII, 2, 4, candor ejus prædicatur. Sponsa autem, sponsi pulchritudine intellectâ, veretur ne parùm illi placeat, fateturque se decoloratam anteactæ vitæ peccatis. Excusat tamen eum colorem, quòd non tam nativus sit, quàm aliundè advenerit, formosæ ex opere Dei, deletisque peccatis ad primævi coloris splendorem et gratiam redituræ. Sicut tabernacula Cedar: adducit quæ et nigra placeant, ut tentoria Arabum ac præsertim Salomonis ipsius, quæ caprinis pellibus per se nigris exteriùs tecta, intùs tamen aulæis ac tapetibus pretiosis niteant; quà prope figurâ dixit Virgilius, Eclog. 10:

Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra.

nisi quòd hic exempla magnificentiora protulit Salomon. Ecclesia igitur in terris peregrinata verè simillima est regiis tentoriis soli, pulveri, pluvia expositis, adeòque extrà deformibus ac nigris, intùs ornatis. Sic se habet Ecclesia, verbum crucis ac stulta Dei prædicans, I Cor., 1, 18, 25, quæque in mysterio abscondita est, sapientiam, ibid., 11, 7, apparentque extrà ignobilia mundi, ibid., 1, 28, et Paulus cujus sermo contemptibilis, ac præsentia corporis infirma, II Cor., X, 10, intùs, arcana sapientiæ Dei, meritòque Salomon Psalmista accinit dicenti : Omnis gloria filiæ regis ab intùs, Psal. XLIV, 14.

5. Nolite me considerare, quòd fusca sim. Solent mulieres excusare decoloratum vultum, ejusque causam in alios refundere. Sic ista, cujus specie fideles animæ adumbrantur, coactam se dicit à fratribus alienam custodire vineam, cùm delicata nec custodiret suam. Hoc autem competere videtur Ecclesiæ in pastoribus, quos ad custodiendam vineam, ipsam scilicet Ecclesiam, fraterna cogit charitas, cùm se ad se ipsos custodiendos minimè sufficere posse putent; atque hinc maculæ ex necessitate conversationis humanæ; quod sæpè Augustinus,

filii matris meæ pugnaverunt contra | me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7. Si ignoras te, ô pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Gregorius, Ivo Carnotensis vir sanctissimus, et alii deplorant, ac solitudinis desiderio suspirant. Decoloravit me sol: vehemens tentatio, meridiano ardori comparata; unde dæmonium meridianum, Psal. xc, 6.

6. Indica mihi. Hic incipit intervenire sponsus, velut dilectæ sponsæ citatus suspiriis et clamoribus; exoriturque blandum utrinque colloquium; et illa confestim Indica mihi : quasi diceret : Tardus advenis; at si venire te pigebat: Indica mihi... ubi pascas, ubi cubes: ipsa enim ultrò accurram. In meridie: non me ardor meridianus à te insequendo prohibebit. Indica ergo mihi quam umbram refrigerando pecori seligere soleas, ad quas aquas pascas gregem. Sic anima fidelis Deum pastorem quærens ait: Dominus regit me... super aquam refectionis educavit me... virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt, Psal. XXII, 1, 2, 4. Et boni pastoris vocem oves audiunt, eumque sequuntur, et ingrediuntur, et egrediuntur, et pascua inveniunt, Joan., x, 3, 4, 9. Anima ergo Christum quærens ab ipso petit, ut indicet ubi requiescat, ne post philosophos, aut sapientes hujus sæculi, aut post pseudoprophetas et hæreticos, similitudine quâdam delusa aberret; neque enim sponsum, nisi ipso indicante, invenerit. Ne vagari incipiam : Hebr. quid enim ero, quasi declinans ad greges sodalium tuorum? quod concitatius est : vult enim sponsa statim ac facilè invenire sponsum non ab aliis, etiam sodalibus, aut qui sodalitii titulo glorientur, ubi soleat esse, percontari.

7. Si ignoras te: Hebr, Si ignoras tu, abi post vestigia gregum : atqui hoc erat ipsum quod sponsa verebatur, ne de grege in gregem vagari oporteret. Hic ergo videtur subirasci sponsus, quòd iguoret sponsa ubi ipse versari soleat : quid enim? an amantem nescire oportet, ubi dilectus consuescat? sanè amans et scire et sciri vult. Itaque ignoranti, ambigua, nec satis ad se inveniendum profutura respondet: Egredere ipsa quò vis; neque enim te docebo : et abi post vestigia gregum: quære ipsa locum, et vagis gregum insiste vestigiis: quin etiam ipsa pasce hædos tuos: gregem tuum tibi habe si velis: juxta tabernacula pastorum : cum aliis versare pastoribus: non enim me invenies. Sic ergo sponsæ irascitur, quâ reprehensione docta ac facta diligentior, rogantibus puellis quò ille declinarit, locum ipsa indicat, v, 17; VI, 1. Pulcherrima: pulchra quidem, sed parùm sponsi studiosa. Itaque Patres uno ore hic volunt increpatam sponsam; sponsumque indignatum respondisse, ut siquidem ipsum ignoraret, egrederetur quò vellet, nec jam ut anteà manifestam viam, sed cæca et errabunda gregum vestigia sectaretur et pasceret, non agnos sed hædos, carnales sensus scilicet, eosque qui à sinistris sunt greges, sequereturque non gregem unum, ac pastorem unum, sed greges multos et pastores; quod evenire solet iis, qui suà negligentià nesciant, aut etiam obliti sint, ubi sponsus pascat. Si ignoras te: sic legunt et Septuag., quo loco monent Patres mala multa eventura sponsæ, si seipsam ignoraverit, et ad cujus similitudinem facta esset, et à quibus peccatis liberata, et ad quam destinata felicitatem.

8. Equitatui meo: Hebr. equæ meæ, pulcherrima equæ, et quidem suæ, quam præ cæteris diligat: quâ comparatione illustrat formæ dignitatem; equæ ejus scilicet, quæ non indomita indocilisque lasciviat, sed quæ jam jugi patiens, aptetur currui; atque ut ille dicit, munia comparis æquare possit. Unde et ipsum conjugii et oʊʊyix, nomen Sanè apud Theocritum elegantissimo idyllio, quòd

« PreviousContinue »