Page images
PDF
EPUB

veram sibi in futurum gratiam parent: Qui corripit hominem, inquit, gratiam posteà inveniet apud eum magis, quàm ille qui per linguæ blandimenta decipit, XXVIII, 23. Quid deinde supererat; nisi ut ille sibi placens, atque adulatoribus deditus moneretur, ne malo suo doctus, serò saperet, frustraque inclamaret illud: Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum? v, 12 : quo nihil est efficacius, ut suî amore perditus à pessimo mentis errore revocetur.

VI. Docendi ratio per similitudines, per opposita; sententiarum brevitas, elegantia, vis.

Docendi autem ratio ea est, ut ad vivum pingat, et coràm oculis ponat rerum imagines. En piger iterùm, complicitis brachiis, manu sub ascellâ, quam vel ori admovere pigeat, ut cibos è cœlo velut expectare videatur, XIX, 24; xxvi, 15. Aliæ ejusmodi imagines, uno verbo; aliæ paulò fusiores : qualis inverecunda mulier cum suis sagittis, retibus, venenatisque blanditiis,`passim: ubi etiam videre est cæcum juvenem, bovis aut agni lascivientis instar, ductum ad victimam, ad vincula, nescientem; vII, 21, 22, 23. En vini in vitro splendentis colorem vividum, ingredientis blanditias, ingressi diffusa venena, excitas libidines, mentem ab arce dejectam, dimissum clavum à manibus, edormitâque crapulà rursùs ad compotores et vina properatum, XXIII, 31. Illud egregium, contrariorum imagines plerùmque ex adverso oppositas, ut in conspectu mutuo clariùs innotescant : qualis est sapiens composito vultu: In facie prudentis lucet sapientia: ac statim: Oculi stultorum in finibus terræ, vagi, instabiles, in diversa distracti, xvII, 24. Præclarum etiam illud: Totum spiritum suum profert stultus: fanda infandaque effutit: Sapiens differt et reservat in posterum, neque ejus pectus facilè exhaurias, xxix, 11. Neque illud conticescam: Sapientia callidi, sive prudentis, est intelligere viam suam : et imprudentia stultorum errans, XIV, 8. Unde illud consequitur, ibid. 16: Sapiens timet, et declinat à malo: stultus transilit et confidit. Mitto brevitatem, quam nulla interpretatio repræsentare possit; mitto similitudines, easque concitas, queis totus liber scatet. Huc accedit elegantia summà cum

gravitate conjuncta, ut in illo: Lingua mollis confringit duritiam, id est, responsa mitia quamvis exasperatos animos: xxv,15. Affectus præsto sunt. En sapientiam omnes invitantem, omnibus obviam, et ab ipso paterno sinu ad nos descendentem : cui oblectamentum et lusus, orbis terrarum ornatus; deliciæ, genus humanum; unicum, ut ita dicam, studium, bonis omnibus cumulare amatores, viii. Tu quoque responde amanti : Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam, vi, 4. Nec deest vehementia: Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ ? cui foveœ? cui sine causâ vulnera? cui suffusio, seu rubor oculorum? nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? XXIII, 29. Sed illud copiosius: istud uno verbo quàm vehemens! Statue cultrum in gutture tuo: XXIII, 2; et istud : Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas: propinquus enim illorum fortis est, Deus scilicet: xxш, 10, 11. Denique multæ sententiæ suâ se simplicitate, suo veluti candore commendant, ut ipsa per se veritas valeat.

VII. Quo Salomon cæteris sententiarum auctoribus præstet.

His igitur evincimus, ut noster Salomon non modò divinâ auctoritate, verùm etiam acumine, copiâ, gravitate, cæteris in sæculo sententiarum auctoribus facilè antecellat. Cùm præsertim etiam illud accedat, quòd est omnium optimum, ut veram sapientiam, cultum scilicet, ac timorem Dei, veramque pietatem, et fundamenti loco ponat, et ubique commendet, quam alii sapientes nec fando noverint, aut primoribus tantùm, ut aiunt, labiis degustaverint. Summa autem pietatis est, Dei mandata noctu diuque méditari: quod ipse legislator Moses inculcat his verbis: Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo: et narrabis ea filiis tuis: et meditaberis in eis sedens in domo tud, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens; et ligabis ea quasi signum in manu tuâ eruntque et movebuntur inter oculos tuos: scribesque ea in limine et ostiis domûs tuæ, Deut., vi, 6-9, quò spectabat Salomon noster, cùm diceret : Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo : cùm ambulaveris, grandiantur tecum: cùm dormieris, custodiant te : et

evigilans loquere cum eis: quo quid utilius aut suavius ? additque: Quia mandatum lucerna est, et lex lux ; et via vitæ, increpatio disciplinæ, Prov., vi, 21, 22 et seq. Quo ex loco, aliisque similibus ad Moysen perspicuè alludentibus, ab eoque deductis, grave existit argumentum adversùs eos qui per summam imperitiam aut inverecundiam, Mosaicorum voluminum antiquitati detrahunt: quorum audacibus scriptis duos antiquissimos et maximos Israelitarum reges ex adverso opponimus, Davidem, de lege ac Moyse memorantem, quæ universa plebs caneret; Salomonem etiam scribentem sententias quæ omnium manibus tererentur : nihil ut Mose, ejusque scriptis, notius ac celebratius esse potuerit.

Hæc igitur nostri Salomonis vera sapientia est, ut Dei lege præ- . ceptis nitatur; quo fit etiam illud, ut à Deo parente optimo non modò doceri, verum etiam castigari equo animo feras: Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi Pater in filio complacet sibi, II, 12, cujus rei fons est, quòd omnia bona, malave, hoc est, res prosperæ et adversæ, Deo auctore proveniunt, dicente Salomone Sortes mittuntur in sinum, sed à Domino temperantur, XVI, 33, ut profectò res humanæ, quantâcumque obscuritate versentur, misceantur, in finem à Domino præstitutum exeant: verumque illud sit : Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus ejus, ibid., 9. Quin etiam cor ipsum in manu Domini, XXI, 1, unaque est ratio expediendæ salutis, si Deo nos nostraque omnia permittamus. Quæ et alia id genus, sapientissimus Salomon tantâ auctoritate, veritate, profunditate exequitur, ut in illius parabolis facile agnoscas illius Spiritûs magisterium, qui omnia scrutatur etiam profunda Dei, I Cor., II, 10.

VIII. De promissis ac minis temporalia spectantibus.

Interim meminisse nos oportet, pro Veteris Testamenti ratione, hîc ubique adhiberi promissiones, minasque temporales : cæterùm spiritualis homo, hoc est, christianus, à terrenis divitiis ad cœlestis regni opes se eriget, cùm et ipse Salomon divitiarum vanitatem vel hoc uno verbulo tam perspicuè retegat: Quid enim prodest stulto habere divitias, cùm sapientiam emere non possit?

xvi, 16, cui suppar illud: Melius est pauper qui ambulat in simplicitate suâ, quàm dives insipiens, XIX, 1, et illud : Est quasi dives, cùm nihil habeat: et est quasi pauper, cùm in multis divi– tiis sit, XIII, 7.

IX.- De versione quæ LXX Interpretum dicitur; deque vetere Vulgatâ latinâ, ac novâ per S. Hieronymum.

Superest ut dicamus aliquid de antiquis versionibus. Antiquissima autem est quæ LXX dicitur. Ea, quàm longè ab Hebræo deflectat, omnes eruditi norunt : cujus rei causas singulas inquirere immensi esset operis, et à nostro instituto penitùs alieni. Sufficiat nobis ex LXX proferre, quæ veræ interpretationi constituendæ lucem afferant. Causas autem generales easdem afferimus, quas in Psalmorum Præfatione fusiùs memoratas, in lectoris gratiam contrahere hîc libet : prima est, antiquissimæ linguæ et pridem obsoletæ ingenium, atque indoles brevitatis amans, atque, ut ita dicam, alieni cujusvis sermonis præsertim laxioris ac fusioris impatiens, qualem linguæ nostræ postulant; tum ejusdem linguæ non satis perspecta concinnitas, atque proprietas, verborumque et phraseon ac particularum virtus; quo mirum in modum interpretes variant; posteà variantes jam inde ab antiquo, atque ab ipso, ut ita dicam, initio lectiones, librariorum nonnunquàm dormitantium errore aut incuriâ; sæpè etiam mutatione levissimorum apicum in simillimis litteris; postremò quòd LXX Interpretes obscura, ambigua, suspensa supplent, in his quidem libris maximè, sæpè etiam commentatoris magis quàm interpretis funguntur officio; quod interdùm, sed parciùs et temperatiùs Vulgatæ nostræ contigit, ut suis locis indicamus. Quidni autem suspicemur, siquidem id verum est quod doctiores putant LXX illos eruditos senes ad Ptolemæum missos, solius Pentateuchi versionem edidisse; alios interpretes, non omnes æquè eruditos, interdùm ab hebraici sermonis virtute deficere potuisse? Utcumque est, certum illud, nihil occurrere noxiæ diversitatis. Imò verò in Proverbiis harum varietatum hunc fructum capimus, quòd multas, easque egregias, atque analogiæ fidei congruentes habeamus sententias, quibus Scripturæ ubertas maximè commendetur, nullo ipsius

TOM. I.

29

summæ damno, ut alibi monuimus. (Diss. in Psal. cap. iv et v.) Septuaginta versionem ipsa primùm commendat antiquitas, quòd diutissimè, ante Christum natum, per omnes ferè synagogas obtinuit; quòd ab apostolis frequentata, plerisque etiam Proverbiorum locis inde mutuatis, ut suo loco notabimus; quòd ab Ecclesià orientali perpetuo usu retenta; à latinâ quoque tamdiu, donec tot licèt fulta præsidiis, egregià S. Hieronymi operâ hebraicæ veritati cessit. Et quidem veterem illam latinam versionem ex LXX deductam rivulis, innumerabiles Patrum latinorum loci repræsentant, maximè S. Ambrosii, ac præsertim in Officiorum libris; apud quem etiam ejusdem versionis integra capita, libro de Salomone, reperimus. A S. Hieronymo aliam ex Hebræo institutam versionem, vel ille, quem huic libro præfiximus, prologus doceat ex quà versione Vulgatam nostram ferè constare non est dubium. Hanc autem versionem non modo subsecutæ Ecclesiæ ac Synodi Tridentinæ, verùm etiam jam inde ab initio, S. Augustini, inde specula sua compingentis, commendat auctoritas. Cur autem Hieronymus nonnunquam ab Hebræo differat, in Ecclesiaste commodior erit dicendi locus, resque omnis patebit clariùs, edito, quem eruditi piique Benedictini apparant, Hieronymi canone. X.-Notarum nostrarum excusatur in plerisque brevitas; in quibusdam prolixitas.

De notarum nostrarum ratione dicere superfluum videretur, nisi quidam amicorum nonnihil ab earum brevitate metuerent tardioribus ingeniis, ne dicam indiligentioribus, si tales futuræ essent, quales in Psalmos fuerunt. Nos autem, quantùm assequi datum est, concisâ perspicuitate contenti, ita lectorem adjuvandum suscipimus in obscurioribus sive profundioribus locis, ut ipse ex aliis per sese aliquid extundat, et quæ notis desint, attentione suppleat ac diligentiâ; neque curiosa aut longè accersita sectamur, sed necessaria. Studiosis certè clavim in manus damus, quam non ipsam magni fieri, sed quæ eà reserarentur, Scripturam nempe ipsam pulchram ac splendidam videri volumus: neque opprimere aggredimur commentariorum mole vividos Scripturæ sensus. Sua certè grandioribus scriptis constet utilitas; nos verò non id agimus, neque cibos ad satietatem oggerimus, sed acuere

« PreviousContinue »