Page images
PDF
EPUB

Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
Funera natorum, rogus adspiciendus amatæ
Conjugis, et fratris, plenæque sororibus urnæ.
Hæc data pœna diu viventibus, ut renovatâ
Semper clade domûs, multis in luctibus, inque
Perpetuo moerore, et nigrâ veste senescant.

235

Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
Exemplum vitæ fuit a cornice secundæ.

240

Felix nimirum, qui tot per sæcula mortem

Distulit, atque suos jam dextrâ computat annos,

Quique novum toties mustum bibit! Oro, parumper
Attendas, quantum de legibus ipse queratur
Fatorum, et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem; cum quærit ab omni,
Quisquis adest socius, cur hæc in tempora duret?
Quod facinus dignum tam longo admiserit ævo?
Hæc eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Trojâ, Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollennibus, Hectore funus
Portante, ac reliquis fratrum cervicibus, inter
Iliadum lacrymas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet, scissâque Polyxena palla,

245

250

255

234. Ut. Attamen, etiamsi.-Si sensus et animus vigeant, etiam infelicior habendus est senex propter miserrima ea, quæ videre cogitur.

236. Plena sororibus. Sororum sineribus.

241. A cornice secundæ. Cornicis vitæ soli inferioris. Cornix autem dicebatur per novem hominum ætates vivere.

243. Dextrâ computat annos. Numerabant veteres per digitos sinistræ ad centesimum a centesimo autem ad ducentesimum dextræ.

244. Qui novum toties mustum bibit. Facetè exponit poeta, quam parva et vilia sint commoda quæ longa ætas dare potest, cum Nestorem felicem prædicat eo quod tot annis mustum

[blocks in formation]

Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
Cœperat audaces Paris ædificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus positâ tulit arma tiarâ,
Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Præbet, ab ingrato jam fastiditus aratro.

Exitus ille utcumque hominis: sed torva canino
Latravit rictu, quæ post hunc vixerat, uxor.
Festino ad nostros, et regem transeo Ponti,
Et Croesum, quem vox justi facunda Solonis
Respicere ad longæ jussit spatia ultima vitæ.
Exsilium et carcer, Minturnarumque paludes,
Et mendicatus victâ Carthagine panis,
Hinc causas habuêre. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma, beatius unquam,
Si, circumducto captivorum agmine, et omni
Bellorum pompâ, animam exhalâsset opimam,
Cum de Teutonico vellet descendere curru ?
Provida Pompeio dederat Campania febres

260

265

270

275

257. Si foret extinctus diverso tempore. Felicior fuisset, si priori tempore mortuus esset, antequam Paris Helenam belli causam in Trojam attulisset.

259. Longa dies. Longa vita.-Quid contulit. Priamo.

260. Asiam. Trojam Asiæ urbem. 261. Miles tremulus. Senex Priamus arma induit, captâ Trojâ, et a Neoptolemo ad aram Jovis occisus est.-Virg. Æn. II. 506.

264. Fastiditus aratro. Remissus a laboribus agrestibus propter ætatem inutilis.

265. Priami mors utcunque hominis mors fuit. Hecubæ autem uxoris suæ fatum adhuc infelicius est, quæ in canem conversa dicitur.

267. Regem Ponti. Mithridatem, qui senex, bellis infelicitèr adversus Romanos gestis morte violentâ periit.

268. Crœsus rex Lydia summâ

usus fortunâ per multos annos, a Cyro devictus regnum suum perdidit.—Illum, quum aliquando se felicissimum esse prædicaret, jussit Solon ad finem vitæ spectare, nec quenquam felicem dicere, donec vidisset qualem ad mortem perveniret.

270. Nisi tam longa fuisset Marii vita non perpessus esset exilium, carcerem, latebras in paludibus, et mendici vitam apud Carthaginem.

272. Illo cive. Mario. Quanto beatior fuisset, si mediâ in gloriâ, quum e curru, quo de Teutonibus triumphârat, descenderet, mortuus esset.

277. Provida. Quasi vidisset Campania ea que Pompeio eventura erant. -Melius fuisset si Pompeius febre in Campaniâ mortuus esset, nam precibus publicis servatus postea crudeli morte cecidit.

Optandas: sed multæ urbes, et publica vota,
Vicerunt: igitur Fortuna ipsius et Urbis
Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu
Lentulus, hac pœnâ caruit, ceciditque Cethegus ·
Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.

280

Formam optat modico pueris, majore puellis
Murmure, cum Veneris fanum videt anxia mater,
Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit,
Corripias? pulchrâ gaudet Latona Dianâ.
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem
Ipsa habuit: cuperet Rutila Virginia gibbum
Accipere, atque suam Rutilæ dare. Filius autem
Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet. Rara est adeo concordia formæ
Atque pudicitiæ! Sanctos licet horrida mores
Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinos.
Sed casto quid forma nocet? Quid profuit immo
Hippolyto grave propositum? quid Bellerophonti?
Erubuit nempe hæc, ceu fastidita, repulsâ.

285

290

295

281. Lentulus, Cethegus, Catilina, eonjurati feliciore morte quam Pompeius perierunt, et minus ignominiosâ, quum ne his quidem caput abscissum

est.

283. Modico pueris majore puellis murmure. Matres enim pluris esse putant filias, quam pueros formam habere amabilem.

285. Ad delicias votorum. Ita ut pro eis vota deliciarum et dulcedinis plena faciat.-Equidem libenter auctorem invenerim qui delicias in sensu satietatis aut fastidii habeat. Cicero quidem verbo fastidium epitheton adjungit delicatissimum. De. fin. 1. 2. Sed frustrà delicias in sensu satietatis quæsivi; ut hunc locum interpretarer "mater deam precibus fatigat, dum ipsa dea eas propter satietatem fastidiat."

286. Cur tamen inquit mater, hæc vota corripis, aut reprehendis, quum ipsa Latona formâ filiæ suæ Dianæ gaudeat.

287. Respondet poeta, exemplum Lucre

tiæ docere ne quis velit filiam suam formosam esse, ne quid mali patiatur.

288. Virginia quoque libenter Rutile deformitatem acciperet, et formam suam Rutilæ daret, si ita fatum crudele vitare posset.

290. Miseros trepidosque. Anxios. 292. Horrida. Aspera. Severa.-Etiamsi maximâ in severitate educatus sit.

294. Se defendit mater;-si castus sit, quid forma nocere potest?

295. Grave propositum. Firma mens et casta.-Hippolyto. Hippolytus Thesei filius pulcherrimus, a Phædrâ novercâ, cujus amori non obsequebatur, apud patrem accusatus, quum iram paternam fugeret, ab equis marinis raptus miserè periit.Bellerophonti. Bellerophon Glauci filius a Præto Argivorum rege hospitio exceptus, quum uxoris ejus Sthenebœæ amorem repudiâsset, ab eâ accusatus apud Prætum, ad Iobaten missus est, ut interficeretur.

Nec Sthenobœa minus, quam Cressa, excanduit; et se
Concussêre ambæ. Mulier sævissima tunc est,
Cum stimulos odio pudor admovet. Elige, quidnam
Suadendum esse putes, cui nubere Cæsaris uxor
Destinat? Optimus hic, et formosissimus idem
Gentis patricia, rapitur miser, exstinguendus
Messalinæ oculis: dudum sedet illa parato
Flammeolo; Tyriusque palam genialis in hortis
Sternitur; et ritu decies centena dabuntur
Antiquo; veniet cum signatoribus auspex.
Hæc tu secreta, et paucis commissa, putabas?

300

305

Non, nisi legitime, vult nubere: quid placeat, dic:
Ni parere velis, pereundum erit ante lucernas:

Si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res,

310

Nota urbi et populo, contingat Principis aures.
Dedecus ille domûs sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio, si tanti vita dierum

Paucorum. Quidquid melius leviusque putâris,
Præbenda est gladio pulchra hæc et candida cervix,
Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam, pro jucundis, aptissima quæque dabunt Dî.

315

297. Æquè irascobantur Sthenoboa et Cressa Phædra.-Se concussere. Commota sunt irâ.

299. Cum stimulos odio pudor admovet. Cum irascatur eò quod facinoris sibi conscia sit.

300. Quid eum agere jubes quem propter formam Messalina Claudii uxor amat.— Messalina insano amore capta, absente marito suo Claudio Imperatore, C. Silio juveni nobili et formosissimo palam nubsit. -Silio igitur formoso mors certa fuit, si enim amorem Messalinæ recusâsset, mors ab eâ metuenda erat, si accepisset, a Claudio, simul ac rem audierat.

303. Extinguendus Messalinæ oculis. Ad mortem Messaline amore allatam,

304. Describuntur solemnia nuptiarum. -Flammeolo. Velo nuptiali.

306. Cum signatoribus auspex. Auspex qui nuptias ominibus felices prædicet, et signatores qui tabulas conficiant.

313. Si tanti vita dierum paucorum. Si scelus admittere velis, ut paucos per dies vitam retineas; sive enim duxeris Messalinam, sive negâris, utcumque feceris, Sili, tibi moriendum est.

316. Nihilne ergo est, quod optent homines, cum hæc, quæ plurimi precibus petunt, damna sint, potius quam commoda?

317. Verè sapientis consilium.

319. Di enim sciunt quid vere profuturum sit; homines id precantur quod sibi in præsens jucundum videtur.

Carior est illis homo, quam sibi. Nos, animorum
Impulsu, et cæcâ magnâque cupidine ducti,
Conjugium petimus, partumque uxoris at illis
Notum, qui pueri, qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
Exta, et candiduli divina tomacula porci;
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat, sævosque labores,
Et Venere et cœnis et plumâ Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certe
Tranquillæ per virtutem patet unica vitæ.
Nullum numen habes, si sit prudentia, nos te
Nos facimus, Fortuna, Deam, cœloque locamus.

323. Qui pueri. Quales.

324. Ut habeas quod a Dîs petas, quum quidlibet doni offeras.

325. Divina. Dis oblata.-Tomacula. Viscera minutatim concisa.

331. Animus, qui quoslibet labores, cum virtute, luxui et ignaviæ anteferat.

320

325

330

335

333. Monstro quod ipse tibi possis dare, si enim virtutem habeas, felix sis necesse est.

335. Si homines prudenter agerent, felicitatem sibi dare possent, neque quidquam a fortunâ peterent; quæ nullam ita haberet potentiam.

G

« PreviousContinue »