Page images
PDF
EPUB

Quantum Socratici ceperunt ante penates.
Nunquam aliud Natura, aliud Sapientia, dicit.
Acribus exemplis videor te claudere: misce
Ergo aliquid nostris de moribus: effice summam,
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Hæc quoque si rugam trahit, extenditque labellum;
Sume duos equites; fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultra;
Nec Crosi fortuna unquam, nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiæ Narcissi,

Indulsit Cæsar cui Claudius omnia, cujus
Paruit imperiis, uxorem occidere jussus.

314. Socratici penates. Frugalis Socratis domus.-Ante. Tempore superiore, ante Epicurum.

316. Severior paulo videor, cùm Epicuri et Socratis exempla proponam ;-concedo itaque aliquid, et suadeo ut tantum habeas divitiarum, quantum Othonis lex censum idoneum esse existimat equitibus, qui in quatuordecim ordinibus, gradibus, orchestræ proximis sedent.-In orchestrâ autem sedebant senatores.

319. Si hoc tibi parum videatur,—si ad hoc frontem contrahas.

320. Sume duos equites; para tibi duorum equitum censum; id si non satis

315

320

325

[blocks in formation]

SATIRA DECIMA QUINTA.

In Religiosam Egyptiorum dementiam.

QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Ægyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars hæc illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,

Dimidio magicæ resonant ubi Memnone chordæ,
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illic cœruleos, hic piscem fluminis, illic
Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et cæpe nefas violare, et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur in hortis
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa: nefas illic fetum jugulare capellæ :
Carnibus humanis vesci licet.

[blocks in formation]

Attonito cum

5

10

8. Canes venerantur, dum dominam eorum et venationis Deam Dianam negligunt.

9. Non animalia tantum, sed etiam herbas quasdam colunt Ægyptii.

11. Ovium carne nunquam vescuntur Ægyptii; hircus quoque, sacer habitus, in templo magnifico colebatur.

13. Carnibus humanis vesci licet. Hoc ad id quod infrà narratur (V. 80) referendum est.

Tale super cœnam facinus narraret Ulysses
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat, ut mendax aretalogus.

"In mare nemo

Hunc abicit, sævâ dignum verâque Charybdi,
Fingentem immanes Læstrygonas atque Cyclopas?
Nam citius Scyllam, vel concurrentia saxa
Cyaneas, plenos et tempestatibus utres,

15

20

Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes,
Et cum remigibus grunnîsse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phæaca putavit?”

Sic aliquis merito, nondum ebrius, et minimum qui
De Corcyræâ temetum duxerat urna :

25

Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem, sed nuper consule Junio
Gesta super calidæ referemus moenia Copti:

Nos vulgi scelus, et cunctis graviora cothurnis:

Nam scelus, a Pyrrhâ, quamquam omnia syrmata volvas, 30
Nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro
Dira quod exemplum feritas produxerit ævo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium, et nunquam sanabile vulnus,

14. Quum Ulysses Phæacum regi de inhumanitate Cyclopum, qui carne humanâ vescebantur narravit; incredibile, etiam illis temporibus, facinus visum est tam

atrox.

15. Bilem. Iram.

16. Aretalogus. Qui de virtute suâ, et rebus a se gestis plurima conficta prædicat. -In mare nemo, et quæ ad v. 23 sequuntur verba sunt cujusdam e Phæacibus, qui multa fabulosa ab Ulysse narrata breviter

memorat.

17. Charybdis. Undarum concursus vehemens inter Italiam et Siciliam.

18. Læstrygonas Campania gentem, Cyclopas. Siciliæ gentem.

19. Scyllam. Rupes erat Scylla Charybdi ex adverso posita, cui formam maris monstri esse finxerat Ulysses.

20. Cyaneas. Scopuli duo erant sub ingressum ponti Euxini, qui moveri et

inter se concurrere fingebantur.-Utres. Quos ventis plenos Ulyssi dederat Æolus.

21. Narraverat Ulysses Elpenora, cum sociis, Circes verbere tactum, in porcum

conversum esse.

23. Vacui capitis. Stultos.

25. Corcyræâ. Phæacia postea Corcyrææ nomen accepit.

27. Non minùs miranda narrat poeta, quàm olim Ulysses, horum tamen veritas, quum nuper gesta sint, explorari potest.– Junius quis fuerit non constat.

28. Copti. Arabum Ægyptiorumque emporium celeberrimum erat Coptum.

29. Graviora cothurnis. Scelera iis graviora, quæ in tragædiis tractari solent. 30. A Pyrrhá. A temporibus Deucalionis et Pyrrhæ.-Syrmata. Vid. 8. 229.

31. In tragœdiis scelera singuli agunt, nusquam autem populus universus.

Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrimque
Inde furor vulgo, quod numina vicinorum
Odit uterque locus, cum solos credat habendos

35

Esse Deos, quos ipse colit. Sed, tempore festo

Alterius populi, rapienda occasio cunctis
Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

40

Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ
Sentirent, positis ad templa et compita mensis,
Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane
Ægyptus: sed luxuriâ, quantum ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde, quod et facilis victoria de madidis, et
Blæsis, atque mero titubantibus. Inde virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacumque

Unguenta, et flores, multæque in fronte coronæ :
Hinc jejunum odium: sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus: hæc tuba rixæ.
Dein clamore pari concurritur; et vice teli
Sævit nuda manus: paucæ sine vulnere malæ :
Vix cuiquam, aut nulli, toto certamine nasus
Integer: adspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles

35. Ombos. Oppidum ad orientalem
Nili ripam situm.-Tentyra. Urbs The-
baidos ad occidentalem Nili ripam sita.
39. Alterius populi. Ombitarum.
42. Sentirent. Fruerentur.

44. Tempus festum aliquando usque ad diem septimum agunt.-Horrida sanè, et inculta est hæc Ægypti pars, sed tamen in luxuriâ ne Canopo quidem famoso cedunt Ombitæ.-Canopum. Ægypti ad Nili ostium oppidum.

48. Blæsis. Qui propter vinum perspicuè loqui nequeunt.

49. Nigro. Mauro, Ethiope.—Qua

45

50

55

liacumque. Cujuscumque generis, crassa ac vilia, æquè ac pretiosa.

51. Jejunum odium. ritarum, qui jejuni erant.

Odium Tenty

52. Jurgia quasi tuba sunt, quæ rixam excitet.

53. Vice teli. Cum nulla habeant arma manu inermi pugnant.

57. Dimidios. Laceratos, e quibus pars quædam avulsa sit.-Alias facies. Vulneribus mutatas.-Hiantia. Exstantia.

59. Quamvis tot impressa sint vulnera, ipsi tamen puerilem rixam esse credunt, quod nemo adhuc occisus sit.

Exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
Et sane quo tot rixantis millia turbæ,

Si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

60

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,

65

Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Æneæ; sed quem valeant emittere dextræ
Illis dissimiles, et nostro tempore natæ :
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergo Deus, quicumque adspexit, ridet, et odit.

70

A diverticulo repetatur fabula. Postquam Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis : Terga fugæ celeri præstantibus omnibus, instant, Qui vicina colunt umbrose Tentyra palmæ. Labitur hinc quidam, nimiâ formidine cursum

75

Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

80

Victrix turba: nec ardenti decoxit aëno,

Aut verubus longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem,
Quem summâ cœli raptum de parte Prometheus

61. Quò. Quo spectaret ;-quid prodesset?-Poetæ sententia faceta.

64. Domestica. Familiaria et consueta, quæ in promptu sunt et seditioni quasi propria videntur.

65. Homerum et Virgilium obiter carpit poeta noster, qui vires heroum in carminibus suis ultrà modum auxerunt.-Turnus. En. XII. 899.-Ajax. II. 7. 268.Tydides. Il. V. 302.

69. II. V. 303.-Æn. XII. 899.

71. Deus homines et odit, quod scelesti sint, et ridet, quod imbecilli.

72. Diverticulo. narrationem redeamus.

85

A digressione ad

73. Postquam subsidiis utriusque partis aucta est rixa, pars altera Tentyritæ ferrum et sagittas promunt, et instant Ombitis, qui omnes terga vertunt.

77. Quidam. Ex Ombitis.

83. Exspectare; dum foci ad carnem assandam pararentur.

84. Gaudere libet, quod immanes hi atque scelesti ignem scelere suo non inquinaverint. Quum donum e cœlo raptum pro sacro habendum sit.

« PreviousContinue »