Page images
PDF
EPUB

72. Ad faciendam misericordiam | micorum nostrorum liberati, sercum patribus nostris : et memorari viamus illi. testamenti sui sancti :

73. Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis:

75. In sanctitate et justitia coràm ipso, omnibus diebus nostris.

76. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante

74. Ut sine timore, de manu ini- | faciem Domini, parare vias ejus.

quippe qui ei accinunt, ejusque regnum in Christo sempiternum futurum prædicant.

72, 73. Cum patribus nostris :... testamenti sui... ad Abraham patrem nostrum : a Davide ac prophetis ad patriarchas, atque ad originalia promissa, et ad caput gentis Abrahamum transgreditur. Misericordiam cum patribus nostris: effusâ gratiâ in liberos ipsis quoque in sinu Abrahæ Christi præsentà recreatis, et cum eo in cœlos eductis. Testamenti sui sancti : fœderis, latiùs sumpto testamenti nomine pro eo omni instrumento quo mentem testamur; quod Latinis non insuetum testamenti etiam propriè, quod Novum Testamentum intercedente testatoris morte sanciri oporteret: unde nec primum quidem sine victimarum sanguine dedicatum fuerit. Hebr., IX, 16, 18. Gr. S.zen;, quod utrumque et fœdus et testamentum sonat. Sancti autem; quod de sanctis repromissionibus conscriptum, sanctè etiam custoditum, ac tandem per sanctitatis auctorem Christum impletum est; ut infra latiùs vers. 75 exponitur. Jusjurandum: doctè, ut sacerdotem decebat, observat promissa Dei jurejurando firmata, ex ipsà naturà fœderis: unde Dominus ad Abraham: Per memetipsum juravi, Gen., XXII, 16.

74. De manu inimicorum: ut suprà dixerat: salutem ex inimicis, vers. 71. Intelligendi autem potissimum invisibiles illi inimici, diabolus et angeli ejus, ipsumque peccatum, quo eis in servitutem addicti eramus: quà de re vers. 77, quanquam nec dubitem, nisi Judæi Christum abjecissent, id futurum fuisse, ut ab hostibus quoque visibilibus tuti Domino deservirent.

75. In sanctitate, et justitid: prudens lector, attende, quid daturus esset Dominus vers. 73 nempe ut ab inimicis tuti, justitiam sanctitatemque colerent, quæ gratia per Christum ut promissa, ita data est, effuso in electos Spiritu sauetitatis, quo nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, Tit., II, 14; atque ibid., III, 4-7. Corùm ipso : his verbis veram denotat justitiam, non fucatam; quemadmodum scriptum est: Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querelâ, Luc., 1, 6. Hæc vera justitia, quam Deus, et se daturum promiserat, et probat à se datam: potest etiam referri, corùm ipso, ad illud, serviamus: ut ideò sanctè castèque, agamus quod assiduè cogitemus in ejus conspectu esse nos et omnia nostra; quod ipsum vel maximè Dei donum est, quale promiserat daturum se nobis.

76. Et tu, puer. Quod et figuratè ad infantulum dici potuit, etiamsi non audiret, et propriè ex Ambros. quòd non absurdum sit intellexisse jam editum, quod utero matris clausus persenserat. Propheta: imò plusquam propheta, teste Christo Matth., XI, 9, 10. Præibis enim ante faciem. Duo indicat insignia vaticinia de præcursoris officio, Malachia et Isaiæ; et Malachiæ quidem: Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam, Malach., III, 1; et iterum: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, ibid., IV, 5, 6; quæ vaticinia de Joanne Baptista, et angelus, et ipse Christus interpretantur, Luc., 1, 17; Matth., X1, 1í. Parare vias ejus: en alterum vaticinium, Isa., XL, 3: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: omnibus evangelistis, ipsoque Joanne Baptista de eodem Joanne interpretantibus. Vide autem quàm disertè Christum, quem Joannes præire jubebatur, et Dominum et Altissimum, adeoque et verè Deum Zacharias appellet.

77. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum :

oriens ex alto:

79. Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in

78. Per viscera misericordiæ Dei nostri in quibus visitavit nos, | viam pacis.

:

77. Scientiam salutis: scientiam Christi servatoris : de quâ scriptum est : In scientiâ suâ justificabit ipse justus (Christus) servus meus multos, Isa., LIII, 11. In remissionem peccatorum: cui Joannes Baptista nitiare cœpit populum, dato baptismo pœnitentiæ in remissionem peccatorum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum, Marc., 1, 4; Act., XIX, 4.

78. Visitavit nos, oriens: Christus ipse de quo scriptum est : Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, Malach., IV, 2; unde Christus propheticè Oriens appellatur: Adducam servum meum Orientem, Zach., 111, 8; atque iterum: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum sanctum Domino, ibid., VI, 12; quod quidem Zorobabeli competit, sed ut figura Christi : ut quemadmodum Zorobabel inter captivitatis Babylonicæ tenebras, in spem recuperandæ libertatis, instaurandique templi, ita Christus humano generi veræ libertatis auctor, verique templi fundator illuxerit. Ex alto: quo immensum à Zorobabele distat : non enim Zorobabel, sed Christus solus desursum est, de cœlo est, de paterno sinu terris oritur, atque adeo super omnes est, Joan., 1, 18; III, 31. Vide autem quot et quanta testimonia prophetarum doctissimus sacerdos paucissimis versiculis colligit.

79. Qui in tenebris, et in umbrâ mortis... et hoc ex Isa., IX, 2: Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis: quod de Christo Matthæus quoque intelligit, cap. IV, 16

CANTICUM SIMEONIS.

Nihil videat qui Christum vidit; nihil optet in sæculo, qui Christum amplexus est, lætusque abeat ad patres. Hæc vovet sanctus senex, accepto Christo in ulnas, Luc. 11,28; nec nisi multa gratulatus, multaque vaticinatus, dimittit è manibus.

LUCE CAPITE 11, à vers. 29.

29. Nunc dimittis servum tuum, 30. Quia viderunt oculi mei saDomine, secundùm verbum tuum lutare tuum,

in pace :

29. Nunc dimittis: Græc. Nunc dimittes, vel ut legit Ambros. hic: Nunc dimitte; tempus est ut dimittas. Idem Ambrosius, nunc dimittis: quasi necessitate quâdam teneretur in hâc vitâ, non voluntate, De bono mortis, lib. II Dimittis : tanquam è carcere, tanquam è vinculis, ibid. Vide autem viro justo quàm sit vita insuavis; quippe quæ miseriis, erroribus, vitiis sit obnoxia. Itaque sanctus senex Novi Testamenti spiritu plenus, nedum optet multos dies in Vetere Testamento toties repromissos, ægram senectutem Christi videndi spe vix sustentabat; quo impleto, quasi omni vitæ officio functus, dimitti et expediri petit. Secundùm verbum tuum. Responsum enim acceperat à Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi priùs videret Christum Domini, Luc., II, 26.

30. Quia viderunt oculi mei: beati enim oculi, qui vident quæ vos videtis!

32. Lumen ad revelationem gen

31. Quod parasti, ante faciemtium, et gloriam plebis tuæ Israel.

omnium populorum :

Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt, Matth., XIII, 16; Luc., x, 23, 24. Salutare tuum : hæc igitur docent viro bono Christum ac salutem adepto, statim optandum esse vitæ exitum, et quidem potiùs quàm ipsi Simeoni, cùm statim post mortem Christo potiri detur; quod sanè sancto seni, nondum propalatá sanctorum viâ, contingere non poterat, Hebr., 1x, 8; XI, 40: et tamen mortem optat, quia viso Christo non erat in terris, quod videret amplius.

31. Omnium populorum : non tantùm Judæorum, verùm etiam gentilium, quod sequentia docent.

32. Lumen ad revelationem gentium: ad revelandam gentibus veritatem, quemadmodum Isaias scripserat: Ambulabunt gentes in lumine tuo, Isa., LX, 3; et alibi passim apud prophetas : cui rei præluserant Magi, ex Oriente, stellà duce, acciti. Vide autem his tribus canticis, ut Christi gloria magis magisque illustretur. Maria enim et Zacharias de Israele tantùm hic autem non modò Israelis gloriam, verùm etiam conversionem universæ gentilitatis præcinit.

Nunc tribus canticis expositis cogitare libet, quàm aptè omnia, Christo adveniente, gesta sint : decebat enim, ut quo pietatis sensu excipiendus esset, plebs christiana doceretur: primùm à Mariâ matre, cui accinunt sanctæ mulieres Elisabetha et Anna prophetisa; tum à sacerdote, qualis erat Zacharias præcursoris pater denique à Simeone sene, viro è plebe, ut videtur; quanquam alii alia conjiciunt; sed si quid esset aliud, evangelistam non taciturum putamus. Jam pastores, Magosque, gentium primitias, commemorare nihil attinet, atque hos donis onustos, quo etiam divites ad Christum venturi præfigurarentur. Nec defuit infans Joannes Baptista, qui in matris utero ad Christi præsentiam Mariæque vocem exiliret; ut omnis ætas, sexusque, gens omnis, omnis ordo in Christi laudes accenderetur : atque hîc finis esto.

FINIS CANTICORUM.

SUPPLENDA

IN PSALMOS

ADMONITIO.

Cùm quidam expostularent à novitiis expositoribus obscurari de Christo vaticinia Prophetarum, præsertim Davidica quæ cæteris clariora haberentur, neque servatam suam ecclesiasticis dogmatibus firmitudinem; ejusque rei gratiâ flagitarent ut amplificaremus nostras in Davidem notas; visum est de multis testimoniis pauca seligere, ex quibus de reliquis æstimari posset. Præmonere autem oportet de erroris fonte quædam, quæ lucem dicendis allatura sint.

Hic iterum appellare cogimur virum doctissimum Hugonem Grotium commemoratis Prophetarum oraculis, quæ in Evangeliis aliisque scriptis apostolicis proferuntur, hæc notantem : « Non pugnare Apostolos adversùs Judæos his quasi testimoniis, ut probent Jesum esse promissum Messiam; pauca enim sunt oracula quæ in hunc finem usurpant, contenti cæterùm Christi miraculis et resurrectione. » Unde concludit : « Hæc igitur omnia et quæ alia sunt ejus generis suis locis excutienda, non in vim argumenti propriè adhibentur, sed ad illustrandam atque confirmandam rem jam creditam. » Hæc in ipso initio docet ad Matth. 1, 22, ubi refertur illud egregium de virgine pariturâ vaticinium, Isa. vII, 14; quo ex principio orsus, per omnes ferè notas id agit, ut in propheticis testimoniis geminos sensus proferat, quibus et ipse fateatur vim probationis amitti neque convictioni esse locum; quæ ab apostolorum mente immane quantùm discrepant! Saulus enim multò magis convalescebat, et confundebat Judæos,... affirmans quoniam hic est Christus, Act. IX, 22. Quid autem est affirmans,

[ocr errors]

nisinon modò probans, sed certò demonstrans? quomodo verò demonstraret, tota Scriptura narrat, atque ipse perspicuè oratione ad Agrippam: Nihil extrà dicens, inquit, quàm ea quæ Prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses; quibus tam invictam vim inesse crederet, ut et Agrippam urgeret his verbis: Credis, Rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis; et ipse Agrippa reponeret: In modico suades me christianum fieri: prorsus intelligens ex Pauli mente nullum patere effugiis locum, neque fieri posse ut christianus non sit qui Prophetas audiat, Act., xxvi, 22, 27, 28. Quid autem Apollo? Nonne is est, qui vehementer Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum ? Actor., xviii, 28. Mitto Beroenses quotidie scrutantes Scripturus, si hæc ita se haberent, Actor., XVII, 14, omnia ex præcepto Christi : Scrutamini Scripturas, Joan., v, 39; neque ad illustrationem rei, sed ad probationem certam, ut ipsa verba declarant.

Sanè quod aiebat Grotius, Apostolos contentos fuisse Christi miraculis, hoc uno loco perspicuè confutatur: Posteaquàm enim hæc Christus edixerat: Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, Joan. y, 36, continuò subdit illud: Scrutamini Scripturas..... et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. En duplex testimonium, quo futuris quoque temporibus increduli revincantur : neque tantùm miraculorum, referentibus Apostolis; verùm etiam Prophetarum, qui et ipsi diem Christi tantò ante viderint, ac de eo testimonium tulerint: ut scilicet firmo gradu stemus superædificati super (duplex) fundamentum, apostolorum videlicet ac Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, Ephes., 11, 20.

Neque tamen ideo tam morosos esse nos oportet, ut omnia quæ in Christum Apostoli quoque transtulerint, ejusdem perspicuitatis aut roboris esse credamus, cùm in multis subesse constet duos illos sensus quos affert Grotius; imò verum illud, totam veterem Scripturam ita à Spiritu sancto comparatam, ut in Christum, qui finis est legis, haud ægrè duci possit. Cæterùm eo vis probationis constat, quod tot ac tanta sint quæ Christum merè et manifestè sonent, ut iis colligata cætera in eumdem sensum facilè coalescant. Cur autem eos locos qui certam probationem faciant, tam paucos

« PreviousContinue »