SATIRAS EXPURGATAS ET ILLUSTRATAS IN USUM SCHOL. GRAM. BATHONIENSIS EDIDIT J. R. PEARS, A.M. COLL. B. M. MAGDALENE APUD OXON SOCIUS. VENEUNT EDITIO ALTERA. BATHONIÆ: APUD E. COLLINGS: ETIAM LONDINI, APUD LONGMAN, ETC.; WHITTAKER, ETC.; CANTAB. APUD DEIGHTON ET FILIOS; OXON. APUD PARKER. MDCCCLV. PRÆFATIO IN EDITIONEM PRIMAM. NE plus æquo hujusce libelli lector expectet, sciat hanc Juvenalis editionem puerorum modo in usum esse confectam. Quo in opere exigendo, eo usus sum consilio, ut sententiarum difficultates, quibus maximè inhærent pueri, quantum in me fuit, amoverem, neque tamen ignavia nimis indulgerem eos solvendo verborum nexus, qui modico labore, et grammatices simplicis scientiâ excutiendi essent. Indices in editione mutilâ prope inutiles, notas criticas, et varias lectiones, quò minimo pretio venderetur liber, omnino prætermisi. His autem conatibus si quid laudis deberi existimetur, viro doctissimo Ruperti, cujus auctoritate maximè fretus sum, detur; si quid culpæ ;-ei ignoscatur, qui vitæ semitam longè dissimilem ingrediens literarum studia grato animo respexit, et otii sui fructum, levem sanè et immaturum, neque forsan omnino inutilem, studiosis mente benignâ quasi legatum tradidit. J. R. P. D. JUNII JUVENALIS AQUINATIS SATIRE. SATIRA PRIMA. Satirâ hâc cæteris præfationis loco præmissá causas pronuntiat Juvenalis, propter quas Satiras scribere statuerit-vitia deinde, et morum turpitudinem brevitèr, acritèr, severe increpat. SEMPER ego auditor tantum? nunquamne reponam, Impune ergo mihi recitaverit ille togatas, Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras ANNOTATIONES. 1. Auditor. Poetarum nempe recitantium, qui non modo inter amicos, sed etiam in balneis aliisque locis publicis poemata sua recitabant. 3. Togatas. Togate dicuntur comœdiæ in quibus personæ inducuntur togatorum et privatorum Prætextæ dicuntur Tra B 5 10 |