Page images
PDF
EPUB

Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis
Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,

Ac nudam effigiem clypeo venientis et hastâ,
Pendentisque Dei, perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino;
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque majestas præsentior, et vox
Nocte fere mediâ, mediamque audita per Urbem,
Litore ab Oceani Gallis venientibus, et Dîs
Officium vatis peragentibus, his monuit nos.
Hanc rebus Latiis curam præstare solebat
Fictilis, et nullo violatus Jupiter auro.
Illa domi natas, nostrâque ex arbore, mensas
Tempora viderunt: hos lignum stabat in usus,
Annosam si forte nucem dejecerat Eurus.
At nunc divitibus cœnandi nulla voluptas,
Nil rhombus, nil dama sapit; putere videntur
Unguenta atque rosa, latos nisi sustinet orbes
Grande ebur, et magno sublimis pardus hiatu,

[blocks in formation]

105

110

115

120

114. His. Ex his templis. A tem plis ita cultis.

116. Fictilis Jupiter. Quum Jovis simulacrum fictile erat, et nondum auro ornabatur, quoniam divitiæ res sacras quasi dedecorare videantur.

118. Hos lignum stabat in usus. Veteres, si forsan arbor ceciderat, mensas sibi e ligno conficiebant, neque longè, sicut hodierni, lignum petiverunt. Stabat. Erat.

121. Nil dama sapit. Deliciæ exquisitissimæ nihil saporis habere videntur, nisi mensis splendidis imponantur.

122. Latos orbes. Mensas grandes. Grande ebur et pardus. Fulcrum eburneum in pardi hiantis figuram cœla

tum.

Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes,
Et Mauri celeres, et Mauro obscurior Indus,
Et quos deposuit Nabatæo bellua saltu,

125

Jam nimios, capitique graves. Hinc surgit orexis,
Hinc stomacho bilis: nam pes argenteus illis,
Annulus in digito quod ferreus. Ergo superbum
Convivam caveo, qui me sibi comparat, et res
Despicit exiguas: adeo nulla uncia nobis
Est eboris, nec tessellæ, nec calculus ex hac
Materiâ: quin ipsa manubria cultellorum

130

Ossea: non tamen his ulla unquam opsonia fiunt
Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur.

135

Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus,
Et Scythicæ volucres, et phoenicopterus ingens,
Et Gætulus oryx, hebeti lautissima ferro
Cæditur, et totâ sonat ulmea cœna Suburâ.
Nec frustum capreæ subducere, nec latus Afræ

[blocks in formation]

140

[blocks in formation]

Novit avis noster tirunculus, ac rudis omni
Tempore, et exiguæ furtis imbutus ofellæ.
Plebeios calices, et paucis assibus emtos,
Porriget incultus puer, atque a frigore tutus:

Non Phryx, aut Lycius, non a mangone petitus

Quisquam erit, et magno: cum posces, posce Latinè.
Idem habitus cunctis, tonsi, rectique capilli,
Atque hodie tantum propter convivia pexi.
Pastoris duri hic est filius, ille bubulci.
Suspirat longo non visam tempore matrem,
Et casulam et notos tristis desiderat hædos
Ingenui vultûs puer, ingenuique pudoris,
Quales esse decet, quos ardens purpura vestit:
Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis,

145

150

155

A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit:

Namque una atque eadem est vini patria, atque ministri.

160

Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
Conditor Iliados cantabitur, atque Maronis
Altisoni dubiam facientia carmina palmam.
Quid refert, tales versus quâ voce legantur?
Sed nunc dilatis averte negotia curis,
Et gratum requiem dona tibi, quando licebit
Per totam cessare diem: non fenoris ulla
Mentio; nec, primâ si luce egressa, reverti
Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor,

ciborum delicatiorum, quum talia apud me
rarò videt; novit solummodò furta parvuli
cujuslibet, et vilis, qualia ipse mihi appo-
nere soleo.

146. A frigore tutus. Crassâ veste

[blocks in formation]

165

se gerere debent juvenes nobiles, qui ardente, splendidâ purpurâ vestiuntur.

158. Eadem est vini patria. Non longe petita sunt vina neque transmarina.

160. Conditor Iliados cantabitur. Recitabit aliquis Homeri carmina.

161. Maronis carmina ita eximia ut dubium faciant annon ipsum Homerum superaverit.

162. Quả voce. Pulcra erunt carmina, etsi servus, qui ea recitat non ita dulcem habeat vocem.

165. Cessare. Nihil omninò agere, aut

curare.

167. Bilem tibi contrahat uxor. Ne

Humida suspectis referens multicia rugis,
Vexatasque comas, et vultum auremque calentem.
Protinus ante meum, quidquid dolet, exue limen :
Pone domum, et servos, et quidquid frangitur illis,
Aut perit: ingratos, ante omnia, pone sodales.

Interea Megalesiacæ spectacula mappæ
Idæum sollenne colunt, similisque triumpho

170

[blocks in formation]

Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor, et audax
Sponsio, quos cultæ decet assedisse puellæ :
Spectent hoc nuptæ juxta recubante marito,
Quod pudeat narrâsse aliquem præsentibus ipsis.
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem,
Effugiatque togam. Jam nunc in balnea, salvâ
Fronte, licet vadas, quamquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque tædia vitæ
Magna. Voluptates commendat rarior usus.

iram tibi excitet uxor eo die, etsi eam
suspectam habeas, sed curarum omnium
obliviscere.

168. Multicia. Vestes tenues.-Enumerantur signa quæ eam suspectam reddunt.

170. Omne, quod tibi dolet, e mente abjice, simul ac domum meam intraveris.

171. Pone domum. Obliviscere domûs, et servorum.

173. Megalesiace spectacula mappæ. Megalesia ludi Circenses erant in honorem Cybeles.-Mappa signum ludis committendis pro ipsis ludis.-Spectacula autem in honorem Deæ Idææ exhibita Idæum solemne colere dicuntur.

175. Præda caballorum prætor. Cujus res familiaris insumitur in equos alendos,

185

190

qui in ludis Circensibus currui ejus jungantur. Pace plebis. ειρωνικώς dictum.

-

178. Viridis panni. Cui colori favebat populus. Vid. Sat. VII. 114.

182. Audax sponsio facta pro victoriâ hujus sive illius factionis.

184. Licentiam ludorum innuit poeta. 185. Bibat, fruatur. - Contracta, in rugas,-vetula.

186. Togam. Turbas hominum, negotia.-Jam nunc, etsi quinta tantùm diei hora sit.

187. Salva fronte. Sine pudore-cùm convivia ab horâ sextâ die festo non indecora sint.

188. Liberiùs indulge, quum semel tantummodo faciendum est.

SATIRA DUODECIMA.

Juvenalis Corvino scribit, se vota Diis persoluturum esse propter reditum Catulli,-inde obiter in hæredipetas graviter invehitur.

NATALI, Corvine, die mihi dulcior hæc lux,
Quâ festus promissa Deis animalia cespes
Exspectat. Niveam Reginæ ducimus agnam :
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maurâ.
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem,
Tarpeio servata Jovi, frontemque coruscat ;
Quippe ferox vitulus, templis maturus et aræ,
Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.

Si res ampla domi, similisque affectibus esset,
Pinguior Hispullâ traheretur taurus, et ipsâ
Mole piger, nec finitimâ nutritus in herbâ;
Læta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret, et a grandi cervix ferienda ministro,

[blocks in formation]

5

10

[blocks in formation]
« PreviousContinue »