Page images
PDF
EPUB

Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëtâ.

Et nos ergo manum ferulæ subduximus; et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, cum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus,
Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum
Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ ;
Patricios omnes opibus cum provocet unus,
Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;
Cum pars Niliacæ plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ ;
Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquæ

15

20

25

30

Tam patiens Urbis, tam ferreus, ut teneat se,

Causidici nova cum veniat lectica Mathonis

Plena ipso? post hunc magni delator amici,
Et cito rapturus de nobilitate comesâ

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus, et a trepido Thymele submissa Latino?

35

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,

Cum populum gregibus comitum premit hic spoliator

12. Fronto dives erat quidam, qui domum recitantibus præbuit; ita ut parietes ejus voce recitantium, et strepitu plaudentium resonabant, et (hyperbolicè) rumpebantur.

15. Nos quoque apud scholas exercitationis causâ vulgatas tractavimus materias. 20. Aurunca alumnus. Lucilius. 23. In arenâ nempe amphitheatri. 26. Canopi. Oppidum erat Ægypti. 27. Crispinus purpureas in humerum rejiciebat lacernas ita ut omnibus ostenderet.

28. Estivum. Leviorem, quem æstate gereret, annulum habuit.

32. Matho causidicus olim pauper nunc propter vitia Neroni amicus factus lecticâ vehitur.

33. Magni delator amici. Quis fuerit hic delator non constat. Regulum innui multi existimârunt, de quo Plinius (lib. i. epist. 5.) "Scripsit in epistolá quádam, Domitianum recitata est, que apud Regulus omnium bipedum nequissimus.' Que quidem Modestus verissimè scripserat." 35. Massa, Carus, delatores ipsi quoque famosissimi.

[ocr errors]

36. Thymele, uxor Latini mimi Domitiano gratissimi missa est a marito ut delatorem placaret.

Pupilli plorantis? et hic, damnatus inani
Judicio, (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octavâ Marius bibit, et fruitur Dîs
Iratis; at tu, victrix provincia, ploras?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ?
Hæc ego non agitem? sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ cum se jactaret amica)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio? cum jam sextâ cervice feratur

40

45

50

Hinc atque inde patens, ac nudâ pæne cathedrâ,

Et multum referens de Mæcenate supino,

55

Signator falso, qui se lautum atque beatum

Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ.

Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam ;

Instituitque rudes melior Locusta propinquas

60

39. Plorantis. Aliter vulgo. Verbum unum verecundiæ causâ submovere ausus sum; plorantis a quibusdam olim suggestum, nunc primùm in textum recepi.

41. Marius Priscus proconsul provinciam Africam expilaverat; quum autem repetundarum accusatus esset, senatui placuit pecuniam ærario inferri, Mario urbe et Italiâ interdici. Quod judicium neque Afris quidquam profuit, neque Mario multum nocuit, quippe qui tantum prædæ retineret, ut lautiùs nunc in exsilio, quam olim Romæ vivere posset.

43. Venusind lucerná, ingenio Horatiano-Nonne hos dignos credam quos insectaretur Horatius Venusiâ natus? Nisi forsan lucerna labor sit nocturnus, sive satira Horatii vigiliis elaborata.

44. Sed quid magis. Cur potius vulgata illa celebrarem.

B 2

[blocks in formation]

Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur, et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest, quales ego, vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,
Navigio montem adscendit, sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas;

65

70

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.

75

Et quando uberior vitiorum copia? quando

Major avaritiæ patuit sinus? alea quando

Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ.

Prolia quanta illic dispensatore videbis

80

Armigero! Simplexne furor sestertia centum

Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ?

Quis totidem erexit villas? quis fercula septem
Secreto cœnavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem prius inspicit; et trepidat, ne

85

61. Per famam et populum. Palam famâ rei vulgatâ. Nigros. Veneno sublati lividi fiunt et nigri.

62. Gyaris. Cycladum asperrima erat Gyara, in quam cum ejusmodi insulis deportabantur damnati ab Imperatoribus.

67. Prætextatus. Etiam inter nobiles erant adulteri. Prætextâ utebantur magistratus, sacerdotes, et pueri ingenui priusquam togam virilem accepissent.

78. Loculis comitantibus. Jam non satis est pecuniam modicam in crumenâ ad ludum attulisse. Ipsa infertur arca. 80. Dispensatore armigero. Servus

rei familiaris curator pecuniam, aleas, et ludi instrumenta cætera subministrat.

82. Tunicam non reddere servo. Tantum pecuniæ perdidit dominus, ut ne satis quidem haberet ad tunicas servis comparandas.

84. Secreto cœnavit. Divites olim clientibus lautas exhibebant epulas ; nunc soli epulantur, et clientibus ante fores vile aliquid e sportulâ, sive corbulâ, distribuunt.

85. Togate. Pauperiores et plebeii Cæsarum temporibus soli togâ utebantur. 86. Ille. Servus, qui sportulam distribuit, vel ipse dominus sordidus.

Suppositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas; nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno.
Sed libertinus prior est: prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licet ipse negem? Sed quinque tabernæ
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro

90

95

Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante, et Licinis. Exspectent ergo tribuni :
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,

100

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis.;
Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Majestas: etsi, funesta Pecunia, templo

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus,
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat;
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum,
Languida, vel prægnans, et circumducitur, uxor.

89. Ipsos Trojugenas. Nobiles etiam aderant, qui se a Trojanis originem ducere gloriabantur.

91. Libertinus. Libertini originem arguunt aures more Orientis populorum perforatæ, sed tamen nobilibus cedere nonvult propter divitias glorians.

97. Corvinus. Quivis nobilissimus ad inopiam redactus.

98. Pallante. Claudii liberto.-Licinis, familiâ ditissimâ.

100. Pedibus qui venerat albis. Ille, cretatis pedibus, indicium gesserat servorum trans mare advectorum.

Nec tu, si quis erit capitis mercede redemptus,
Despice gypsati crimen inane pedis.-OVID.

105

110

105. Salutato crepitat nido. Neglectum Concordiæ templum satiricè carpit poeta; cujus in fastigio vetustate collapso ciconia nidum posuit, quæ ubi pullos revisit, rostro crepitat. Nisi forsan intelligendum sit ibi conspicuam esse concordiam ubi pulli parentem ad nidum redeuntem salutant.

106. Sed cum summus honor. Quum autem summi viri computent quantum emolumenti dona hujusmodi sibi conferant, certè non culpandi sunt humiliores, si eadem petant.

109. Densissima lectica. Veniunt etiam plurimi nobiles lecticis advecti, quos etiam uxores sequntur.

Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam, pro conjuge, sellam.
Galla mea est, inquit. Citius dimitte. Moraris?
Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

Ipse dies pulcro distinguitur ordine rérum :
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Ægyptius, atque Arabarches,
Cujus ad effigiem non tantum meiere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes;
Votaque deponunt, quamquam longissima cœnæ

115

120

Spes homini. Caules miseris, atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit

125

Rex horum, vacuisque toris tantum ipse jacebit.
Nam, de tot pulcris et latis orbibus, et tam
Antiquis unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas
Luxuriæ sordes? quanta est gula, quæ sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum !
Pœna tamen præsens, cum tu deponis amictus
Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus.
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: eadem cupient facientque minores.

112. Hic petit absenti. Alius uxori absenti, quasi in lecticâ adesset, donum petit.

116. Pulcro ordine rerum. Carpit poeta rerum ordinem, quo gravioribus levia miscentur, et mentes hominum sportula prima occupat.

[blocks in formation]

130

135

Triumphabant olim Romani nobiles, nunc quilibet vilissimus.

120. Cujus ad effigiem. Hujusmodi effigies minimè sacra habenda est.

121. Vestibulis abeunt. Clientes patronos domum deducunt, inde dimittuntur, neque ad cœnam admittuntur, cujus spem diu, sed frustra aluerunt.

126. Orbibus. Patinis.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »