Page images
PDF
EPUB

nitimur meditandi quærendique cupiditatem, ipsâ Scripturæ copiâ ac veritate satiandam. Ne quid tamen negligamus, quod ad excitanda et juvanda pro nostrâ facultate Scripturarum studia pertineat, en paulùm amplificamus notas, et quasi liberiore campo currimus. Exempla memoramus: Salomonis, eumque secuti Ecclesiastici, et libri Sapientiæ sententias usui accommodamus, scripturas scripturis copiosiùs illustramus; interim lectorem optamus tam diligentem fieri, ut notis quàm minimùm indigeat.

Rursùs autem non deerunt qui prolixitatem reprehendant, universim quidem in Canticum canticorum, speciatim verò in quosdam Ecclesiastæ atque Ecclesiastici locos. Ac de Cantico quidem, æqui judices facilè concedent ut dicatur copiosiùs, cùm ubique geminus afferendus sit sensus, historicus alter sive proximus de Salomonis ac sponsæ Ægyptiacæ, alter allegoricus et mysticus de Christi et Ecclesiæ sanctarumque animarum beato conjugio castisque deliciis; uterque reconditissimus, allegoricus verò quàm maximè, quem in hoc libro non modò dignitate ac veritate potiorem, verùm etiam à Spiritu sancto præcipuè spectatum uno ore consentiunt. In hâc autem allegoriâ prosequendâ, non nostri, sed Patrum sensus exponendi erant, ne in tam gravi argumento, nostris arbitriis, sine fine modoque ludere videremur; quod genus interpretandi copiosum esse oportet, cùm tot ac tanta occurrant in eam rem dicta à Patribus et interpretibus, ut et in ipso delectu laboret animus, et ipsam segetem amplam esse necesse sit, tametsi optima quæque ac selectissima colligamus.

De cæteris verò notis prolixioribus alia ratio est. Aut enim historica, aut dogmatica quædam persequenda fuerunt : atque historica quidem in Ecclesiastico, XXXVI, L, LI, quæ si paucis ageremus, nullam rebus lucem, nullam lectori studioso opem allaturi eramus. Dogmatica verò nonnulla in Ecclesiastæ atque Ecclesiastici uno vel altero loco, paulò copiosiùs tractari oportuit (Eccle., XII, 7; Eccli., LI, 14), ubi necessariò castigandi veniebant qui in interpretandis illis à fidei regulâ aut Patrum sensibus abhorrerent. Quæ quidem ut parcè fieri, ita ubi res postulabat, non prorsùs prætermitti debere duximus.

-

XI. — Vulgatæ nostræ glossemata: hebraismi in libris Salomonis atque aliis : nota necessaria de comparationibus.

Non pigebit autem hic ad calcem apponere quædam Vulgatæ nostræ glossemata, eosque hebraismos, qui passim occurrant cùm in Salomonicis, tum etiam, ut semel hunc absolvamus locum, in Sapientiâ et Ecclesiastico. Atque animam quidem hebraicâ phrasi pro personâ positam omnes norunt : cor pro intellectu sumitur : callidus, versutus, astutus, in bonam ferè partem, pro cauto, prudente, sapiente; derisor, illusor, contemptor, prævaricator, pestilens, impius, malum et nequam sonant: quo genere nequitiæ, res subjecta determinat : disciplina, doctrinam indisciplinatus indoctum denotat; requies sæpissimè pro cessatione ponitur; requievit pro cessavit, nonnunquàm activè pro cessare fecit; infernus pro sepulcro, ut in totà Scripturà passim; hæreditare pro sortiri, interdùm activè pro sortiri facere; ut est illud Eccli., XVII, 9: Legem vitæ hæreditavit illos, id est, hæreditare, sive sorti habere fecit panis pro alimentis, atque aliis vitæ sustentaculis : confessio pro laude minoratio pro damno, sive diminutione, atque hæc quidem pervulgata : obscuriora ista in Ecclesiastico, obductio, obductus pro impetu hostili, immissisque sive illatis calamitatibus alicujus rei continens, pro compote: datus pro datione ac dato sive dono istud verò obscurissimum, natio pro nativitate, pro sobole, pro agrorum sive arborum fructu ac proventu : quo etiam sensu, generatio, generationes; ut in illo: à generationibus meis implemini; Eccli., XXIV, 26, hoc est sapientiæ, tanquam agri feracissimi aut arboris præcellentissimæ, fructibus ac frugibus. Quo etiam loco notanda venit præpositio à, ut et aliæ de, ex, cum, sæpè omissæ, sæpè superfluæ, unde in sermone, ex defectu sive redundantiâ obscuritas. Jam ex græcâ quoque phrasi illud frequentissimum; infinitivus pro gerundio, ut illud: Posuit oculum suum... ostendere illis, Eccli., XVII, 7, id est, ad ostendendum, sive ut ostenderet: tum illud, Dei nomen sæpè supplendum, quale est illud: Deprecatio pauperis ex ore usque ad ejus aures perveniet, nempe Dei, Eccli., XXI, 6, quod est familiare Hebræis: eò quòd Deus semper debeat esse menti præsentissimus, ac facile subintelligendus; unde etiam illud, ibid., xXXVII, 1: Qui quærit locupletari,

avertit oculum suum, supple à Deo, seu quod idem est, à lege. Denique illud; in comparationibus ac similitudinibus multa supplenda, quorum exempla invenias, Prov., xxv, imprimis, comparandi, et comparationes reddendi particulæ, id est, quemadmodùm, sic, et cæteræ, quarum loco Hebræi passim substituunt conjunctivam et, ut in illo: Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem, xxv, 23; interdùm hanc etiam supprimunt: Nubes et ventus et pluviæ non scquentes, vir gloriosus et promissa non complens, ibid., 14; quod sæpè non levem difficultatem parit, ut in illo: Amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo, sive afflicto, ibid., 20. Quæ perspicua fiunt, si particulas comparandi suppleveris, ut ad eum locum, et alibi fecimus. Sæpè etiam aliquid supplendum in rebus ad quas fit comparatio ut in eodem versu: item ibid., 19: Dens putridus et pes lassus, qui sperat super infideli: sic supplendum, qualis est qui dente putrido ac pede lasso utitur, talis isqui sperat super infideli: et ibid., 16, 17: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne fortè satiatus evomas illud. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequandò satiatus oderit tė; tanquam diceret : Sicut qui mel nimium comedit, ad satietatem ac vomitum adducitur, ita te proximus ejiciet et evomet, si plus æquo te ingesseris. Omissum etiam interdùm alterum comparationis membrum, putà ipsa redditio sive applicatio, ut in illo: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, Prov., xxvi, 23, omissa applicatio ad eos qui hominum sive rationalis gregis curam gerant; et apud Ecclesiasten, x, 8: Qui fodit foveam, qui dissipat sepem, etc., omissa redditio, quam ad eum versum suppletam videre erit. Sic in illo Ecclesiastici XXVI, 15: Sicut viator sitiens, etc., supplenda applicatio propter eam causam quam ad eum locum diximus. Universim apud Hebræos aliosque Orientales supplenda multa: valetque id quod monemus Præfatione in Psalmos, cap. iv, 24; vII, 38, tenuia hæc et obvia; sed parvulos quoque adjuvare oportet, ut sine offendiculo præclaras percurrant sententias.

S. HIERONYMI PRESBYTERI

PREFATIO IN LIBROS SALOMONIS

AD CHROMATIUM ET HELIODORUM EPISCOPOS.

Jungat Epistola, quos jungit sacerdotium, imò charta non dividat quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset præ valetudine. Mittitis solatia sumptuum; notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimùm nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscentium; quasi aut æquum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare: aut in ratione dati et accepti, cuiquam præter vos, obnoxius sim. Itaque longâ ægrotatione fractus, ne penitùs hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum: Misle, quas Hebræi Parabolas: vulgata autem editio Proverbia vocat: Coheleth, quem græcè Ecclesiasten, latinè Concionatorem possumus dicere: Sir hassirim, quod in nostrà linguâ vertitur Canticum canticorum. Fertur et Panæretos Jesu filii Sirach liber, et alius pseudepigraphus, qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem, hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas prænotatum; cui juncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum ut similitudinem Salomonis, non solùm librorum numero, sed etiam materiarum genere coæquaret. Secundus apud Hebræos nusquàm est; quia et ipse stylus græcam eloquentiam redolet: et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judæi Philonis affirmant. Sicut ergo Judith, et Tobi, et Machabæorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter canonicas Scripturas non recipit; sic et hæc duo volumina legat ad ædificationem plebis. non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Si cui sanè Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam à nobis olim emendatam. Neque enim nova sic cudimus, ut

[ocr errors]

S. ISIDORI EPIST. DE LIB. SALOMONIS.

455

vetera destruamus. Et tamen cùm diligentissimè legerit, sciat magis nostra scripta intelligi, quæ non in tertium vas transfusa coacuerint, sed statim de prælo purissimæ commendata testæ, suum saporem servaverint.

SANCTI ISIDORI PELUSIOTE

LIB. IV. EPISTOLA XL

DE TRIBUS SALOMONIS LIBRIS.

wwww un

Quoniam ordinem trium Salomonis librorum discere cupis, scito unum illorum docere virtutem moralem; alterum ostendere quàm sit vanus labor eorum, qui rebus hujus vitæ nimis attendunt, tertium denique, amorem quo erga res divinas prædita sit illa anima, quæ superiora jam didicit. Atque hæc ratio est ordinis: quare illud quidem primo loco, istud autem secundo, hoc denique tertio collocatum sit opus. Qui autem in ethicis, probè se gessit, dùm Proverbiorum scriptoris discipulus fuit, de eo metuendum non est, ne ad Canticum canticorum delatus, in carnalem et vulgarem amorem incidat; quin potiùs futurum est, ut ad purum ac divinum illum sponsum, quasi quibusdam alis efferatur, qui beatos pronuntiat eos, qui tali sunt amore vulnerati. Moneo itaque adolescentes, ne priùs tertium attingant opus, quàm in prioribus duobus præclarè se gesserint. Absurdum enim, vel potiùs nimis temerarium, et audax est negotium, et à mysticis legibus abhorrens, ut in adyta insiliant, seseque penetrent, qui ne vestibulis quidem sint adhuc digni. Quemadmodùm enim in templo, ea quidem quæ foris erant, omnibus adire licebat: quæ verò intùs erant sacra, quæ velo comprehendebatur obtecta, quamvis, alioquin adiri poterant, tamen à vulgo non consecrato et profano adiri non poterant; quæ denique intima erant Sancta sanctorum, et sacratissima sacra, ad ea nec illis quidem patebat aditus, qui vitam agerent inculpatam: sed soli fas erat ingredi

« PreviousContinue »