Page images
PDF
EPUB

mortuos sæculi: 4. et anxiatus est mortuos antiquos. Et anxius fuit super me spiritus meus, in me tur-in me spiritus meus: in medio batum est cor meum. mei sollicitum fuit cor meum. 5. Memor fui dierum antiquorum, Recordabar (a) dierum antimeditatus sum in omnibus operibus quorum: meditabar omnia opetuis in factis manuum tuarum me-ra tua; facta manuum tuarum ditabar. loquebar.

6. Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aquâ tibi.

7. Velociter exaudi me, Domine : defecit spiritus meus.

Non avertas faciem tuam à me: et similis ero descendentibus in lacum.

8. Auditam fae mihi manè misericordiam tuam: quia in te speravi.

Notam fac mihi viam in quâ ambulem quia ad te levavi animam

meam.

9. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi:

10. Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam :

11. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me, in æquitate tuâ. Educes de tribulatione animam meam;

12. Et in misericordiâ tuâ disperdes inimicos meos.

Et perdes omnes qui tribulant animam meam : quoniam ego servus

tuus sum.

Expandi manus meas ad te : anima mea quasi terra sitiens ad te. SEMPER.

Citò () exaudi me, Domine defecit spiritus meus.

:

Ne abscondas faciem tuam à me; et comparabor descendentibus in lacum.

Fac me audire manè misericordiam tuam, quoniam in te confido:

Notam fac mihi viam in quâ ambulem, quoniam ad te levavi animam meam.

Libera me de inimicis meis, Domine à te (c) protectus sum.

Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia tu Deus meus es.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in justitiâ tuà educes de angustia animam meam.

[blocks in formation]

4. Anxiatus est super me spiritus meus: vix respirare possum, quasi compressis faucibus.

5. Memor fui dierum antiquorum : vide virum suî compotem, qui tantis quoque in angustiis, prisca divinæ bonitatis exempla meditatur.

6. Terra sine aquâ: Hier. sitiens; hoc canit omnis anima, cùm, sensibus omni solatio destitutis, solâ fide vivit.

7. Similis ero: ne similis sim.

10. Spiritus tuus bonus: qui spiritus non videtur angelus esse, sed Spiritu sanctus qui prophetas afflabat.

(a) Var. Recordabor. — (b) [Hebr. festina.] — (c) Ad te. - (d) Tribulantes.

:

[blocks in formation]

Scutum meum, et in ipso speravi: qui subjecit populos mihi. Domine, quid est homo, quia agnoscis (a) eum? filius hominis, quia computas eum?

Homo vanitati assimilatus est: dies ejus quasi umbra pertransiens.

Domine, inclina cœlos tuos, et descende tange montes, et fumigabunt.

Mica fulmine, et dissipa eos: mitte sagittam tuam, et interfice illos.

Extende manum tuam de excelso libera me, et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum.

:

Quorum os locutum est vani

VERSIO VULGATA.

Psalmus David, 1. adversùs Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.

2. Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator

meus:

Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me. 3. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

4. Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra prætereunt.

5. Domine, inclina cœlos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt.

6. Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

7. Emitte manum tuam de alto, cripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alicnorum.

8. Quorum os loeutum est vanita

1. Adversùs Goliath: ita Chald. ad vers. 10 et Septuag., nec tamen in omnibus exemplaribus, teste Theodor. Videtur autem post victum Goliath, Philisthæosque fusos, Saülis nomine, cantatus: neque enim tunc David rex erat, vers. 2, 10, 11. Tum post eam victoriam fausta omnia populo precatur.

4. Homo vanitati similis factus est..... vapori, nihilo: testis iste Goliath jactabundus et minax. Sicut umbra prætereunt: Hier. sicut umbra pertransiens. 6. Fulgura coruscationem : Hier. mica fulmine, emitte fulgura. Eos: hostes. 7. De manu filiorum alienorum: Philistinorum.

8. Quorum os: quod Goliath, populo Dei suorum omnium nomine exprobraret, I Reg., XVII, 10.

(a) Var. Cognoscis,

:

tem et dextera eorum, dextera ini- | tatem, et dextera eorum dextera quitatis. mendacii.

9. Deus, canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi.

:

10. Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno 11. eripe me.

Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis :

12. Quorum filii, sicut novellæ plantationes in juventute suâ.

Filiæ eorum composita, circumornatæ ut similitudo templi.

13. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud.

Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis: 14. boves eorum

crassæ.

Non est ruina maceriæ, neque transitus neque clamor in plateis

eorum.

15. Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.

Deus, canticum novum cantabo tibi: in psalterio decachordo psallam tibi.

Qui dat salutem regibus, qui eruit David servum suum de gladio pessimo.

Libera me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.

Ut sint filii nostri, quasi plantatio crescens in adolescentiâ suâ. Filiæ nostræ quasi anguli, ornati ad similitudinem templi.

Promptuaria nostra plena, et superfundentia (a) ex hoc in illud.

Pecora nostra in millibus, et innumerabilia in compitis nostris. Tauri nostri pingues.

Non est interruptio, et non est egressus, et non est ululatus in plateis nostris.

Beatus populus cujus talia sunt: beatus populus cujus Dominus Deus suus.

10. De gladio maligno: Goliath ; et ita Chald. 12. Quorum filii: Hier. ut sint filii nostri, et ita per reliquum Psalmum habet nostra pro eorum: utrumque optimo sensu : docet enim, et impios frustra confidere opibus, et bonos, summâ licèt earum copiâ, non tamen in eis felicitatem reponere. Filia eorum compositæ: Hebr. filiæ nostræ quasi anguli, angulares lapides, quos omni arte ornabant et perpoliebant. Similitudo templi, vel palatii, sculpturis, columnis, omni denique arte exornati.

13. Eructantia: Hier. superfundentia. Ex hoc in illud: tantâ copiâ, ut bona in se congesta non capiant, sed in alia atque alia penuaria subinde diffundant. Oves Corum fœtosæ: Hier. in millibus, millibus multiplicantes. In egressibus: Hier. in compitis, in plateis: quibus ipsæ plateæ impleantur.

14. Non est ruina... neque transitus: nulla in stabulis labes, quâ egredi possint; tuta omnia et accurata in tectis. Neque clamor, tumultuantium ac insanientium; sedata, compositaque omnia.

15. Beatum dixerunt: Hier. beatus populus. Beati quidem sumus propter temporalia, quæ Deus promisit legem obзervantibus; at vera felicitas, Deo placere. (a) Var. Super effundentia.

PSALMUS CXLIV.

LAUDIS ET EXULTATIONIS..

Dei magnitudo, potentia, magnificentia, patientia, justitia, bonitas. Est autem Psalmus acrostichu alphabeticus, cujus singuli versus à singulis litteris ex ordine incipiunt.

VERSIO S. HIERONYMI.

Laudatio David.

Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in æternum et ultrà.

In omni die benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sempiternum (6) jugiter.

Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnificentiæ ejus non est inventio (c).

Generatio ad generationem laudabit opera tua, et fortitudines tuas annuntiabunt.

Decorem gloriæ magnitudinis tuæ, et verba mirabilium tuorum loquar.

Et fortitudinem horribilium tuorum loquentur, et magnitudines tuas narrabunt.

Memoriam multæ bonitatis tuæ loquentur, et justitias tuas laudabunt.

Clemens et misericors Dominus: patiens, et multæ miserationis (d).

VERSIO VULGATA.

1. Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

2. Per singulos dies benedicam tibi : et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

3. Magnus Dominus et laudabilis nimis : et magnitudinis ejus non est finis.

4. Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronuntiabunt.

5. Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: et mirabilia tua narrabunt.

6. Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam nar

rabunt.

7. Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. et justitiâ tuâ exultabunt.

8. Miserator et misericors Dominus: patiens, et multùm misericors.

3. Non est finis: Hier. inventio, investigatio, άvežiyvíaco;; cujus sublimitas tanta est, ut oculorum aciem effugiat; cujus per occultas et inaccessas vias incedentis indeprensa sunt vestigia: in mari enim via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur, Psal. LXXVI, 20.

4. Generatio et generatio: Hier. generatio ad generationem, id est generationi; quo significatur laudum continuata traditio.

5. Magnificentiam..... loquentur: et mirabilia: Hier. verba mirabilium tuorum loquar; Hebr. meditabor.

:

(a) Var. In hebr. et in secundâ S. Hieronymi versione singuli versus hujus Psalmi litteris primoribus elementorum hebraicorum ordinem repræsentant; sed desideratur versus qui à nun litterâ incipere debebat.— (b) [Hebr.: sæculum et ultra.] — (c) Investigatio.— (d) [Hebr. tardus ad furorem et magnæ misericordiæ.]

TOM. I.

24

9. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.

10. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua : et sancti tui benedicant tibi.

11. Gloriam regni tui dicent : et potentiam tuam loquentur :

12. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam : et gloriam magnificentiæ regni tui.

Bonus Dominus omnibus, et misericordiæ ejus in universa opera ejus.

Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti (a) tui bcnedicant tibi.

Gloriam regni tui dicent, et fortitudines tuas loquentur:

Ut ostendant filii hominum fortitudines ejus, et gloriam decoris regni ejus.

13. Regnum tuum, regnum om- Regnum tuum, regnum omnium sæculorum : et dominatio tua nium sæculorum, et potestas tua in omni generatione et generationem. in omni generatione, et generaFidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

14. Allevat Dominus omnes, qui corruunt et erigit omnes elisos.

15. Oculi omnium in te sperant, Domine et tu das escam illorum in tempore opportuno.

16. Aperis tu manum tuam : et imples omne animal benedictione.

17. Justus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

18. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum inʼveritate.

19. Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.

tionem.

Sustentat Dominus omnes corruentes, et erigit omnes jacentes (b).

Oculi omnium in te sperant, et tu das eis escam suam in tempore

suo.

Aperis manus tuas, et imples omne animal refectione (c).

Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

Juxtà est Dominus omnibus qui invocant illum (d), omnibus qui invocant illum in veritate.

Placitum timentium se faciet, et clamorem (e) eorum exaudiet, et salvabit eos.

9. Miserationes ejus super omnia: et copiâ, et dignitate, et claritudine. 10. Confiteantur tibi..... opera tua: verba enim deficiunt, neque præter opera tua, quidquam te est dignum.

13. Fidelis Dominus: deest hic versus integer in Hebr. jam à tempore Hier.; item apud Aquilam, Theodot. et Chald. At Syrus habet, et Arabs, ut Septuag. Porrò necesse est illum textu excidisse, cùm Psalmus sit acrostichus, desitque littera Nun, à quâ incipit vox Neeman fidelis. Patet ergo non esse integrum ubique textum hebraicum.

15. Tu das escam illorum: Hoc ad Eucharistiam fideles referebant; unde hic versus assiduè in ore eorum, qui mysteriis initiati. Chrysost.

(a) Var.: [Hebr. misericordes.] — (b) [Hebr. incurvatos.] — (c) [Hebr. satias omnem virum placitè.] (d) Eum. (e) [Hebr. deprecationem.]

« PreviousContinue »