Page images
PDF
EPUB

Percurram : (quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat ? ut pueris olim dant crustula blandi 25
Doctores, elementa velint ut discere prima ;)
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille, gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem 30
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria : sicut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 35
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens; quum te neque fervidus æstus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum;
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

40
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossâ timidum deponere terrâ ?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Millia frumenti tua triverit area centum,

45 Non tuus hoc capiet venter plus, ac meus : ut si Reticulum panis venales inter onusto Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra Naturæ fines viventi, jugera centum an

50 Mille aret? At suave est ex magno tollere acervo. Dum ex parvo nobis tantumdem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ? Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urnâ, Vel cyatho, et dicas: Magno de flumine mallem, 55 Quam ex hoc fonticulo tantumdem sumere. Eo fit, Plenior ut si quos delectet copia justo, Cum ripâ simul avulsos ferat Aufidus acer. At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.

60

At bona pars hominum, decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit; quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi? jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces 65
Sic solitus: Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi, simulac nummos contemplor in arcâ.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina .... Quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis

70
Indormis inhians, et tamquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis

, quo valeat nummus ? quem præbeat usum ? Panis ematur, olus, vini sextarius, adde, Queis humana sibi doleat natura negatis.

75 An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horam Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. At si condoluit tentatum frigore corpus,

80 Aut alius casus lecto te affixit, habes, qui Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te Suscitet ac natis reddat carisque propinquis ? Non uxor salvum te vult, non filius; omnes Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.

85 Miraris, quum tu argento post omnia ponas, Si nemo præstet, quem non merearis, amorem ? An, si cognatos, nullo natura labore Quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, Infelix operam perdas ? ut si quis asellum

90 campo doceat

parentem currere frenis. Denique sit finis quærendi; quumque habeas plus, Pauperiem metuas minus, et finire laborem Incipias, parto, quod avebas, ne facias, quod Ummidius quidam ; non longa est fabula: dives, 95 Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se Non unquam servo melius vestiret; ad usque Supremum tempus, ne se penuria victûs

In

Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 100
Quid mi igitur suades ? ut vivam Mænius? aut sic,
Ut Nomentanus ? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere : non ego, avarum
Quum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli. 105
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemone ut avarus
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes?
Quodque aliena capella gerat distentius uber, 110
Tabescat? neque se majori pauperiorum
Turbæ comparet; hunc atque hunc superare laboret?
Sic festinanti semper locupletior obstat:
Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum 115
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vitæ
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est: ne me Crispini scrinia lippi 120
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

EX SATIRA II.

Ambubaiarum collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli:
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,

5 Frigus quo

quo duramque famem propellere possit. Hunc si perconteris, avi cur atque parentis Præclaram ingratâ stringat malus ingluvie rem, Omnia conductis coemens obsonia nummis : Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,

10 Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.

Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis,
Quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget. 15
Nomina sectatur modo sumptâ veste virili
Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Jupiter ! exclamat, simul atque audivit ? At in se
Pro quæstu sumptum facit hic. Vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus ; ita ut pater ille, Terenti 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.
Si quis nunc quærat, Quo res hæc pertinet ? illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

SATIRA III.

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non 5
Quidquam proficeret; si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret lo Bacche ! modo summâ
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quatuor ima.
Nil æquale homini fuit illi. Sæpe velut qui
Currebat, fugiens hostem, persæpe velut qui 10
Junonis sacra ferret: habebat

sæpe ducentos,
Sæpe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens; modo, Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri, et toga, quæ defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses 15
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane; diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi: Quid tu ?
Nullane habes vitia ? Immo alia et fortasse mi-

20

nora.

Mænius absentem Novium dum carperet : Heus tu,
Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mi ignosco, Mænius inquit.
Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Quum tua pervideas oculis male lippus inunctis, 25
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius ? At tibi

contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Jracundior est paullo, minus aptus acutis
Naribus horum hominum; rideri possit, eo quod 30
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus hæret; at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium

ingens Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim 35 Natura, aut etiam consuetudo mala; namque Neglectis urenda filix innascitur agris. Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnæ. 40 Vellem in amicitiâ sic erraremus, et isti Errori nomen virtus posuisset honestum. At pater ut gnati, sic nos debemus amici, Si quod sit vitium, non fastidire: strabonem Appellat pætum pater, et pullum, male parvus 45 Si cui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus; hunc varum distortis cruribus ; illum Balbutit scaurum pravis fultum male talis. Parcius hic vivit: frugi dicatur. Ineptus Et jactantior hic paullo est: concinnus amicis 50 Postulat ut videatur. At est truculentior atque Plus æquo liber: simplex fortisque habeatur. Caldior est: acres inter numeretur. Opinor, Hæc res et jungit

, junctos et servat amicos. At nos virtutes ipsas invertimus, atque

55 Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis

« PreviousContinue »