patricios omnes opibus cum provocet unus quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 25 339 35 40 palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem, aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram. quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, 45 cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis, et hic damnatus inani iudicio (quid enim salvis infamia nummis?) exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tụ victrix provincia ploras? 50 haec ego non credam Veñusina digna lucerna ? et mare percussum puero fabrumque volantem, 55 cum fas esse putet curam sperare cohortis, qui bona donavit praesepibus et caret omni 60 maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat ipse, lacernatae cum se iactaret amicae? nonne libet medio ceras implere capaces quadrivio, cum iam sexta cervice feratur 65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator, falso qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerat uda? occurrit matrona potens, quae molle Calenum 70 porrectura viro miscet sitiente rubetam, instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid. probitas laudatur et alget. 75 criminibus debent hortos praetoria mensas argentum vetus et stantem extra pocula caprum. quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter? si natura negat, facit indignatio versum 80 qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus. Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa, et maribus nudas ostendit Pyrra puellas, 85 quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus nostri farrago libelli est. et quando uberior vitiorum copia? quando maior avaritiae patuit sinus? alea quando hos animos? neque enim loculis comitantibus itur 90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca. proelia quanta illic dispensatore videbis armigero! simplexne furor sestertia centum 95 100 105 110 nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis, quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum maiestas, etsi funesta pecunia templo nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides Victoria Virtus 115 quaeque salutato crepitat Concordia nido. sed cum summus honor finito computet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est 120 125 profer Galla caput! noli vexare, quiescet.' Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum: sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo atque triumphales, inter quas ausus habere 130 nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, cuius ad effigiem non tantum meiere fas est. vestibulis abeunt veteres lassique clientes votaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini: caulis miseris atque ignis emendus. 135 optima silvarum interea pelagique vorabit rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam antiquis una comedunt patrimonia mensa. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas 140 luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos ponit apros, animal propter convivia natum ! poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas. hinc subitae mortes atque intestata senectus, 145 et nova nec tristis per cunctas fabula cenas ducitur iratis plaudendum funus amicis. Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat posteritas; eadem facient cupientque minores, omne in praecipiti vitium stetit; utere velis, 150 totos pande sinus! dicas hic forsitan : 'unde ingenium par materiae ? unde illa priorum scribendi quodcumque animo flagrante liberet simplicitas "cuius non audeo dicere nomen? quid refert dictis ignoscat Mucius an non?" 155 pone Tigellinum, taeda lucebis in illa, qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant, 'cum veniet contra, digito compesce labellum. 160 165 170 III Quamvis digressu veteris confusus amici, ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae. 5 nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae 10 15 |