Page images
PDF
EPUB

Nobilis. Hæc ultra, quid erit nisi ludus? Et illud
Dedecus Urbis habes; nec mirmillonis in armis,
Nec clypeo Gracchum pugnantem, aut falce supinâ ;
Damnat enim tales habitus; sed damnat, et odit.
Nec galeâ faciem abscondit: movet ecce tridentem,
Postquam libratâ pendentia retia dextrâ
Nequidquam effudit, nudum ad spectacula vultum
Erigit, et totâ fugit agnoscendus arenâ.
Credamus tunicæ, de faucibus aurea cùm se
Porrigat, et longo jactetur spira galero.
Ergo ignominiam graviorem pertulit omni
Vulnere, cum Graccho jussus pugnare secutor.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam
Perditus, ut dubitet Senecam præferre Neroni;
Cujus supplicio non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus?

Par Agamemnonidæ crimen; sed causa facit rem
Dissimilem: quippe ille, Deis auctoribus, ultor
Patris erat cæsi media inter pocula sed nec
Electræ jugulo se polluit, aut Spartani
Sanguine conjugii; nullis aconita propinquis

200

205

210

215

[blocks in formation]

200. Hoc quoque dedecus videmus, Gracchum pugnantem non in armis mirmillonis galeâ, scuto, et gladio; nec ut secutor, qui gladio et Clypeo utitur, neque ut thrax, qui parmâ ac falce supiná (sicâ) pugnat, sed retiarii habitu, qui solus frontem non abscondit.-Retiarius rete et tridentem gerebat, rete in adversarium jaciebat, ut implicitum tridente seu fuscinâ conficeret; si autem erravit, et nequicquam projecit, effuse effugiebat, donec rete collegisset.

202. Sed damnat. Sed pro immo. Nisi forsan rejiciendus sit versus.

207. Veste etiam agnoscitur Gracchus. -Ille enim Salius erat, Salii autem gerebant in tunicâ suâ limbum aureum a summâ ad imam tunicam, et galerum in capite, sen

pileum in coni formam adductum spirâ seu fasciâ firmatum.

209. Ipsi secutori nobilius fuisset vulnera tulisse cum forti retiario pugnanti, quam Gracchum turpem, et artis gladiatoriæ ignarum vicisse.

213. Una parari simia. Parricidæ pæna erat, ut sacco coriaceo cum serpente, simiâ, gallo, ac cane insutus in mare demergeretur.-Panam autem hanc gravissimam sæpiùs meritus est Nero.

215. Agamemnonido. Orestis, qui matrem suam interfecit, sed ut patrem ulcisce

retur.

218. Spartani conjugii. Uxoris Spar

tanæ.-Nero autem et matrem suam et amitam, uxores, fratrem, et plurimos alios morte affecit.-Atque etiam cantando in scenâ, et poemata recitando mortem meritus est. Trojæ enim excidium, incendium Romæ prospectans, lætus decantavit.

Miscuit; in scenâ nunquam cantavit Orestes;
Troïca non scripsit. Quid enim Verginius armis
Debuit ulcisci magis, aut, cum Vindice, Galba?
Quid Nero tam sævâ crudâque tyrannide fecit?
Hæc opera, atque hæ sunt generosi principis artes,
Gaudentis fœdo peregrina ad pulpita saltu
Prostitui, Graiæque apium meruisse coronæ.
Majorum effigies habeant insignia vocis:
Ante pedes Domitî longum tu pone Thyestæ
Syrma vel Antigonæ, seu personam Menalippes ;
Et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus, atque Cethegi,
Inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
Nocturna, et flammas domibus templisque parâstis,
Ut Brachatorum pueri, Senonumque minores,
Ausi, quod liceat tunicâ punire molestâ.
Sed vigilat consul, vexillaque vestra coërcet.
Hic novus Arpinas, ignobilis, et modo Romæ
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Præsidium attonitis, et in omni gente laborat.

221. Quid enim. Quo maximè facinore meruit Nero ut ab imperio a conjuratis Verginio, Vindice et Galbâ amoveretur?— Difficile enim dictu est.

224. Hæc opera. Omnia turpissima et sævissima exspectare licet in principe studiis tam inhonestis dedito-generosi ELpWVLKWs dictum.-Prostitui. Exponi, spectari.

226. Graie apium corona. Apio coronabantur victores in certaminibus Nemeis et Isthmiis.

227. Mos erat Romanis spolia, aliaque virtutis insignia ad imagines et statuas majorum suspendere; hortatur ergo poeta, ut cantûs quoque præmia ibi collocet Nero. -Domiti. Nero enim e familiâ erat Domitianâ.

229. Syrma. Palla seu vestis longa, quâ utebantur tragoedi.-Sensus est, suspende vestem in quâ Thyestem et Antigonem egisti, et personam, quâ Menalippen.

230. Colosso. Statua ingens erat, unde nomen suum coliseum, seu colosseum Accepit.

220

225

230

235

[blocks in formation]

Tantum igitur, muros intra, toga contulit illi

Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum
Thessaliæ campis, Octavius abstulit udo

240

Cædibus assiduis gladio: sed Roma parentem,

Roma Patrem patriæ Ciceronem libera dixit.

Arpinas alius Volscorum in monte solebat
Poscere mercedes alieno lassus aratro :
Nodosam post hæc frangebat vertice vitem,

245

[blocks in formation]

Nomina: pro totis legionibus hi tamen, et pro
Omnibus auxiliis, atque omni pube Latinâ,
Sufficiunt Dis infernis, Terræque parenti:
Pluris enim Decii, quam quæ servantur ab illis.
Ancillâ natus trabeam et diadema Quirini,
Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum

255

260

[blocks in formation]

Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exsulibus juvenes ipsius consulis, et quos
Magnum aliquid dubiâ pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius, et quæ
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad Patres produxit crimina servus,
Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt pœnis, et legum prima securis.

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
acidæ similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Thersitæ similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas, longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit, aut illud, quod dicere nolo.

261. Contrà juvenes ipsius consulis Bruti filii turpissimum susceperunt facinus tyrannos Tarquinios reducère conantes.

262. Quos magnum aliquid deceret. Qui eam ipsam propter causam quod Bruto nati essent, nobile aliquid perficere debuissent; scilicet dignum quod Mucius Scævola, et Horatius Cocles mirarentur.

265. Virgo. Clelia, quæ, obses data Porsennæ, trans Tiberim fugit.

266. Occulta crimina. Scilicet Bruti natorum conjuratorumque cæterorum.

267. Matronis lugendus. Dignus qui a matronis lugeretur, sicut et Brutum lugebant, quia indicio illo eas a Tarquiniis aliter redituris servâsset. Illos. Conjuratos.

265

270

275

268. Legum prima securis. Prima pœna a securibus sub legibus liberis inflicta.

269. Malo te quolibet ignobili natum esse, si modo ipse fortis sis, quam ut turpis et contemnendus e stirpe nobili originem ducas.

272. Id quoque cuique in mentem inducendum est, quòd, quum familiam suam ad ipsam gentis originem referant, reverâ fateantur se ab ignobili quodam, quales erant Romæ incolæ primi, stirpem ducere.

273. Asylo. Quod Romulus Roma instituit.

275. Quod dicere nolo. Nequam quis, qui ad asylum fugerit.

[blocks in formation]

Docet poeta, homines ea vulgo votis expetere quæ sibi

nocitura sint.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona, atque illis multum diversa, remotâ
Erroris nebulâ. Quid enim ratione timemus,

Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatûs non pœniteat, votique peracti?

5

Evertêre domos totas, optantibus ipsis,

Di faciles. Nocitura togâ, nocitura petuntur

10

Militiâ torrens dicendi copia multis,

Et sua mortifera est facundia: viribus ille
Confisus periit, admirandisque lacertis.
Sed plures nimiâ congesta pecunia curâ
Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balana Britannica major.

1. Gadibus. Europæ pars extrema versus occidentem.-Gades enim urbs est ad oram Hispaniæ occidentalem, in parte australi sita.

2. Gangen. Indiæ fluvium.-A Gadibus usque ad Gangen. Pro, ab uno terrarum fine ad alterum.

3. Illis multum diversa. Quæ bona nobis videntur, sed reverâ mala sunt.

4. Quid ratione timemus aut cupimus. Quid est ex eis quæ timemus aut cupimus, quod rectam ad normam rationis petimus aut fugimus.

5. Dextro pede. Feliciter. Favente Fortunâ.

6. Votique peracti. Ut te non paniteat voti, si concessum sit, quod optaveris. 7. Optantibus ipsis. Ea concedendo, quæ ipsi precati sunt domini.

8. Faciles. Quod petitur donantes.Toga. Pace. Pacis tempore.

10. Viribus ille confisus. Milo; qui cùm (jam grandis natu) arborem manibus scinderet, brachiis compressis ibi retentus a lupis occisus est.

Mortem affert.

13. Strangulat. Causa fit mortis. 14. Balana Britannica. Mare Britannicum belluas alebat eis, quæ in Mediterraneo inveniebantur longe majores.

« PreviousContinue »