Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum, 145 Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, Forsitan impensæ Virronem parcere credas. Tu tibi liber homo, et regis conviva videris : Nec male conjectat: quis enim tam nudus, ut illum 150 155 160 145. Parasitus. Qui ad mensas frusta a convivis blandiens petit. 146. Redit poeta ad parasitos pauperes. 147. Quales Claudius edit. Curâ maximâ conquisitos edebat Claudius, donec ab uxore boletis veneno infectis interfectus est. 151. Pema tam dulcia, ut credas ea ab hortis Phoacum venisse ubi autumnum esse perpetuum narravit Homerus; sive ab hortis Hesperidum ubi aurea nasci poma fingebant poetæ. -Unde fabulæ satis notæ. 153. Quod in aggere rodit. Locus difficillimus; ne omnium congeramus conjecturas, quarum plurimæ nihil omnino lectorem adjuvant, explicationem selectam accipiat lector. Milites Prætoriani in castris urbanis otiosi nihil quod agerent habentes, simias edocebant in capellis insidentes ad modum equitis jaculari.-Ut magis ridiculum fieret animal, armis vestiebant, et denique labores finire metu flagelli coactum vilibus remunerabant fructibus.-Notum est simiam jaculandi artificem inter militum ludicra fuisse, quominùs hæc conjectura longius petita videatur. 157. Mimus quis melior plorante gula. Hæc omnia agit Virro, non quia sordidus sit, et rebus suis parcere velit, sed ut pauperum cœnantium dolores sibi ludibrio fiant. 160. Presso stridere molari. Ridet te dentibus frendentem utpote iratum. 161. Superbis, quod a divite invitatus sis; ille contrà rectiùs te turpem esse judicat, qui gulæ inservias, et culinæ ejus nidore captus sis. 163. Nudus. Inops, pauper. Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum, 164. Etruscum puero si contigit aurum. Si nobilis sit, atque ideo bullam auream pueri nobilis insigne gesserit. 165. Pauperes, qui tamen cives essent, libertatis signum corio factum gestabant vel etiam nodum in loro ad formam bullæ confictum. 166. Speratis eum aliquando ciborum partem delicatiorum vobis daturum esse, 165 170 SATIRA SEPTIMA. Poetarum, Historicorum, Causidicorum et Grammaticorum labores, ærumnas, et paupertatem exponit Poeta. Er spes et ratio studiorum in Cæsare tantum : 1. Spes. Eorum nempè qui student. Ratio. Estimatio studiorum; solus enim studia æstimat Cæsar. Cæsar. Quis fuerit hic Cæsar minimè constat, e conjecturis plurimis duas attulisse satis sit: Poeta vel Adrianum commendat, vel Domitianum epwvikas laudando carpit. 4. Balneolum, furnos. Poetæ summi, propter inopiam, ministeriis sordidis victum sibi comparare coguntur; alii igitur balnea conducunt, alii furnum, ut quæstum faciant Alii sordidiore præconis officio funguntur. 6. Poeta esuriens, studiis Musarum, quæ in vallibus commorantur, omissis, in atrio patroni victum quærit.-Aganippe. 5 10 Alcyonem Bacchi, Thebas et Terea Fausti. Hoc satius, quam si dicas sub judice, "Vidi," Quod non vidisti; faciant equites Asiani Quamquam et Cappadoces, faciant equitesque Bithyni, Nemo tamen studiis indignum ferre laborem Cogetur posthac, nectit quicumque canoris Eloquium vocale modis, laurumque momordit. 15 Hoc agite, o juvenes ! circumspicit, et stimulat vos, 20 25 30 12. De operum, atque ipsorum poetarum nominibus, maxima lis est; nobis satis sit scire, poemata hîc innui, quæ cum auctorum nominibus jam dudum perierunt. 13. Melius autem est hujus modi operibus victum parare quam perjurio, etiamsi novi hi equites e servis facti falsò jurare non recusent. 16. Altera Gallia. Galatia. Nudo talo. Nudis et cretatis pedibus noti erant servi venales. 17. Indignum studiis. Laborem, qui studia tam ingenua dedecoret. 19. Laurumque momordit. Laurûs folia manducabant vates, quia præsensio rerum futurarum eis ita inspirari credebatur. 21. Materiem. Quærit Cæsar poetas quibus faveat. 22. Si autem a quolibet alio patrono quidquam speres, chartas ure, nam nequicquam laboras. 23. Ideo. In alius patroni honorem.Crocea tabellæ. Libri croco ornati; membrana in quâ veteres scribebant, in exteriore parte crocea erat. 24. Lignorum. Quibus librum comburas. 25. Veneris marito. Vulcano, igni. Thelesine. Pro quovis Poetâ. 26. Tinea pertunde. Tine concede libros pertundendos, sive perforandos. 27. Vigilata prælia. Carmina heroica de præliis vigilando, et labore scripta. 29. Hederis. Victores etiam poetæ hederâ olim coronabantur, inde Romæ in bibliothecis poetarum stabant imagines hederâ coronatæ. Imago macra. Pallorem exhibet poeta ex assiduo labore ac Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis. Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste, 35 40 45 50 32. Sed defluit ætas. Interea vires juventutis abeunt, quæ laborem graviorem ferre potuissent. 33. Pelagi, cassidis, ligonis. Pro laboribus nautæ, militis, atque agricolæ. 35. Senex pauper vitam suam odit, et musas, quibus deditus tempus perdidit. 36. Accipe nunc artes. Audi, quomodo te eludet dives, quem plus musis colis. 38. Ipse dives versus facit, et se Homero parem existimaret, nisi vetustas Homeri carminibus tantum honoris (ut vulgo judicant) afferret.-Quum igitur versus attulerit pauper poeta, dives suos vicissim dat, neque aliud quidquam. 40. Maculonus. Dives quilibet, ædes tibi præbet in quibus recites. 42. Janua. Domûs dicitur Janua urbis porta. Domus igitur hæc vetusta est et ferè deserta januas habens ferratas, sicut urbis portas bello sollicitatas. 43. Apponet quoque libertos, et clientes, qui te audiant, ac plaudant. 45. Nemo autem dives poetæ tantillum pecuniæ dabit, quod reddendum est pro subselliis, anabathris, et orchestrâ, quæque alia conducere cogitur.-Subsellia. Sedes erant in medio, et planitie theatri, sive aulæ. Anabathra. Ad latera erant sedes, quæ gradatim more scalarum adsurgerent. Orchestra e Cathedris componitur ante ipsum recitantis suggestum locatis: hic locus autem honestioribus erat auditoribus. 48. Poetæ tamen nihilominus eadem agunt, etiamsi nihil fructûs eveniat; sicut illi qui in pulvere scribunt, seu in littore arant. 50. Poeta consuetudine scribendi tenentur, ne quidvis aliud suscipiant.-Ambitiosi. Quod vanam captat gloriam. |