Page images
PDF
EPUB

multùm ab hebraicis fontibus discreparent : » deinde ut phraseon potiùs vim, quàm accuratam ad verbum translationem sectaretur: tum ut suppleret quædam, elucidationis causâ, quæ hebræo textui deessent: posteà ut in dubiis illustriores sensus, atque usui Ecclesiæ magis celebratos, aut informandis moribus aptiores præferre soleret: postremò quod consultis hebræis, atque etiam antiquioribus interpretibus Aquilà, Symmacho, Theodotione, hebraici sermonis ampliorem sibi ideam comparasset eâ, quam rabbini recentiores effinxerint, ipso linguæ spiritu per tot sæcula labente aut amisso. Horum exempla quædam in his notis invenies: cætera ut obvia, ita parum instituto nostro necessaria, referre non est animus: sufficit reclusisse generatim varietatum fontes, simulque evicisse, non eas ita interpretandas, ut multi temerè faciunt, tanquam Hieronymus non satis assecutus sit sermonis hebraici proprietatem ac vim. Cæterùm, ut fateri libet, non deesse, quæ tantum quoque virum fugerint, eas tamen esse plerumquè discrepantiæ causas quas memoravimus, æquus rerum æstimator, ac diligens explorator facilè animadvertet; nos verò in his notis, datâ occasione, quædam delibabimus, unde de cæteris æstimari possit.

XII.

[ocr errors]

- De Commentariis S. Hieronymi in Ecclesiasten.

De Commentariis ad hunc librum innumerabilibus tacemus. Unum habemus S. Hieronymi ad Paulam et Eustochium, quo maximè utimur; quippe quem et perspicuitate et elegantiâ, et eruditione variarumque rerum scientiâ præstare, docti fateantur. Ex hoc itaque selectissima quæque proferimus. Verùm de his plus satis; nunc egregium Concionatorem audire, ab eoque excelsum illum, ac mundi contemptorem spiritum ducere præstiterit.

S. HIERONYMI PRESBYTERI,

IN ECCLESIASTEN,

AD PAULAM ET EUSTOCHIUI

PROOEMIUM.

Memini me, ante hoc fermè quinquennium, cùm adhuc Romæ essem, et Ecclesiasten sanctæ Blesillæ legerem, ut eam ad contemptum istius sæculi provocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo; rogatum ab eâ, ut in morem commentarioli obscura quæque dissererem, ut absque me posset intelligere, quæ legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subitâ morte subtracta est, et non meruimus, ô Paula et Eustochium, talem vitæ nostræ habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus, obmutui; nunc in Bethlehem positus, angustiori videlicet civitate, et illius memoriæ, et vobis reddo quod debeo : hoc breviter admonens, quòd nullius auctoritatem secutus sum; sed et de Hebræo transferens, magis me Septuaginta Interpretum consuetudini coaptavi, in his duntaxat quæ non multùm ab hebraicis discrepabant. Interdùm Aquilæ quoque, et Symmachi, et Theodotionis recordatus sum; ut nec novitate nimiâ lectoris studium deterrerem, nec rursùm contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer.

LIBER

ECCLESIASTES

CAPUT PRIMUM.

Universim vana omnia: singillatim vana humana sapientia, sciendique cupiditas et curiositas: nihil enim novum, atque inexplicabilia omnia: ex scientiâ labor crescit.

VERSIO VULGATA.

1. Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.

2. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3. Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?

4. Generatio præterit, et generatio advenit terra ́autem in æternum stat.

ALIA VERSIO S. HIERONYMI.

Ex Commentario ad Paulam. Verba Ecclesiastes, filii David, regis Hierusalem.

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum: omnia vanitas.

Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole?

Generatio vadit, et generatio venit, et terra in sæculum stat.

1. Verba Ecclesiasta, seu concionatoris, filii David: Salomonis, ex vers. 12. 2. Vanitas vanitatum: antiqui interpretes, præter Septuag. teste Hieronymo, vertebant, vapor vaporum, fumus, aura tenuis; sed vanitas aliquid sonat exilius, ipsum nempe nihilum, imò nihilum nihili, hoc est purissimum, atque, ut ita dicam, nullissimum nihilum : quod nec semel dixisse sufficiat; imò iterùm ac tertiò cum Ecclesiaste exclamare compellimur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3. Quid habet amplius homo? Anteaquàm ad cætera vana decurrat, universim demonstrare aggreditur omnia vana esse; quòd operosa quamvis, cassa tamen, nulloque fructu sint, hic: quòd mutabilia, vers. 4, ad 8, quòd incerta et inexplorata, vers. 8; pra-libatâ etiam scientiarum vanitate, de quâ posteà uberiùs; quòd æquè obliviscenda, ac alia præteritis ætatibus clara, nunc oblita et nulla, vers. 9, usque ad 12. Quid habet amplius: aliter: Quid superest homini? omnia effluunt è manibus, validis licet ac tenacissimis.

4. Generatio præterit: idem Eccli., XIV, 18. Horatius :

hæres

Hæredem alterius, velut unda supervenit undam.

Terra in æternum stat : communis et immota tot mutationum ac generationum sedes.

Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum ducit, et oritur ipse ibi.

Vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus.

Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur : ad locum, de quo torrentes exeunt, illic ipsi revertuntur, ut introeant (a).

5. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur : ibique renas

cens,

6. Gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

7. Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterùm fluant.

Omnes sermones graves non 8. Cunctæ res difficiles : non potest poterit vir loqui. Non satiabitur eas homo explicare sermone. Non oculus videndo, et non implebi-saturatur oculus visu, nec auris autur auris auditu. ditu impletur.

Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? ipsum quod fiet.

9. Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est.

5. Oritur sol, et occidit: omnia mutabiiia; sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum mundi quotidie ortu suo indicat et occasu, Hier. Revertitur : aspirat, Hebr. anhelat, anhelus properat, præcipitat cursum, atque in se, sua per vestigia, volvitur annus, Hier. Quasi diceret : En omnia in orbe mutationibus subsunt; neque tantùm hominum generationes, verùm etiam sol, dies, tempora, aer seu ventorum flatus, aquarum natura, vers. 6, 7.

6. Gyrat per meridiem: rectè orbita solis obliqua describitur. En sapientiam Hebræorum, et Græcorum infantiam, qui, longissimo post tempore, necdum satis noverant rotundam terram; ac solem circumvolvi, imò Oceano tingi, et candentis instar ferri stridere immersum ferebant, ut videre est apud Herodotum. In circuitu pergit spiritus: Hebr. gyrando pergit ventus, aer, sive aura, aut ventus qui terram circumagitur : turbo in gyrum actus, orbesque involvens orbibus; aliis, teste Hier. ipse sol, quòd animet et spiret et vigeat, spirantiaque omnia calore vegetet.

7. Omnia flumina :... ad locum exeunt : restagnaret mare, nisi per occultos meatus ad fontium capita deduceretur; unde aquarum quoque natura mobilis. Quorsùm ista? ne miremur mutari nos, toto orbe in motum circumacto.

8. Cunctæ res difficiles: etiam maximè obviæ, et quotidiano usu notæ; solis, ventorum, fluminum cursus; nec tantùm de physicis, sed de ethicis quoque scire difficile est, dum nobis invicem in ponendis bonorum malorumque finibus displicemus, Hier. in hunc locum : quod maximè pertinet ad retundendam superbiam. Hebr. Sermones omnes graves : sermones pro rebus noto hebraismo. Valere tamen potest adversùs eos « qui putant otiosis sibi et vota facientibus, venire notitiam Scripturarum. » Hier. ibid. Non satiatur oculus: quòd omnia humanæ menti inaccessa sint, unde indefessa videndi audiendique libido est.

9. Quid est... quod futurum est? Hic notat eodem impetu ac motu omnia in orbem rapi; neque modò solem, ventos et aquarum molem, verùm etiam vel maximè res humanas quarum eventibus, quantumvis memoratu, ut nobis quidem videtur, dignissimis, ne plus æquo moveamur, cætera efficiunt suo ævo memo(a) Var. Ut abcant.

TOM. I.

34

[ocr errors]

10 Nihil sub sole novum, nec va- Et non est omne recens sub let quisquam dicere: Ecce hoc re- sole. Estne verbum de quo dicacens est jam enim præcessit in sæ-tur: Vide, hoc novum est? jam culis, quæ fuerunt ante nos. fuit in sæculis, quæ fuerunt ante

11. Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quæ posteà futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.

12. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem :

13. Et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in eâ.

14. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritûs.

15. Perversi difficilè corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

[ocr errors][merged small]

nos.

Non est memoria primis et quidem novissimis quæ futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in novissimo.

Ego Ecclesiastes fui rex super Israel in Hierusalem.

Et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientiâ, de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem malam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in eâ.

Vidi universa opera, quæ facta sunt sub sole; et ecce omnia vanitas, et præsumptio spiritùs.

Perversum (a) non poterit adornari; et imminutio non poterit numerari.

Locutus sum ego in corde meo, dicens: Ecce ego magnificatus sum, et adjeci sapientiam super

rata sive memoranda, pari tamen posteà sepelienda silentio, ut prædiximus ad vers. 3. Vide etiam infrà, II, 15.

12. Ego Ecclesiastes. Posteaquàm universim vana omnia esse constitit, jam singula aggressurus, ab ipsâ sapientiâ, rerum humanarum principe ac duce, sumit exordium: quem locum, Scripturæ more, alibi repetit et inculcat. Fui rex Israel: totius Israelis scilicet: in Jerusalem: quod nulli post Salomonem contigit. 13. Hanc occupationem pessimam : miserrimam, curis gravissimis exercitam. Pessimum etiam in genere morum de omnibus rebus scllicitè quærere, quasi nostro judicio subderentur. Dedit Deus. Vide infrà, III, 10.

14. Afflictio spiritus: Septuag. electio seu voluntas, poaípeat;: quam alii præsumptionem spiritus vocabant. Aquila et alii ex Comm. Hier. ad Paulam, vertunt passionem venti: inane: quanquam idem Hieronymus ad cruciatum magis referri docet, quòd omnia consideranti, nihil aliud appareat præter vanitatem, ac malitías, sive miserias, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur.

15. Perversi difficilè : Hebr. perversum non poterit corrigi : non potest ex omni parte emendari malum. Et stultorum infinitus est numerus; aut, ut habet Hebr. eodem sensu, defectus (sive mente deficiens stultus) non potest numerari ; et hoc ad vanitatem nostræ sapientiæ pertinet, quòd vix ullo humani generis fructu colatur, neque eo seciùs orbis abundet pravis, ac stultis hominibus.

16. Præcessi omnes sapientið, qui fuerunt (alicujus nominis) in Jerusalem': qualis Melchisedech, aliique reges, ducesque sapientissimi.

(a) Var. Perversus.

« PreviousContinue »