Page images
PDF
EPUB

ris in finem? succenditur (a) quasi | finem: exardescet sicut ignis ira tua? ignis indignatio tua?

Memento mei de profundo : alioquin quare frustra creasti filios hominum?

Quis est vir qui vivat, et non videat mortem, salvans animam suam de manu inferi? SEMPER.

Ubi sunt misericordiæ tuæ an

48. Memorare quæ mea substantia: numquid enim vanè constituisti omnes filios hominum?

49. Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem : eruet animam suam de manu inferi?

50. Ubi sunt misericordiæ tuæ an

tiquæ, Domine, quas jurasti Da-tiquæ, Domine, sicut jurasti David vid in veritate tuâ? in veritate tuâ.

Recordare, Domine, opprobrii servorum tuorum : quia () por

51. Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum (quod contitavi in sinu meo omnes iniquita-nui in sinu meo) multarum gentium. tes populorum.

Quas (c) exprobraverunt inimici tui, Domine: quibus exprobraverunt vestigia Christi tui. Benedictus Dominus in sempiternum amen (d), amen.

52. Quod ex probraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.

53. Benedictus Dominus in æternum: fiat, fiat.

48. Quæ mea substantia: Hebr. quantuli ævi ego sim, ut tam brevem vitam tot calamitatibus obruas: sic Psal. CI, 24.

51. Memor esto..... opprobrii..... multarum gentium : à tot gentibus illati nobis servis tuis. Quod (opprobrium) continui in sinu meo: cùm ne queri quidem liceret.

52. Commutationem Christi tui : commutata promissa de Christo venturo : at Hier. exprobraverunt vestigia Christi tui : Chald. tarditatem vestigiorum Christi tui. Irridebant nos quòd non adveniret expectatus ille liberator, sive Cyrus, sive potiùs Christus de semine Davidis, regno ejus instaurando, et in æternum firmando.

(a) Var.: Succendetur. — (b) Deest quia. — (c) Quibus. — (d) Amen et.

LIBER QUARTUS PSALMORUM

SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM CVI.

PSALMUS LXXXIX.

MORALIS.

De miseriis et brevitate vitæ: quæ consideratio maximè congruebat populo sab Mose laboranti in deserto; cùm in malis pars solatii šit, intueri quàm tota vita humana nihil nisi calamitas sit, neque quidquam spei supersit, nisi in Deo.

VERSIO VULGATA.

1. Oratio Moysi hominis Dei.

Domine, refugium factus es nobis, à generatione in generationem.

2. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis : à sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

3. Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Oratio Moysi (a) viri Dei. Domine, habitaculum tu factus es nobis, in generatione et generatione.

Antequàm montes nascerentur, et parturiretur terra, et orbis; à sæculo, et usque in sæculum tu es Deus.

Convertens (b) hominem usque ad contritionem, et dicens (c): Revertimini, filii Adam.

1. Oratio Moysi. Nihil videmus cur hunc titulum non sumamus ad litteram: certe magnus ille Athanasius nihil hæsitavit. Vis, inquit, audire Mosen? habes Psalmum LXXXIX, Epist. ad Marcell. Hieronymus quoque ita sensit, atque ipso teste, omnium antiquissimus Origenes. Quidam tamen Patres non admittunt, quòd hujus cantici Mosis nulla in Scripturis mentio. Atqui nulla etiam Scriptura docet sancti Job historiam à Mose conscriptam : neque id prohibuit, quominùs à plerisque Mosi tribuatur. Quod de hoc cantico longè est æquius, favente titulo. Refugium: Hier. habitaculum. Deus enim in nobis et nos in Deo, ut passim Scriptura docet. De primis Psalmi versibus Comm. Hier.: « Narraturus tristia, et genus deploraturus humanum, à laudibus Dei incipit: ut quidquid posteà homini accidit adversorum, non Creatoris duritiâ, sed ejus qui creatus est culpâ, accidisse videatur » vide Ep. ad Cypr. t. II. Op. S. Hier.

3. Ne avertas..... Hier. convertens hominem ad contritionem, comminuens, et reducens ad pulverem. Et dixisti : Convertimini : Hier. et dicens: Revertimini, filii Adam, contritum et comminutum ex pulvere jussu tuo exsuscitas: sic Psalm. CIII, 29, 30.

(a) Var. Mosis. (b) Convertens [Hebr. convertis.] — (c) Et dices [Hebr. dicis.]

[blocks in formation]

4. Quæ præteriit: mille anni non tantùm sicut una dies; sed tanquam dies quæ præteriit. Quod enim tam rapidè effluit, ita considerandum, tanquam jam effluxerit. Custodia · Hier. vigilia noctis. Noctem per vigilias quatuor dividebant. Sensus ergo est : Quid est vita nostra ? fac nos vivere nongentos eoque amplius annos, ut Adam et prisci mortales; fac ad mille annos vitam protrahi : mille anni dies unus, isque propè jam elapsus: quid autem dico, dies unus? imò pars exigua noctis.

5. Quæ pro nihilo habentur..... tota vita humana nihil. At Hier. percutiente te eos, somnium erunt. Hebr. Inundasti eos : somnus erunt : fluvii instar exundantis abripuisti eos, et fugerunt ab oculis velut somnium, somno citiùs dissipati sunt. 6. Mané sicut herba transeat : totus versus ex Hier. Decidat : deest Hebr. Manè : ne integro quidem die floremus, in ipso initio tabescimus.

7. Quia defecimus in irâ tuâ : jam ad causam tot malorum convertitur, nempe ad iram Dei tot sceleribus concitatam; cumque genus humanum jam inde ab initio miseriæ addictum sit, hinc patet quàm gravis ira Dei pridem nobis incumbat, inter ipsa initia admisso peccato.

8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : instar judicis ad certam quamdam causam animum advertentis, ac reum statim punituri. Iniquitates autem : Hebr. occulta; Hier. negligentias; vertit alibi: errores, ignorantias. In interpret hujus psalmi Ep. ad Cyp. Sensus est ex anteactâ et tam rapidè elapsà vitâ, hoc unum reliqui, peccata multa scilicet, et justi supplicii meritum.

9. Quoniam omnes..... Hier. omnes enim, etc., quasi sermonem loquens : hoc est, anni nostri dicto citiùs transierunt: imò cogitatione citiùs sermo enim etiam de cogitatione sumitur. Sicut aranea..... deest Hebr. Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem araneæ transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo prætervolat, ita opus aranea incassum texitur. Telas aranea texuerunt, Isa. LIX, 5. Comm. Hier.

10. Dies annorum nostrorum in ipsis: id est, in diebus annorum nostrorum (a) Var.: Deest ut.

Si autem in potentatibus, octoginta | sis septuaginta annis (a) si auanni, et ampliùs eorum labor et do- tem multùm octoginta anni, et lor. quod ampliùs, labor et dolor: Quoniam supervenit mansuetudo, quoniam transibimus citò, et avoet corripiemur. labimus (b).

11. Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam 12. dinumerare?

Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientiâ.

13. Convertere, Domine, usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

14. Repleti sumus manè misericordiâ tuâ, et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. 15. Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti: annis quibus vidimus mala.

16. Respice in servos tuos, et in opera tua et dirige filios eorum.

Quis novit fortitudinem iræ tuæ, et secundùm timorem tuum indignationem tuam?

Ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti.

Revertere, Domine, usquequo? et exorabilis esto super servos tuos.

Imple (c) nos matutinâ misericordiâ tuâ ; et laudabimus, et lætabimur in cunctis diebus nostris.

Lætifica nos pro diebus (d) quibus afflixisti nos, et annis quibus vidimus mala.

Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua (e) super filios eorum.

sunt septuaginta anni : hæc vitæ nostræ summa. Si autem in potentatibus : Hier. si autem multùm, etc., id est, quod excedit septuaginta annos, vix in vitâ numerandum; tanta infirmitas est: sint ad summum octoginta ferè anni; quod ampliùs, non vita, sed labor dolorque est. Alii ex Hebr. Dies annorum nostrorum septuaginta anni: si autem in vigore sit aliquis, si firmiore utatur valetudine, octoginta anni, etc. Supervenit mansuetudo..... ipsa benignitas Dei vitæ spatium prorogantis nobis probro ac reprehensioni vertet, postquàm tempore ad pœnitentiam dato, ad peccandum abutimur. At Hier. transibimus citò, etc., resecamur et avolamus. Hebr. Sicut aves resecto filo, sic vita nostra avolat : vel, fili instar, vita nostra succiditur, evanescit.

11. Quis novit potestatem..... et præ timore tuo iram tuam dinumerare: quis valeat ita te timere, ac dignus es; tantique quanti est, æstimare iram tuam ? Hier. verò, Septuaginta et Theodor. dinumerare ad sequentem versum referunt: 12. Dinumerare dexteram tuam sic notam fac..... Hier. ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti: ostenso nobis à te vitæ nostræ spatio, erimus cautiores.

13. Usquequo? supp. non reverteris.

14. Repleti sumus..... Hier. imple nos matutind, etc. Notat etiam Theodor. tempus esse mutatum à Septuaginta: matutina autem misericordia est prompta grataque, ut matutinæ horæ post noctem.

15. Lætati sumus..... Hier. lætifica nos, etc.: pro malis bona retribue.

16. Respice..... Hier. appareat, etc., id est, appareat servis tuis. Dirige filios..... Hier. gloria tua, etc. Ostende vim et gloriam tuam in liberandis servis tuis, eorumque familiâ tot malis eruendâ.

(a) Var. : Anni. — (¿) Transivimus cito et avolavimus. — (c) [Hebr. satia.] — (d) [Hebr. secundum dies] in quibus. — (e) [Hebr. decor tuus.]

Et sit decor (a) Domini Dei nos- 17. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opus manuum tri super nos, et opera manuum nosnostrarum fac stabile super nostrarum dirige super nos, et opus et opus manuum nostrarum con- manuum nostrarum dirige. firma.

17. Dirige: confirma; Hier. fac stabile.

(a) Var.: [Hebr. pulchritudo.]

PSALMUS XC.

CONSOLATORIUS.

Vir bonus, Deoque confisus, ab omni periculo tutus. Videtur etiam esse Mosis. Potest enim convenire populo in deserto laboranti, et Dei præsidio indigenti. Sine titulo in Hebræo.

VERSIO S. HIERONYMI.
Psalmus (a).

Qui habitat in abscondito Excelsi, in umbraculo Domini commorabitur.

Dicens Domino: Spes (b) mea, et fortitudo mea Deus meus, confidam in eo.

Quia ipse liberabit te de laqueo venantium, de morte insidiarum. In scapulis suis obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis.

Scutum et protectio veritas ejus, non timebis à timore nocturno. A sagitta volante per diem, à peste in tenebris ambulante, à morsu insanientis (e) meridie.

VERSIO VULGATA.

Laus Cantici David.

1. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.

2. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus, sperabo in eum.

3. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et à verbo aspero. 4. Scapulis suis obumbrabit tibi : et sub pennis ejus sperabis.

5. Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis à timore nocturno. 6. A sagittâ volante in die, à negotio perambulante in tenebris: ab incursu, et dæmonio meridiano.

1. In adjutorio: Hier. in abscondito, in loco inaccesso et tuto.

3. Liberavit me: Hier. liberabit te. A verbo aspero: Hier. de morte insidiarum, de insidiis mortiferis.

6. Negotio: Hier. peste; pestis autem pro pernicie sumitur. Ab incursu..... Hier. à morsu insanientium meridie, id est, serpentium æstu rabidorum. Attende autem ad periculorum egregiam enumerationem: non timebis nocturnos casus, non vim apertam interdiu, non insidias et machinationes occultas, non æstum intolerabilem et irritantem angues, à quibus omnibus Israelitæ liberati sunt. Pro anguibus meridie furentibus Septuaginta vertunt dæmonium meridianum, quod Theodor. interpretatur dæmonem incitantem libidines, post satietatem aut sumptuosas epulas.

(a) Var.: Deest Psalmus. — (¿) Dicens: Domine, spes. — (c) Insidiantis.

« PreviousContinue »