Page images
PDF
EPUB

Horum codicum multi in satiris et epistulis magnos defectus habent; deficit omnino in satiris A et maior pars BCRo, in epistulis omnino BC, in arte poetica Ag.

Lectionibus ex his codicibus allatis maxima cura eas adiunximus, quas Cruquius ex quattuor Blandiniis, imprimis ex vetustissimo eorum (V), enotavit. Lectiones, quae dumtaxat ad formam orthographicam vocabulorum pertinent, negleximus: qui quaestiones eiusmodi curant, cos ad editiones Kelleri et Holderi reicimus.

Berolini Nonis Octobribus MDCCCLXXXVIIII.

W. Mewes.

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

SAT. I. 2. sors B «fors omnes manuscripti codic.» Cruquius.

1. Festive reprehendit poeta ridiculam illam μεμψιμοιρίαν et inconstantiam, qua plerique aequales eius laborabant, coniunctam semper cum acri in eos invidia, quibus ex illorum opinione melior sors obtigerat. Huius autem morbi, sane vel maximi vitae beatae impedimenti, praecipuam causam hanc esse dicit. quod insigni quadam stultitia abrepti permulti totam per vitam nihil aliud agant, quam ut quocumque modo pecuniam corradant, conquisitis tamen numquam fruantur, illud nimirum causati, se placidae senectutis quieti nunc, cum tempus sit, prospicere. Maecenati autem hanc satiram inscribens totum corpus satirarum ei quasi dedicavit. Eidem epodorum, odarum, epistularum primam inscripsit. Neque errare videntur, qui hanc satiram omnium libri prioris sive ultimam sive paenultimam (a. u. c. 720 vel 719) scriptam esse arbitrantur.

HORAT. ED. MAIOR IV. VOL. II.

1. 2. Similia sunt huic exordio, quae apud sophistas recentiores, Maximum Tyrium et Himerium, scripta invenimus: Max. Tyr. diss. XXI a ed. Reiske: Χαλεπὸν εὑρεῖν ἀκρι βῆ βίον, ὥσπερ καὶ ἄνδρα· ἀλλὰ παντὶ ἀνακέκραται ἔνδειά τις πρὸς τὸ ἄκρως καλόν, καὶ πλεονεκτεῖ ἕτερος ἑτέρου, ὅτῳ ἂν ἐλάττω τὰ ἐνδέοντα 7. Καὶ ἴδοις ἂν τὸν μὲν γεωργικὸν μακαρίζοντα τοὺς ἀστικοὺς ὡς συνόντας βίῳ χαρίεντι καὶ ἀνθηρῷ· τοὺς δὲ ἀπὸ τῶν ἐκκλησιῶν καὶ τῶν δικαστηρίων, καὶ τοὺς πάνυ ἐν αὐ τοῖς εὐδοκίμους, ὀδυρομένους τὰ αὑ τῶν καὶ εὐχομένους ἐπὶ σκαπάνη βιῶναι καὶ γηδίῳ σμικρῷ. Ακούσῃ δὲ τοῦ μὲν στρατιωτικοῦ τὸν εἰρη νικὸν εὐδαιμονίζοντος, τοῦ δὲ ἐν εἰρήνῃ τὸν στρατιωτικὸν τεθηπό τος. Καὶ εἴ τις θεῶν ὥσπερ ἐν δράματι ὑποκριτὰς ἀποδύσας ἕκα στον τοῦ παρόντος βίου καὶ σχήματος μεταμφιέσει τὰ τοῦ πλησίον, αὖθις αὖ οἱ αὐτοὶ ἐκεῖνοι ποθήσουσι

1

Contentus vivat, laudet diversa sequentis?

'O fortunati mercatores!' gravis annis

Miles ait multo iam fractus membra labore.

4. armis Bouhierius prob. F. A. Wolfio, G. Krügerio, Schützio, aliis.

μὲν τὰ πρότερα, οδυροῦνται δὲ τὰ παρόντα. Οὕτω δυσαρεστών τι ἐστὶν ὁ ἄνθρωπος κομιδῇ καὶ φιλαίτων καὶ δεινῶς δύσκολον καὶ οὐδὲν τῶν τὰ Dübn.) αὑτοῦ ἀσπάζεται. Himerius ecl. 20 p. 272 ed. Wernsdorf: Δεινὴ γὰρ ἡ συνήθεια κόρον τεκεῖν καὶ τὴν ἐξουσίαν ὕβρει λυμήνασθαι Οἰκοῦντες γῆν ζητούμεν θάλασσαν καὶ πλέοντες πάλιν περισκοποῦμεν τὰ λήτα. Ὁ πλωτὴρ ματ χαρίζει γηπόνον· καὶ τὸν ναύτιλον ἀρότης ἡγεῖται πάλιν εὐδαίμονα. Ταῦτα πάντα τοῦ κόρου παίγνια. Neque tamen ab his sophistis umquam lectas esse Horatii satiras credibile est, sed erat locorum communium et exemplorum quaedam quasi napádoots per philosophorum ac rhetorum scholas propagata, ex qua omnes pariter hauriebant, ita ut easdem sententias, fabulas, historias modo novis coloribus ornatas atque expolitas, modo pingui Minerva repetitas in scriptis suis alicubi velut certa quadam lege hac de re lata collocarent. In hac autem παραδόσει Horatius regnabat. quam sortem-ratio dederit] «vitae genus, quod certum consilium constanter secuti inde ab aetate adulta delegimus. >> ratio] etiam alibi opponitur forti, ut Cic. ad Att. XIV 13, 3: Sed haec fors viderit, ea, quae talibus in rebus plus quam ratio potest. V. forte, ut ait Cic. de leg. II 28, incerti casus significantur magis (quam v. fortuna).

obiecerit] In hoc quoque v. caeci casus notio clarius inest quam in v. offerre, quo in pedestri oratione uti solent (Cic. ad Att. II 22, 1: quod fors obtulerit, id acturus vi

5

detur), itemque Horatius ipse sat. I 6, 54: Nulla-mihi te fors obtulit.

illa] eadem illa, qua semel utitur.» Ex praecedenti nemo subintellegendum est quisque, ut Cic. de or. III 52: Nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut qui adessent intellegerent, quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset. Iuven. 6, 17: cum furem nemo timeret, (sed quisque) Caulibus aut pomis et aperto viveret horto. diversa] «prorsus opposita et contraria suis studiis.»>

3-5. mercatores] «Kaufherren, μTopo, qui ipsi merces emunt et ex terris remotis Romam apportant.

gravis annis] Sophocl. Oed. Tyr. 17: οἱ δὲ σὺν γήρα βαρεῖς Ἱερῆς. Theocr. XXIV 100: πολλοῖσι βαρύς περ ἐὼν ἐνιαυτοῖς. Verg. Αen. IX 246: Hic annis gravis atque animi maturus Aletes. II 435: aevo iam gravior. Liv. VII 39, 1: graves iam aetate (milites). X 34, 12: paucos graves aetate. Intellege militem, cui vel ratio vel fors hoc vitae genus obtulerit. Is stipendiorum initio ex praeda vel ex agris assignandis divitias se paraturum aliquando sperarat; at post complura stipendia, cum iam aetate provectior necdum dives factus est, propter id ipsum, quod pristinae eius vires continuis illis laboribus, quibus vacare debebant milites Romani, aliquanto imminutae sunt, omni maioris quaestus spei renuntiandum esse videt ideoque invidet mercatori, qui eodem vel minore etiam tempore locuples evasit. Significat poeta non annos vitae, sed annos militiae, stipendia. Ac legiones Pannonicae et Germa

Contra mercator navem iactantibus Austris:

'Militia est potior. Quid enim? concurritur: horae
Momento cita mors venit aut victoria lacta.'

6. navim 7Bpr. 8. Momento aut cita cum quattuor codicibus suis Lambinus prob. Bentl. Meinekio. cita mors «sic habent 4 codices Bland. Tons. Diu. et Mart.» Cruquius.

nicae, quae post mortem Augusti seditionem fecerunt, nihil gravius tulerunt quam nimios annos militiae. Tac. ann. I 17: Satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent. Ibid. 35: atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis orabant. Qui Bouhierii coniecturam armis pro annis, per se facilem et speciosam, comprobaverunt, non satis perspexerunt codicum lectione significari id, quod hic vel maxime requiritur, militis condicionem post certum stipendiorum numerum magna cum molestia permanentem, cum iam spe sese locupletandi destitutus est: Bouhierii vero coniectura notionem molestiae interdum desinentis, veluti, cum extra agmen in castris, vel in praesidio alicubi est. Praeterea cum haud perpetui temporis onere prorsus pugnare v. armis monstrat v. iam (bereits), quod aut omittendum ant cum V. simul permutandum erat; iam enim manifesto non defatigationem requiete facile levandam, sed debilitatas in perpetuum vires significat. Milites autem Romanos magis aliis oneribus quam armis oneratos fuisse cognoscimus ex Cic. Tusc. II 37: Militiae qui labor? quantus agminis? ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre siquid ad usum velint, ferre vallum. Nam scutum, gladium, galeam in onere milites non plus numerant, quam umeros, lacertos, manus.

bello. Eiusdem constructionis, quam grammatici accusativum graecum vocant, exemplum invenimus od. I 1, 21: membra stratus.

6-8. Austris] Seneca ep. 14, 8: Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum, temerarius gubernator contempsit austri minas (ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat). Quid enim?]

quasi sequatur «contra dices, obicies? » Est ex sermone cotidiano, ut τί γάρ; πῶς γὰρ οὔ; Apud Ciceronem semper sequitur altera interrogatio, ut de fin. II 72: Quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum? Ibid. 93: Quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? Lael. 30: quid enim? Africanus indigens

mei? minime hercule! Sic h. 1. dicere licebat: Quid enim? (Was ist's denn weiter?) Nonne concurritur cet.? horae Momento] «puncto temporis.» Cfr. ep. II 2, 172: puncto mobilis horae. Liv. V 7, 3: horae momento simul aggerem ac vineas incendium hausit.

-

cita] «Nequaquam lege Momento aut cita; animus enim nautae abiectus in his est considerandus, cui iam paene desperata salute ista tranquillitas ambigendi non convenit.» REISIG Commentat. Oed. Col. p. 246. Recte Hand Tursell. I. p. 536 aut semel positum vertit oder auch; sicque est v. 72 et v. 104. Idem confert Liv. XXI 43, 5: hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Demosth. Lept. 83: Rèр v èxεivos (Χαβρίας) ᾤετο δεῖν ἀποθνήσκειν

fractus] ut Verg. Aen. II 13: fractiviXav.

Agricolam laudat iuris legumque peritus,

Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felicis viventis clamat in urbe.

Cetera de genere hoc adeo sunt multa loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi,

Quo rem deducam. Si quis deus 'En ego' dicat
'Iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia!

Quid statis?'

nolint. Atqui licet esse beatis.

12. cantat B 18. heia a g R tum est in omnibus codic.» Cruq.

9-12. iuris legumque peritus] Non legibus dumtaxat ius continetur, sed etiam senatus consultis, edictis magistratuum, responsis prudentum. consultor] qui, litem adversus quempiam agens, iureconsultum, virum aliquem primarium civitatis, in atrio domus suae in solio sedentem, primo mane adit, ut sibi de iure respondeat actionumque formulas praescribat. In gallicinii tempore ridicula hyperbole inest, ut in illis Cic. pro Muren. 22: Vigilas tu (Sulpici) de nocte, ut tuis consultoribus respondeas; ille (L. Lucullus), ut eo, quo intendit, ma

ture cum

exercitu perveniat. Te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat. Cfr. ep. II 1, 103: Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa Mane domo vigilare, clienti promere iura. Ovid. am. I 13, 19: Atque eadem (Aurora) sponsum consulti ante atria mittis cet.

va

dibus] Vas in re iudiciali proprie appellatus est is, qui pro altero vadimonium promittebat (Varro 1. 1. VI 74), id est, qui apud praetorem spondebat reum in iudicium sisti. Rusticanus igitur Romanus, invitus

10

15

19. nolent B anolint sic scrip

quidem, sed ne vadimonio deserto litem amitteret, in urbem se conferre coactus, eius incolas alta voce vel ideo felices praedicat, quod praeter multa alia vitae gaudia longe commodius negotiis forensibus operam navare possint, ipse propterea tantum temporis perdat. clamat] «fortiter ac praefracte contendit»; ut sat. II 3, 130: Insanum te omnes pueri clamentque puellae; ep. II 1, 80: clament periisse pudorem. Alii non prorsus necessario hoc pro ay poxías signo habent, ut est sane Plaut. Most. I 1, 6: Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost? An ruri censes te esse? Abi rus. Lectio cod. antiquiss. B cantat orta

est ex v. cantum.

-

[blocks in formation]
« PreviousContinue »