Page images
PDF
EPUB

nos ex rebus ipsis non satis certam esse comperimus: ecce enim verbi gratiâ secundus psalmus non habet titulum; ejus ergo sit, cujus est primus: at et primus anepigraphus; fallit ergo regula, jam inde ab initio. Neque in decursu tutior, ut consideranti perspicuum fiet. Quare ubi certa in titulis argumenta desunt, Chrysostomi, Theodoreti, aliorumque Patrum et interpretum exemplo conjecturas adhibemus, ex rerum, personarum, ac temporum notis; sacrâ etiam historiâ, quâ diligentiâ possumus, recensitâ. Certè in eo maximè laboramus, ut ad certum scopum lectoris dirigamus animum : quo uno maximè intelligimus adjuvari memoriam, mentemque revocari, ne per inania divagetur. Atque hæc erant, quæ de titulis et argumentis generatim diceremus: particularia suis locis posita meliùs intelligentur.

XXXII. De sela, nihil ad sensum pertinente.

De sela, uno verbo. Est quidem ea nota sæpe intertexta Psalmis: interdum etiam in fine posita : quam vocem Septuaginta et Theodotion, et Symmachus, diapsalma vertunt, eâquedesignari volunt canendi vices aut flexus: Aquila verò quem Hieronymus sequitur, ubique vertit SEMPER: tanquam nota illa sit rei sempiternæ, ut idem Hieronymus interpretatur; quod tamen sensui non congruit, ut suis in locis videre est. Nos cum Theodoreto plures interpretes secuti, diapsalma intelligimus, neque ad res, sed ad rationem cantûs pertinere arbitramur : interim indicamus, quid sit illud SEMPER, quod in Hieronymianâ versione à reliquo sermone divulsum, sæpe reperitur, in Vulgatâ verò nostrâ ubique prætermittitur, neque immeritò, quippe quod nihil ad sensum faciat.

[blocks in formation]

Sanè in sacris hymnis diversissimos modos fuisse adhibitos varia etiam instrumenta musica, seu Psalmi graviores, seu lætiores erant, et res ipsa probat et ex Psalmorum titulis indicari videtur. In canendo quoque priscum illum populum sacras egisse choreas easque choreas in ipso maris Rubri transitu à Mariâ sorore Aaron, piisque mulieribus primùm celebratas, transiisse ad posteros, 1 Theod. Præf. in Psal. — 2 Exod. xv, 20, 21.

atque ab ipso Davide fuisse frequentatas, sacra narrat Historia '. Quâ de saltatione præclarè Gregorius ille theologus: non eam dissolutam indecoris incompositisque motibus, qualis erat Herodiadis; sed agilis et modesti, variisque motibus atque progressibus ad Deum incedentis animi esse mysterium : εὐκινήτου καὶ πολυστρόφου κατὰ Θεὸν πορείας μυστήριον *. Cantus autem et choreas strophis antistrophisque, variisque vocum motuumque flexibus atque reflexibus constitisse, ad psalmum LXVII ex Philonis quoque testimonio referemus 3. Cui etiam rei inservisse ipsum sela, de quo modo diximus, suspicamur. Sed horum omnium vis ritusque pridem intercidit. Quin etiam excidit ipsa metri ratio : nisi quòd antiquos hymnos, quos psalmos interpretamur, plerumque trimetros fuisse idem Philo memorat; sed quæ horum ratio fuerit, ut rem vulgò. notam præterit, neque eâ de re Hebræorum magistri quidquam idoneum, quod sciam, tradiderunt. Clemens Alexandrinus, vir doctissimus idemque priscæ reconditæque doctrinæ studiosissimus, ac multarum rerum scientiâ clarus, de Psalmis Davidicis sic memorat eos potissimum ad gravitatem Dorici cantûs fuisse compositos, qui et antiquissimus fuerit, et spondæis stabilis, et ad celebrandam Dei majestatem numerosis illis sonorisque vocibus, ac deinde consecutis gravissimis motibus aptissimus. Hujus gravitatis specimen deprehendere mihi videor in ipso Hallelu-ia, longissimis quatuor constante syllabis; si quidem antiquissimis interpretibus credimus, ita vertentibus, ; quæ vox, cùm populo in Dei laudes exclamanti familiarissima fuerit, ejus rei gratiâ præfigitur Psalmis, has laudes personantibus: gravitate pariter atque exultatione in unum temperatis, ac lætitiæ intermixto tantæ majestatis metu, juxta illud Davidicum: Exultate ei cum tremore ".

4

XXXIV. De instrumentis musicis.

De instrumentis musicis, id certum, apud Hebræos usitata in sacris sive quæ flatu aut animâ, ut tubam: sive quæ percussione solâ, ut cymbalum: sive quæ etiam fidibus constitissent: quod

1 II Reg. VI, 14. -2 Orat. IV. — 3 Lib. De Vit. contempl. sub finem. IV, Strom.

5 Psal. II, 11.

Lib.

genus à tangendo seu pulsando neghinoth vocabatur. Hujus sunt species kinnor seu cinyra aut cithara, et nebel seu nablium, aut psalterium, quod utrumque cum voce conjunctum memoratur Psal. LVI, 9: Exurge, lingua mea, exurge, psalterium et cithara : et alibi passim. Psalterium autem fuisse decachordum patet Psal. XXXII, 2: In psalterio decem chordarum psallite illi, aliisque in locis, ut illud Psal. xc1, 4: In decachordo psalterio, quod in Hebræo legitur, non ad distinguenda organa, sed ad unum idemque organum describendum pertinere intelligatur: nam citharam, quæ in eodem versu memoratur, octochordam fuisse tradunt. Certè reperitur in titulis Psalmorum, scheminith', quod nostri pro octava vertunt : Chaldæus, eumque secuti gravissimi auctores, octo chordarum citharam interpretantur; quanquam alii ad tonos magis quàm ad numerum chordarum referunt. Pulsabant autem digitis, non plectro, ut videtur, de quo nulla mentio in Scripturis. Atque id genus quod fidibus constaret, duplex recensetur alterum quod ex inferiori, alterum quod ex superiori parte, tonorum modulos discriminaret ac posterioris generis psalterium sive nablium fuisse Basilius aliique ex traditione referunt nobis ea omnia, ut parum necessaria, ita non planè comperta ingenuè profitemur.

2

[blocks in formation]

De Psalmorum ordine fixum illud: in collectione nostrâ, nullam temporis haberi rationem. De rerum ordine, nihil certi compertum habemus, præter illud Chrysostomi: Tristiores Psalmos ferè primo ordine collocatos; lætiores et qui laudem sonent, ad finem reservatos : ut laboribus doloribusque exercitatus animus, in Dei laudes, inque ipsum Halleluia desineret, ibique facto fine conquiesceret'.

1 Psal. VI et XI. - 2 Basil. hom. in Psal. 1, n. 2. p. 1021, edit. Bened. tom. V.

[ocr errors]

Chrys. in Psal. LI,

CAPUT VII.

De ratione legendi et intelligendi Psalmos.

XXXVI.

Utilis obscuritas: ex fide intelligentia.

Psalmos ut et cæteras Scripturas, divino Spiritu id agente, ita compositos esse constat, ut plana et aperta obscuris implicitisque interjecta sint: quam in rem egregiè Augustinus: Locis apertis fami: obscuris fastidio occurritur1: id ergo agat vir pius, ut claris et apertis fidem, spem, charitatem alat : hæc infigat memoriæ: his se extollat ad Deum. In obscuris id primum cogitet, quod idem Augustinus ait : « Si parum intelligit populus christianus Psalmos quos cantat, credit bonum esse quod cantat. »> hâc fide viam paret ad intelligentiam, eodem Augustino teste: « Gradus intellectûs fides; fidei fructus intellectus : » hinc reconditos sensus piò labore quærat ; et quasi medullam fracto nucleo suaviùs gustet.

XXXVII.

Ratio legendi Psalmos: pauca de auctoribus quos maxime secuti sumus, ac de Commentario Hieronymi in Psalmos.

Nos pium hunc laborem adjuvandum suscepimus: dum constitutis argumentis scopum attentioni figimus: dum scrutamur litteram, et ex sacrâ Historiâ, quantùm possumus, omnia repetimus dum interdum annotamus quæ pietatem inflamment; alia eo exemplo quærenda indicamus. Occurrunt sanè in Psalmis magnæ difficultates: tu his superandis nostras notas adhibe, breves illas ac parabiles, quoad ipso usu doctus, meliora assequare. Nec tamen hic subsistas velim : non enim delectabit Psalmus per singulos versiculos anxiè excussus, ac velut articulatim incisus; tu mihi Psalmi scopum, tu tenorem universum mente complectere; ac si quidem in Psalmorum titulis præfixa argumenta repereris, rectè sin minùs, vel nostris utere vel horum exemplo

1 Lib. II De Doct. Christ. cap. vi, n. 7 et 8. — a Tract. XXII, in Joan, n. 5. Ibid. n. 1 et 2.

alia ipse conquire: hùc deinde collima, hùc omnia refer. Neque hic gradum figito : quin Davidem secutus, ac pias in laudes effusus sancto amori vela pandas: ibi agente intus Spiritu tanta illa, tam mira, tam beata fient quanta nos nec docere nec scribere, ac ne quidem animo providere possumus.

Hùc ut te perducamus, optimos quosque ac sanctissimos interpretes sequimur ; è Græcis Chrysostomum, Theodoretum; e Latinis Ambrosium, Augustinum; alios ejusdem notæ : certè Hieronymum hâc in re eminentissimæ auctoritatis virum, non modò perpetuum interpretem, ac per aspera quæque viæ ducem damus; verùm etiam ex doctissimis ejus lucubrationibus atque ex ipsis Commentariis in Psalmos, selectissima quæque proferimus. Neque nos fugit hos Commentarios à Sixto Senensi et aliis, sancto viro abjudicatos: nos ejus esse dicimus, qui quadringentesimo ferè Christi anno scriberet, qui nullam memoraret hæresim quæ non quarto sæculo extitisset, qui monachi proposito viveret, qui Hierosolymitanum solum rusque Bethlemicum præsepi Dominico delectatus incoleret, qui ea quæ ex hebraicâ eruditione promeret, Hieronymo proferret ubique gemina. Sin autem sæpe allegorica, et alia quæ ab Hieronymi consuetudine ac sensu abhorrere viderentur: nihil mirum, cum in ipsâ præfatione testetur à se quidem tradi magis Origeniana quàm sua1 : quod et ipsum Hieronymus sæpe fecerit, ne quidem admonito lectore'. Quin etiam in psalmum xc, longam interpretationem referemus, quam ipse Augustinus ex Hieronymi Commentariis in Psalmos sumptam esse testetur, tam reliquis similem, ut nihil suprà. Refert et Gregorius ex eo Commentario quædam sub Hieronymi nomine. Quin ipse Hieronymus eas interpretationes à se in Psalmos editas memorat, quæ in hoc libro reperiantur. His victi fatentur hos Commentarios ex Hieronymo potissimum esse consarcinatos; quod nobis sufficit.

XXXVIII.- Ordo versuum; Vulgatæ glossemata, quorum hic pleraque referuntur. Cæterùm ad intelligendam Vulgatam versionem, non parum hæc conferant. Primum, si restituas, ut fecimus, versuum dis 1 Præf. in Psal. Lib. I adv. Ruf. 3 Comm, in Psal. II.

« PreviousContinue »