Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

summo sacerdoti, qui nimirùm seipsum consecrarat, et omnem mortalem rugam deposuerat. Sic etiam erga hosce Salomonis libros affecti esse debent adolescentes; et primùm quidem omnium splendere morum virtute; deinde verò, rerum ad hanc vitam pertinentium nullitatem atque inanitatem condemnare; et sic demùm ea attingere, quæ vulgus hominum assequi nequit. Nam qui extra septa esse debeant, si temerario ausu, in sacra divina, non initiati, irruere præsumoserint, pœnas dabunt extremas.

LIBER

PROVERBIORUM

CAPUT PRIMUM.

Parabolarum utilitas: fundamentum sapientiæ, Dei timor et cultus: majorum doctrina: impiorum illecebræ, casus : sapientia blanda hominum invitatrix : ad extremum contemptores terret.

1. Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israel.

2. Ad sciendam sapientiam, et disciplinam :

3. Ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :

4. Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus. 5. Audiens sapiens, sapientior erit et intelligens, gubernacula possidebit.

6. Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et ænigmata eorum,

1. Parabola Salomonis. Titulus antiquorum more cum ipso textu conjunctus. 3. Ad intelligenda verba prudentiæ : intelligentiæ: Hebr. Binah: et suscipiendam eruditionem doctrinæ : disciplinam: Hebr. Mousar: ut suprà vers. 2. Monet eos quos imbuit, ut non solùm sapientiam, quam ipsi perceperint, amplecti, sed etiam verbis prudentium auscultare, et hæc intelligere curent, Beda. Justitiam et judicium et æquitatem: Hebr. rectitudines. In justitià, actio recta secundùm regulam veritatis; in judicio, discretio boni et maii, dum agimus cum proximo; in æquitate, rectitudo mentis; cùm sincerà intentione Deo placere contendimus : idem.

4. Ut detur parvulis: non tantùm provectioribus et rerum experientiâ doctis, verùm etiam parvulis, juxta illud: Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis, Psal. XVIII, 8. Parvulos dicit sensu simplices, et qui nuper sapientiæ aures accommodare cœperunt, Beda. Astutia: cautela diligens, quæ rudibus et incipientibus necessaria. Adolescenti scientia: Hebr. puero qui jam aut quantùm in eruditione profecerit, Beda. Et intellectus: Hebr. cogitatio, solertia, ut improvida ætas his instructa consiliis, senum æquet prudentiam, juxta illud: Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi, Psal. CXVIII, 100.

5. Audiens sapiens, sapientior erit. Hactenùs rudimenta; nunc incrementa ponit, ut non modò imperitis, putà pueris; verùm etiam doctis, sapientiæ studium necessarium esse videatur. Significat autem neminem usque adeò esse sapientem, ut non ei sapientia doctrinaque addi possit: sicut ait Paulus, crescentes in scientia Dei. Col., 1, 10. Gubernacula possidebit: Hebr. Tachboulot, consilia, gubernandi rationem, artem quâ, velut arrepto clavo, navem dirigat.

6. Animadvertet parabolam: Hebr. ut intelligat. Et interpretationem. Alioquin fiet illud quod ait Propheta: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis, Isa., VI, 9, referente Matthæo, XIII, 14: unde discipuli ad Dominum: Edissere nobis parabolam, ibid., 36. Pro interpretatione, alii vertunt

7. Timor Domini, principium sapientiæ. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt.

8. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:

13. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis.

14. Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum. 15. Fili mi, ne ambules cum eis,

9. Ut addatur gratia capiti tuo, prohibe pedem tuum à semitis eoet torques collo tuo.

10. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

11. Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra:

12. Deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum.

rum.

16. Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

17. Frustrà autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

18. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.

facundiam, Septuag. verò obscurum seu tenebrosum sermonem, quem scrutari oporteat, altiùs latente sensu : atque his libri aperit scopum. Ænigmata eorum: parabola, comparatio, ut jam diximus; ænigma verò quæstio obscurior quæsitis verborum involucris tecta. Exemplum parabola Judic., 1x, 8: de arboribus regem electuris, ænigma autem, ibid., XIV, 14; est Samsonis illud: De comedente, cibus, et de forti... dulcedo. Antiquos sapientes parabolis problematisque atque ænigmatis ludere solitos, habes etiam apud græcos scriptores, præsertim, ui fallor, in Plutarchi Convivio.

7. Timor Domini. Proposito egregii operis instituto, nunc rem ipsam aggreditur: ac primùm adhortatur ad sapientiam usque ad caput x: hic autem statim ponit veræ sapientiæ fundamentum, qui est timor Domini, seu verus Dei cultus: sicut est apud Jonam, 1, 9: Hebræus ego sum, ac Dominum Deum cœli ego timeo: repetitum infrà, Prov., IX, 10, et alibi sæpè. Rectè etiam illud, passim apud Augustinum quod à timore pœnæ inducamur ad amorem justitiæ, quæ perfecta sapientia est.

8. Audi, fili mi. Caput veri cultûs, retinere traditam à majoribus doctrinam, sicut dicebat Moses: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, Deut., xxx11, 7; et infrà: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui, Prov., XXII, 28.

9. Ut addatur gratia, decor seu corona, capiti tuo, et torques collo tuo: justitia tibi gloriæ et ornamento erit. Vide infrà, III, 3; VI, 21.

10. Si te lactaverint peccatores: id est, pellexerint. Propositis quærendæ sapientiæ causis, nunc amovet obstacula; orditur autem ab avaritiâ, quæ malorum omnium radix, teste Paulo, I Timoth., VI, 10.

11. Abscondamus tendiculas contra insontem frustrà: gratis; Septuag. ¿ðízwę ; alii, impunè. Vide infrà, vers. 17.

12. Sicut infernus: sepulcrum, ut in Scripturis passim.

14. Sortem mitte nobiscum: velut ad partiendam prædam. Marsupium unum sit: alia quidem sortiamur; communicemus verò pecuniam. Specie amicitiæ ac fidei ducunt, communia enim amicorum omnia.

17. Frustrà jacitur rete : Septuag. impunè, non injustè : reprehensione nullà: homines tanquam aves capianius, nullo utrorumque discrimine.

18. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur. Dùm alios capere moliuntur, ipsi se in laqueos inducunt, canente Psalmistà: Incidit in foveam quam fecit,

[ocr errors]

19. Sic semitæ omnis avari, ani- | bis, id quod timebatis, advenerit. mas possidentium rapiunt. 27. Cùm irruerit repentina cala

20. Sapientia foris prædicat, in | mitas, et interitus quasi tempestas plateis dat vocem suam : ingruerit quandò venerit super vos tribulatio et angustia :

21. In capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :

28. Tunc invocabunt me, et non exaudiam : manè consurgent, et non invenient me:

22. Usquequò, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea, quæ sibi sunt 29. Eò quòd exosam habuerint noxia cupient, et imprudentes odi-disciplinam, et timorem Domini bunt scientiam? non susceperint.

23. Convertimini ad correptionem meam : en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

30. Nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

31. Comedent igitur fructus viæ

24. Quia vocavi, et renuistis: ex-suæ, suisque consiliis saturabuntur. tendi manum meam, et non fuit qui aspiceret.

25. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

26. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cùm vo

32. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

33. Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantiâ perfruetur, timore malorum sublato.

Psal. VII, 16; et iterùm: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam, Psal. x, 6. 19. Sic semitæ omnis avari. Sic avari suis in semitis, sive astutiis, pravisque molitionibus comprehensi, ab ipsà quam possidere videntur pecunià, possidentur, rapiunturque ad interitum.

20. Sapientia foris prædicat. Aliud argumentum conquirendæ sapientiæ, ipsa facilitas, quòd obvia omnibus ac patens ultrò occurrat quærentibus.

21. In capite turbarum: in triviis, in locis frequentissimis. In foribus portarum: arcium; alii, murorum, et ita Septuag., quòd in portis fieret consessus publicus. 22. Usquequò, parvuli, diligitis infantiam: quemadmodùm infrà, tx, 6: Relinquite infantiam, et vivite. Stulti ea quæ sibi sunt noxia. Rectè, omnis enim malus, stultus; stultus autem sibi noxius. At Hebr. simpliciùs: Usquequò, imperiti, diligitis imperitiam, stulti stultitiam, seu derisores derisionem? quâ voce non tantùm stultitia, sed etiam impietas designatur. Derisores autem, quibus vita nil, nisi lusus, Sap., XV, 12.

23. Proferam vobis spiritum meum: sensum, vocem, sicut infrà, XXIX, 11: Totum spiritum suum profert stultus.

24. Vocavi, et renuistis. Locus à comminatione. In interitu vestro ridebo: piis etiam ultrò insultantibus, ac dicentibus: Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum, Psal. LI, 8; Deo quoque irridente et increpante: Ecce Adam, quasi unus ex nobis, Genes., III, 22.

32. Aversio parvulorum interficiet eos. Peribunt, quòd puerorum atque imperitorum exemplo, à sapientiæ consilio auditum averterint. Et prosperitas stultorum perdet illos: tranquillitas, impunitas. Ita enim putant benè sibi omnia per nequitiam eventura.

www

CAPUT II.

Sapientia bona confert, arcet mala: lucem affert: abstrahit à voluptatibus et muliebribus illecebris.

1. Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,

2. Ut audiat sapientiam auris tua. inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

9. Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.

10. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,

3. Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum pru-prudentia servabit te, dentiæ :

11. Consilium custodiet te, et

4. Si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :

5. Tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies : 6. Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

7. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8. Servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.

12. Ut eruaris à viâ malâ, et ab homine qui perversa loquitur :

13. Qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas :

14. Qui lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis :

15. Quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.

16. Et eruaris à muliere alienâ, et ab extraneâ quæ mollit sermones suos,

17. Et relinquit ducem pubertatis suæ.

1. Si... mandata... absconderis penes te: quasi rem pretiosissimam ; quo sensu: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, Psal. CXVIII, 11.

4. Si quæsieris eam quasi pecuniam: pari studio, pari labore, unde sequitur: Et sicut thesauros effoderis illam, ut altè reconditam. Sic David: In vid testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis; et iterùm: Dilexi mandata tua super aurum purissimum; denique: Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa, Psal. cXVIII, 14, 127, 162. Vide infrà, III, 14, 15.

7. Custodiet rectorum salutem... gradientes simpliciter. En illa duo quæ passim Scriptura conjungit rectitudo cordis ad normam compositi, et morum simplicitas, sine fraude, sine fuco: quemadmodùm sanctus Job, 1, 1: Vir simplex et rectus, ac timens Deum : cùm è contra malorum hominum viæ, distortæ sive abnormes, perversæque sint, ut habes infrà, 12, 13, 14, 15, et toto libro passim. 9. Tunc intelliges justitiam, etc., de quibus suprà, 1, 3.

13. Vias tenebrosas: luce veritatis ac justitiæ destitutas; unde passim in Scripturis, filii lucis, filii tenebrarum, dicente Domino: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ, Joan.. vIII, 12. Vide infrà, IV, 19.

15. Quorum viæ perversæ sunt: obliquæ, distortæ, tortuosæ, rejectâ quippe norma. Et infames gressus eorum: Hebr. turpes, recedentes, devii.

16. Ut eruaris à muliere alienâ. Aliud obstaculum à lenociniis voluptatum, atque impudicis amoribus. Idem locus pertractatur cap. V, VI, VII, IX, XXIII, 27, 28. 17. Ducem pubertatis suæ : virum cui virgo nupsit : quo sensu apud Homerum:

« PreviousContinue »