Page images
PDF
EPUB

Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensæ veteris reus atque tacendæ.
Montani quoque venter adest abdomine tardus ;
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; sævior illo
Pompeius tenui jugulos aperire susurro ;
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,
Fuscus, marmoreâ meditatus prœlia villâ ;
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,

105

110

Qui nunquam visæ flagrabat amore puellæ :

Grande, et conspicuum nostro quoque tempore monstrum! Cæcus adulator, dirusque a ponte satelles,

115

Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,

Blandaque devexæ jactaret basia rhedæ.

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit

In lævam conversus; at illi dextra jacebat

120

Bellua sic pugnas Cilicis laudabat, et ictus,
Et pegma, et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento: sed, ut fanaticus, oestro

104. Nec melior vultu. Proximus accedebat Rubrius non lætior, etiamsi, cùm ignobilis esset, tutior a tyranno videri possit.

106. Venter adesse facetè dicitur, quòd Montani venter pars maximè erat conspicua.

107. Crispinus, de quo suprà, pretiosis perfusus unguentis.-Quibus etiam manè utebatur. Alii ante cœnam.

- 109. Pompeius. Delator Crispino sævior, qui susurro apud Domitianum multis mortem parabat.

111. Fuscus. Militiæ ignarus, et luxuriæ deditus adversus Cattos a Domitiano missus, ibi magnâ acceptâ clade, periit.

112. Veiento Catullo. Delatores erant famosi. Quorum Catullus pæne cæcus

erat.

114. Etiam in his temporibus, quibus tot apparent prodigia, mirum est hominem

amore puellæ nunquam vise flagrare; sed cœcus amator erat Catullus.

115. A ponte satelles. Factus satelles a mendico, qui olim in ponte sublicio mendicabat.

116. Dignus qui ad portam Aricinam mendicaret, et vectos rhedis honore afficeret oscula manui suæ infigendo, et quasi porrigendo ad viatores.

118. Nemo magis rhombum stupuit. Adulator Catullus maximis laudibus piscem cumulat, quem ne viderat quidem. Eodem modo artem laudabat pugnantium in arenâ.

120. Cilicis. Gladiatoris a Ciliciâ.

121. Pegma. Machina in theatris ita constructa, ut velociter moveri sursum et

deorsum posset. Unde pueri in Vela super capita spectatorum ducta rapiebantur

machinis.

122. Veiento altiore adulationis genere utitur.

Percussus, Bellona, tuo, divinat, et, Ingens
Omen habes, inquit, magni clarique triumphi :
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus. Peregrina est bellua: cernis
Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret, et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo
Dedecus hoc Montanus ait: testa alta paretur,
Quæ tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinæ subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc
Tempore jam, Cæsar, figuli tua castra sequantur.
Vicit digna viro sententia. Noverat ille

125

130

135

Luxuriam imperii veterem, noctesque Neronis

Jam medias, aliamque famem, cum pulmo Falerno

Arderet. Nulli major fuit usus edendi

Tempestate meâ. Circeis nata forent, an

Lucrinum ad saxum, Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu;

140

Et semel adspecti litus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos, et festinare coactos,

145

126. Excidet Arviragus. Rex Britannicus. Britannos præcipuè auguratur Veiento a Domitiano vincendos esse, quòd eam gentem subigere frustrà conati essent perpetuò Romani.

127. Erectas in terga sudes. Quibus significantur tela in hostium terga figenda.

128. Fabricio. Veientoni. Veiento de pisce disserit ita ut ferè omnia sibi maximè ignota narret.

129. Rogatur pro formâ senatûs sen

tentia.

131. Quæ cingat spatium magnum margine tenui.

135. Digna viro sententia. Dignus erat

Montanus qui censeret figulos eis addendos esse, qui castra Domitiani sequebantur.

136. Noctes jam medias. Cœnas in mediam productas noctem.

141. Callebat primo deprendere morsu. Omnia, quæ luxuriam spectabant, ita studuerat, ut scire posset unde venerant ostrea, et quo littore captus erat echinus, quem semel viderat.-Circei. Oppidum in promontorio Circeo.-Lucrinum. Lacus Lucrinus prope Baias.-Rutupino. Rutupiæ oppidum fuit Britanniæ Cantiorum.

143. Surgitur. Abeunt a consilio Senatores, ita ridiculè convocati, ut judicarent quomodo piscis iste ingens coqueretur.

Tamquam de Cattis aliquid, torvisque Sygambris
Dicturus, tamquam et diversis partibus orbis
Anxia præcipiti venisset epistola pennâ.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit urbi,
Illustresque animas impune, et vindice nullo !
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Cœperat: hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.

146. Cattis, Sygambris. Germaniæ populis bellicosis.

149. Sed his nugis nemini nocuit Domitianus, quibus non contentus erat tyrannus, sed sanguinem familiarum nobilium passim et impunè effudit.

150

[blocks in formation]

SATIRA QUINTA.

Parasitum summâ indignatione alloquitur Poeta, et vitæ ejus miserias simul ac turpitudinem exponit.

Si te propositi nondum pudet, atque eadem est mens,
Ut bona summa putes, alienâ vivere quadrâ;
Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas
Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset;
Quamvis jurato, metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum

Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat? nusquam pons, et tegetis pars
Dimidiâ brevior? Tantine injuria cœnæ ?
Tam jejuna fames? cum pol sit honestius illic
Et tremere, et sordes farris mordere canini.

5

10

1. Si te etiamsi expertum vitæ parasiti non pudet, ita turpis sis necesse est, ut tibi quamvis jurato non credendum sit.

2. Quadra. Patinâ, e quâ vescebantur conviva. Quæ olim quadrata erat.

3. Sarmentus, Galba. Scurræ Augusti ad epulas admissi. Iniquas. Ubi hujusmodi scurræ et parasiti non eisdem cum domino cibis vescebantur.

6. Ventre nihil novi frugalius. Nemo potest dicere se ad hanc vitæ rationem inopiâ redactum esse, quoniam id, quod satis est ad vitam sustinendam, minimo comparatur. Sed si panis etiam defecerit, nonne melius esset mendicare?

[blocks in formation]

Primo fige loco, quod tu, discumbere jussus, Mercedem solidam veterum capis officiorum.

Fructus amicitiæ magnæ cibus: imputat hunc rex,

Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

15

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto;

Unâ simus, ait. Votorum summa! Quid ultra

Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnum Debeat, et ligulas dimittere, sollicitus, ne

20

Tota salutatrix jam turba peregerit orbem

Sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se

Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.

Qualis cœna tamen? Vinum, quod succida nolit
Lana pati: de convivâ Corybanta videbis.

25

Jurgia proludunt; sed mox et pocula torques
Saucius, et rubrâ deterges vulnera mappâ,
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntinâ fervet commissa lagenâ.
Ipse capillato diffusum consule potat,

30

12. Primo fige loco. Inprimis concedatur, quòd ad cœnam inviteris. Cœnam enim solam omnium officiorum mercedem accipis.

14. Imputat hunc rex. Rex tuus, dives patronus in rationes suas hunc cibum refert, quasi remunerationem "tibi datam.

17. Parasitum hunc etiam longum post tempus non. quasi amicum adhibet dives, sed tantummodò ne locus sit ad mensas vacuus. Culcita. Pulvinar ad caput accumbentis positum.-Tertia. Scilicet in imo lecto.

18. Unà simus. Verba vocantis ad cœnam.--Votorum summa. Hæc, et quæ proximè sequuntur eipwviкws intelligenda

sunt.

19. Quod rumpere somnum debeat. Tantam felicitatem ut dormire nequeat.

20. Ligulas dimittere. Calceamenta laxa relinquere propter festinationem.

21. Peregerit orbem. Omnes salutaverit patronos.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »