Page images
PDF
EPUB

Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis
Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,

Ac nudam effigiem clypeo venientis et hastâ,
Pendentisque Dei, perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino;
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque majestas præsentior, et vox
Nocte fere mediâ, mediamque audita per Urbem,
Litore ab Oceani Gallis venientibus, et Dîs
Officium vatis peragentibus, his monuit nos.
Hanc rebus Latiis curam præstare solebat
Fictilis, et nullo violatus Jupiter auro.
Illa domi natas, nostrâque ex arbore, mensas
Tempora viderunt: hos lignum stabat in usus,
Annosam si forte nucem dejecerat Eurus.
At nunc divitibus cœnandi nulla voluptas,
Nil rhombus, nil dama sapit; putere videntur
Unguenta atque rosa, latos nisi sustinet orbes
Grande ebur, et magno sublimis pardus hiatu,

102. Miles vasa eximia frangebat, ut inde equo seu armis ornamentum fieret.

104. Ut miles in casside suâ expressam haberet Romuli historiam, lupam geminos nutrientem, et in summa galeâ quasi pendentem Martem puerorum patrem.

106. Clypeo venientis. Martis venientis cum clypeo.

109. Farrata. Cibos e farre.-Pultem. -Tusco catino. Vase fictili.-Ex Etruriâ enim plurima erant fictilia.

110. Possis priscis illis invidere, etiamsi pauperes fuerint, quum omnia quæ vitam felicem efficerent possiderent.

111. Majestas. Numina.-Præsentior; magis propitia erat.

113. Quum Galli in Romam venturi erant, Dii ipsi voce Romanos monuerunt. Vid. Liv. v. 32.

105

110

115

120

114. His. Ex his templis. A tem plis ita cultis.

116. Fictilis Jupiter. Quum Jovis simulacrum fictile erat, et nondum auro ornabatur, quoniam divitiæ res sacras quasi dedecorare videantur.

118. Hos lignum stabat in usus. Veteres, si forsan arbor ceciderat, mensas sibi e ligno conficiebant, neque longè, sicut hodierni, lignum petiverunt. Stabat. Erat.

121. Nil dama sapit. Deliciæ exquisitissimæ nihil saporis habere videntur, nisi mensis splendidis imponantur.

122. Latos orbes. Mensas grandes. Grande ebur et pardus. Fulcrum eburneum in pardi hiantis figuram cœlatum.

Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes,
Et Mauri celeres, et Mauro obscurior Indus,
Et quos deposuit Nabatæo bellua saltu,

125

Jam nimios, capitique graves. Hinc surgit orexis,
Hinc stomacho bilis: nam pes argenteus illis,
Annulus in digito quod ferreus. Ergo superbum
Convivam caveo, qui me sibi comparat, et res
Despicit exiguas: adeo nulla uncia nobis
Est eboris, nec tessellæ, nec calculus ex hac
Materiâ: quin ipsa manubria cultellorum

130

Ossea: non tamen his ulla unquam opsonia fiunt
Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur.

135

Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus,
Et Scythicæ volucres, et phoenicopterus ingens,
Et Gætulus oryx, hebeti lautissima ferro
Cæditur, et totâ sonat ulmea cœna Suburâ.
Nec frustum capreæ subducere, nec latus Afræ

124.

Porta Syenes. Syene oppidum in confinio Ægypti et Æthiopiæ, unde porta dicitur, quia per eam in Ægyptum transitus mercatoribus.

125. Obscurior. Nigrior.- Nabatei

Petræ in Arabiâ Petræà incolæ.

126. Deposuit. Elephanti dentes majores biennio quovis deponere, sicut cervi cornua sua quotannis, feruntur.

127. Orexis. Ciborum appetitus quem bilis in stomacho excitat. Poeta divites facetè irridet, qui majore cum voluptate e mensis eburneis cibum acciperent. Mensam autem in fulcro argenteo contemnunt, æquè ac annulum ferreum.

130. Caveo. Ne invitem.

132. Ne ea quidem, quæ omnes ex ebore facta habent, mihi eburnea sunt.Tessella. Latrunculi, quibus in ludo quodam usi sunt Romani.

134. His. Cultellis quorum manubria ossea sunt.Et ideo vilia.

[blocks in formation]

140

137. Pergula. Pergulæ cellulæ erant in quibus artifices opera sua venalia exponebant, et artium professores eas publicè docebant. Trypheri doctoris, structoris clarissimi qui pergulam in suburâ habuit, ibique artem fercula scindendi discipulis tradebat.

138. Sumine. Mammæ suillæ post partum recentem exsectæ, et lactis plenæ sumen dictæ sunt.-Pygargus. Caprea Libyca.

139. Scythica volucres, quæ a Phaside Colchidis flumine Phasianæ dicuntur. -Phoenicopterus avis Africana, quæ pinnas habet colore Phoenicio.

140. Oryx. Caprea unicornis e Gætuliâ. Hebeti. Ferrum usu assiduo

hebetatur.

141. Ulmea cæna. Ea enim quæ dissecant discipuli simulacra sunt ciborum ex ulmo sive alio ligno vili conficta-quæ tamen lautissima videntur.

142. Servus meus rudis, ait poeta, non didicit scitè subducere furto partes

Novit avis noster tirunculus, ac rudis omni
Tempore, et exigua furtis imbutus ofellæ.
Plebeios calices, et paucis assibus emtos,
Porriget incultus puer, atque a frigore tutus:

Non Phryx, aut Lycius, non a mangone petitus

Quisquam erit, et magno: cum posces, posce Latinè.
Idem habitus cunctis, tonsi, rectique capilli,
Atque hodie tantum propter convivia pexi.
Pastoris duri hic est filius, ille bubulci.
Suspirat longo non visam tempore matrem,
Et casulam et notos tristis desiderat hædos
Ingenui vultûs puer, ingenuique pudoris,
Quales esse decet, quos ardens purpura vestit:
Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis,

145

150

155

A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit :

Namque una atque eadem est vini patria, atque ministri.

Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:

Conditor Iliados cantabitur, atque Maronis

160

Altisoni dubiam facientia carmina palmam.
Quid refert, tales versus quâ voce legantur?
Sed nunc dilatis averte negotia curis,
Et gratum requiem dona tibi, quando licebit
Per totam cessare diem: non fenoris ulla
Mentio; nec, primâ si luce egressa, reverti
Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor,

ciborum delicatiorum, quum talia apud me
rarò videt; novit solummodò furta parvuli
cujuslibet, et vilis, qualia ipse mihi appo-
nere soleo.

146. A frigore tutus. Crassâ veste

tectus.

147. Non Phryx aut Lycius. Divites enim maximâ curâ servos e Græciâ et Asia comparabant elegantes. Mangone, qui servos peregrinos vendebat.

148. Posce Latinè. Cùm servi Itali sint.

150. Propter convivia pexi, qui vulgo incompti et hirsuti sunt.

154. Ejus pudoris est servus, quem præ

165

se gerere debent juvenes nobiles, qui ardente, splendidâ purpurâ vestiuntur.

158. Eadem est vini patria. Non longe petita sunt vina neque transmarina.

160. Conditor Iliados cantabitur. Recitabit aliquis Homeri carmina.

161. Maronis carmina ita eximia ut dubium faciant annon ipsum Homerum superaverit.

162. Quả vote. Pulcra erunt carmina, etsi servus, qui ea recitat non ita dulcem habeat vocem.

165. Cessare. Nihil omninò agere, aut

curare.

167. Bilem tibi contrahat uxor. Ne

Humida suspectis referens multicia rugis,
Vexatasque comas, et vultum auremque calentem.
Protinus ante meum, quidquid dolet, exue limen :
Pone domum, et servos, et quidquid frangitur illis,
Aut perit ingratos, ante omnia, pone sodales.

Interea Megalesiacæ spectacula mappæ
Idæum sollenne colunt, similisque triumpho

170

Præda caballorum prætor sedet, ac (mihi pace

175

[blocks in formation]

Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor, et audax
Sponsio, quos cultæ decet assedisse puellæ :
Spectent hoc nuptæ juxta recubante marito,
Quod pudeat narrâsse aliquem præsentibus ipsis.
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem,
Effugiatque togam. Jam nunc in balnea, salvâ
Fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque tædia vitæ
Magna. Voluptates commendat rarior usus.

iram tibi excitet uxor eo die, etsi eam
suspectam habeas, sed curarum omnium
obliviscere.

168. Multicia. Vestes tenues.-Enumerantur signa quæ eam suspectam reddunt.

170. Omne, quod tibi dolet, e mente abjice, simul ac domum meam intraveris.

171. Pone domum. Obliviscere domûs, et servorum.

173. Megalesiace spectacula mappe. Megalesia ludi Circenses erant in honorem Cybeles.-Mappa signum ludis committendis pro ipsis ludis.-Spectacula autem in honorem Deæ Idææ exhibita Idæum solemne colere dicuntur.

175. Præda caballorum prætor. Cujus res familiaris insumitur in equos alendos,

185

190

qui in ludis Circensibus currui ejus jungantur. Pace plebis. ειρωνικώς dictum.

178. Viridis panni. Cui colori favebat populus. Vid. Sat. VII. 114.

182. Audax sponsio facta pro victoriâ hujus sive illius factionis.

184. Licentiam ludorum innuit poeta. 185. Bibat, fruatur. - Contracta, in rugas,-vetula.

186. Togam. Turbas hominum, negotia.-Jam nunc, etsi quinta tantùm diei hora sit.

187. Salvá fronte. Sine pudore-cùm convivia ab horâ sextâ die festo non indecora sint.

188. Liberiùs indulge, quum semel tantummodo faciendum est.

SATIRA DUODECIMA.

Juvenalis Corvino scribit, se vota Diis persoluturum esse propter reditum Catulli,—inde obiter in hæredipetas graviter invehitur.

NATALI, Corvine, die mihi dulcior hæc lux,
Quâ festus promissa Deis animalia cespes
Exspectat. Niveam Reginæ ducimus agnam :
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maurâ.
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem,
Tarpeio servata Jovi, frontemque coruscat ;
Quippe ferox vitulus, templis maturus et aræ,
Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.

Si res ampla domi, similisque affectibus esset,
Pinguior Hispullâ traheretur taurus, et ipsâ
Mole piger, nec finitimâ nutritus in herbâ;
Læta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret, et a grandi cervix ferienda ministro,

2. Cespes festus. Ara e vivo cespite festo die exstructa.

3. Regina. Junoni.

4. Par vellus. Agna velleris nivei dabitur Minervæ pugnanti cum Gorgone Maurá, ope Ægidis, cujus in medio caput erat Medusa Gorgonis, in finibus Mauritaniæ a Perseo interfectæ.

6. Frontem coruscat. Caput jactat, sicut solent juvenci.

8. Quem jam pudet ubera matris ducere. Qui matrem spernit, et jam linquit.

5

10

[blocks in formation]
« PreviousContinue »